صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ecclesie sue concessum. In quo expressius continetur, quod iidem Comites uisis ecclesie priuilegiis et libertatibus. ac plenius intellectis, liti quam mouerant ipsi ecclesie, super libertatibus et possessionibus in ypsitz voluntarie cesserunt. Ita ut nullus judicum. officialium seu prefectorum ipsorum Comitum aliquam sibi iurisdicionem in hominibus et possessionibus eiusdem ecclesie pretextu officij uel occasione prouincialis judicij sibi debeat uendicare. Ne autem hec libertas uideatur equitati aliqualiter obuiare, id iidem Comites statuerunt, ut reus cuiuscumque facinoris, qui in predictis possessionibus ypsitz uel aliis fuerit incusatus, eiusdem prouincie judici in habitu simplici qui cingulo clauditur, presentetur. in persona tantum propria iuxta meritum puniendus. Omni tamen re mobili et inmobili dicte persone nocentis siue ree dictis abbati et Ecclesie semper saluis. Nos igitur. qui ex innata nobis mansuetudine libenter operibus pietatis affluimus in deuotos, deuotis abbatis predicti supplicacionibus inclinati. suprascripta priuilegia, libertates, donaciones, exempciones, gracias atque iura. a prefatis Imperatore, ducibus. et Comitibus, memoratis abbati et monasterio suo concessa, sicut rite concessa noscuntur et prouide, ipsis de benignitate regia confirmamus. innouamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat. hanc paginam nostre confirmacionis et innouacionis infringere, uel eidem in aliquo ausu temerario contraire. Quod si fecerit. grauem regie Maiestatis offensam se nouerit incursurum. Huius rei testes sunt venerabiles. F. Salzburgensis archiepiscopus. B. Babenbergen. P. Patauien. L. Ratisponen. C. Frissingen. et Jo. Chymen. Ecclesiarum episcopi. L. Comes palatinus Reni. Ot. de haselowe. Ot. de Perhtoltsdorf. Vl. de Pylichdorf. et F. dapifer de Lengenpach, et alij quamplures tam ecclesiastici quam seculares.

Signum domini Rudolfi Romanorum Regis inuictissimi. In quorum omnium testimonium et robur perpetuo valitupresens priuilegium fieri iussimus et Maiestatis nostre sigillo fecimus communiri.

rum.

Datum Wienne XII. kalen Januarij. Indiccione quinta. anno domini Millesimo. ducentesimo. septuagesimo sexto. Regni vero nostri anno quarto.

Original auf Pergament; das Siegel hängt an gelben und rothen Sei

denfäden.

Fontes. Abthlg. II. Bd. XXXIII.

7

LXXXI.

1277. 21. Mai. Wien. Conrad II. Bischof von Freisingen bestätigt dem Stifte den von Propst Heinrich von Werden, Pfarrer zu Waidhofen gewährten Nachlass von 3 Pfund Pfen. wegen der Zehente zu Waidhofen.

Nos Chunradus. dei gratia frisingen. episcopus. notum facimus tam presentibus quam futuris, quod resignationem trium librarum, quam dilectus in Christo frater. magister henricus werden, Ecclesie prepositus, plebanus in waidhouen. zelo deuotionis accensus, ob remedium anime sue fecit, et in quibus dilecti in Christo fratres . . . venerabilis abbas et conuentus monasterii in Sitesteten occasione quarumdam decimarum plebis in waidhouen eidem preposito annis singulis tenebantur, gratam et ratam habemus iudicantes. eos quantum ad ipsum prepositum et suos successores, ad huiusmodi trium librarum wiennen. monete de cetero aliquatenus non teneri. In cuius nostre rate habitionis testimonium presentem paginam prelibato monasterio dedimus, nostri pendentis sigilli munimine communitam. Datum wienne. anno domini Millesimo ducent. LXXVII. XII, kalend. Junij.

Original auf Pergament; das Siegel gut erhalten.

LXXXII.

