صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

tatem decime triginta mansorum sitorum in campo Atesleve et totidem arearum in villa ibidem cum quibusdam aliis vobis perpetuo possidendam, prout in prefatis instrumentis inde confectis et sigillorum dicti 15 domini Vulradi atque capituli appensione munitis plenius continetur, dictam donationem presentibus approbamus. et cum Iohannes de Wedersleve tenuerit annis iam pluribus titulo pheodali fructus decime decem et octo mansorum in dicto campo Atesleve sitorum ab illustri principe patruo nostro dilecto domino Ottone comite de Anehalt, cui, heredum 20 suorum accedente consensu, dictum pheodum idem Iohannes liberaliter resignavit, ipse quoque comes patruus noster, ab ecclesia nostra inpheodatus dictorum decem et octo mansorum decima, nobis et ecclesie nostre ipsam similiter libere resignavit, predicti, videlicet tam patruus noster quam Iohannes de Wedersleve, renuntiantes omni iuri, quod ipsis 25 seu eorum heredibus ac posteris forsan posset competere in futurum, nos decimam sepedictorum decem et octo mansorum ex predictis resignationibus in manu nostra tenentes, ad ecclesiam vestram devote transferimus ad honorem Dei omnipotentis ac gloriose virginis matris sue Marie necnon b. Nycolai patroni vestri sine impedimento quolibet per30 petuo possidendam, hoc etiam adiecto, quod, cum per devotorum pia subsidia Dei adiutorio adhuc preter iamdictorum decem et octo mansorum liberam et quietam possessionem, quam iam Deo auctore tenetis, potueritis absolvere ius decime duodecim mansorum in dicto campo vestro, a quocunque etiam a nobis teneatur in pheodo, benivoli sumus et erimus 35 ad transferendum in vestrum monasterium, ut sic donatio proprietatis decime triginta mansorum vobis completa permaneat omni iure.

testes huius rei sunt: magister Iohannes Felix thesaurarius et Albertus de Tundersleve, nostre ecclesie canonicus, necnon strennui milites Conradus de Wegheleve, Iohannes de Cregendorp, nostri fideles, et alii 40 quamplures clerici et laici fidedigni.

in quorum testimonium presentes litteras sigillo nostro munitas collegio vestro duximus concedendas.

datum Halb. anno Domini M.CCC.vij, x. Kalendus Iulii.

Magd., mit Siegel an rother Seide. Gedr. Cod. Anh. III, 145 (nach Copie).
S. a. Kunze, Adersleben S. 39. 1) II, 1518.

[ocr errors]

1806. *Bischof Albrecht gestattet dem Stift U. L. Frauen von allen vakanten Beneficien, scilicet dignitatibus prebendis et vicariis, die Einkünfte eines Jahrs zum gemeinen Nutzen zu verwenden, bei Todesfall bleibt das Gnadenjahr bestehen. (iiij. Kal. Aug.) Halb. 1307 Juli 29.

1307

juli 29

1307 okt. 4

1307

okt. 10

Magd. s. r. B. Virg. 324, mit Siegeln des Bischofs und des Capitels U. L. Frauen an roth-gelber Seide.

1807. *Das