1277. 17. November. Enns. Derselbe erlaubt dem Abte Rudolf den Ankauf eines Bauplatzes in Waidhofen zu einem ganzen oder halben Burgrecht und verleiht ihm hiefür Steuerfreiheit.

aream

Nos Chunradus dei gratia frisingen. episcopus. notum esse volumus presentium inspectoribus vniuersis. quod nos dilecto in Christo fratri. R. venerabili abbati Monasterij in Seytensteten, propter grata et fidelia obsequia. que nobis idem actenus impendit. hanc concessimus gratiam specialem, ut liceat sibi emere vnam in opido nostro Waidhouen ad vnum Purckreht uel dimidium. pro se suisque successoribus et Monasterij sui utilitate inedifficandum. et nos ipsi dom. abbati suisque successoribus in ipsa area siue domo hanc libertatem concedimus per presentes, ut de ipsa area siue domo nullam Steuram uel aliam exaccionem ipse uel successores sui soluere teneantur, hiis solum exceptis. que predicti opidi nostri in Waidhoven uel ciuium nostrorum ibidem utilitatem communem respicere vide

buntur. In cuius rei testimonium presentem cedulam sibi tradidimus. nostri sigilli munimine roboratam. Datum aput anasum anno domini Millesimo CC. LXX. septimo. XV. kalen. decembr.

Original auf Pergament; das Siegel ziemlich verletzt.

LXXXIII.

1278. 6. Jänner. Seitenstetten.

Abt Rudolf erneuert und vermehrt

seine frühere Stiftung zur Infirmaria.

Rudolfus miseratione diuina Abbas in Sytansteten. Omnibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Cum is. qui est humane infirmitatis presidium singulare. humanam naturam inuitet ad misericordiam exercendam. que in suis operibus gloriosis circa infirmos quammaxime commendatur. quibus reuera seruiendum est ueluti domino Jesu Christo, qui in remuneratione fidelium est dicturus. infirmus fui et uisitastis me.

ut sic per eam merces copiosior conquiratur. Nos huiusmodi animaduersione debita ponderantes. domui infirmorum fratrum. quam omnibus solatijs inuenimus ut incultam. dignum duximus occurrendum. Vt igitur prime originis florida nostra seges, exemplo pie donationis nostre per successorum nostrorum largitiones et uota fidelium sublimius attollatur. in subsidium eiusdem domus in honore beate virginis pro remedio anime nostre et vt in anniuersario nostri obitus. vbicunque fuerit, annuatim nostra per maiorem vigiliam et missam inobliuissibilis memorie habeatur in Cappella sancte Virginis Katerine, et ut detur uberior refectio fratribus ipso die. et vt antiphona de beata virgine. videlicet: Speciosa facta es. eundo in Cappellam post vesperas a fratribus singulis sabbatorum noctibus decantetur. decimas decem domorum in Sunnelburch et mansum ibidem cum omnibus attinentijs suis et agrum soluentem XXX denarios. que nobis per mortem Magistri Hainrici de sancta petronella absolute et simpliciter uacauerunt. preterea vineam apud Tulbinge. quam de nouo nostris sumptibus runcari fecimus et plantari. jnsuper tria beneficia in Ibsitz cum decimationibus earundem. que nobis per quendam Gundackarum similiter uacauerunt. jnsuper quatuor beneficia apud urlam. que nobis per mortem dom. Hainrici de Dobra uacare ceperunt. cessante omni questione. quam quis

super hijs mouere poterit. donauimus pleno iure. Item Mansum in monte chrvginne. vnam quoque curiam. in qua residet Levpoldus, et dimidiam curiam sitam apud piberpach iuxta vineam. que nobis per mortem dom. Marquardi militis dicti prevhaben de alharsberge simpliciter uacauerunt. eidem nostre donationi addidimus. ea forma. videlicet quod ipsi fratres proxima feria quinta post dominicam Benedicta festum corporis Christi usque ad Octauam ipsius diei sicut est in Romana Curia institutum. annis singulis in perpetuum celebrabunt, et ipsis fratribus per eosdem dies de consilio prioris et seniorum fratrum fiet per reditus dicte curie solacium speciale. De media etiam curia superius expressa dictis fratribus dabitur seruicium in festo sancti Emmerammi. et ipsi dictum festum cum septem luminibus in perpetuum sollempniter annis singulis celebrabunt. vt ex predictis fratres forsan delicate teneritudinis consolati, facilius intendant laudibus saluatoris et debiles et infirmi sanitatis recipiant incrementum. Ipsi quoque fratres, quos proprijs duximus uoca bulis exprimendos. videlicet. dom. Otto prior. Fridericus patruus Dittericus de Horowe. Purchardus. Fridericus. Syfridus. Hainricus. Engelschalcus. Chunradus. Chunradus. Otto Subdyaconus. Hogo. Poto. Dittericus. vice sacramenti ad sancta dei ewangelia promiserunt. exequi pro intentione nostra annotata superius et expressa. Vt autem hec nostra donatio permaneat inconuulsa. sygillo Conuentus nostri atque nostro presentem paginam communimus. Siquis autem infregerit aut uiolare presumpserit. illum eterno anathemate condempnamus, et nichilominus cum Datan et Abyron. quos terra uiuos absorbuit. accipiat porcionem. Datum in Sytansteten. Anno domini Mo. CC. LXXVIII. In epyphania domini.

Original auf Pergament; das erste Siegel fehlt ganz, das zweite ist sehr schadhaft.

Wie eine Copie des Pergament-Codex auf Bl. LII zeigt, hatte Abt Rudolf bereits am 21. März 1274 seine ersten Schenkungen zur Infirmarie gemacht. Die hierauf bezügliche Urkunde stimmt mit der gegenwärtigen ziemlich überein, schliesst aber mit der Schenkung in monte Chruginne und erwähnt nichts mehr von den Stiftungsverbindlichkeiten. Die angeführten Stiftsmitglieder sind dieselben; bei dem vor Otto Subdiac. stehenden Conradus ist aber diaconus beigesetzt.

Vinea. Spur von Weinbau in unseren Gegenden. In der Pfarre Biberbach befindet sich ein Weingarthof.

1278. 29. Mai. Steier.

LXXXIV.

Marquard der Prehaven von Steier beurkundet, dass er sein Lehen zu Zobausberg dem Stifte für das Gerstnerlehen zu St. Johann mit dem Rechte des Wiederwechsels vertauscht habe.

Ego Marquardus miles. dictus preuhaben de Styria, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis. quod ego dom. Perchtoldi fratris mei. et Hainrici filij mei omniumque heredum et amicorum nostrorum bona uoluntate. feudum meum in Zobausperge. in quo residet Viricus Walher, cum suis attinencijs universis dedi honorabilibus viris Abbatj et Conuentuj Ecclesie sancte Marie in Sytansteten, et successoribus eorundem inperpetuum, in concambium tali forma videlicet. quod ipsi feudum suum iuxta sanctum Johannem, quod quondam Ecclesie Gersten fuerat, quodque adhuc Gerstenner lehin dicitur in vvlgari, mihi et meis heredibus conferrent tytulo feodali. In predicto etiam concambio est adiectum, quod si forte contra eosdem Abbatem et Conuentum ratione dicti feodi per meos heredes uel consanguineos questio exorta fuerit in futuro, ex tunc is. qui feodum in concambio mihi datum possidet, pro eisdem Abbate et Conuentu tenebitur respondere, quod si noluerit uel nequiuerit, ex tunc dicti Abbas et Conuentus feodum in Zobausperge per me in concambio eis datum, dimittendi, suumque feodum ab eis in concambio mihi datum recipiendi si uoluerint, habebunt liberam potestatem. Vt autem supradictum concambium a me et a meis heredibus, consanguineis et amicis nostrisque successoribus. ratum et inconuvlsum perpetuis temporibus perseueret, dedi eisdem Abbatj et Conuentuj presentem paginam. mei et dom. Perchtoldi preuhaben fratris mei et dom. Chunradi de Hage generi mei. sigillorum munimine in testimonium euidens roboratam, Testibus qui aderant. subnotatis videlicet. dom. Duringo dicto Schec, dom. Ottone de Osterberg militibus, Vlrico et Ditmaro fratribus dictis de Turzendorf. Hainrico dicto Streler. Ottokaro et Ottone fratribus de Gluz. Ottone de Wasen et alijs quam pluribus fide dignis.

Datum in Styria Anno Domini Mo. CC. LXXVIII. IIII. kalen. Junij.

Original auf Pergament; alle drei Siegel fehlen.

St. Johann in Engstetten, O. W. W., Pfarre im Decanate Haag.

« السابقةمتابعة »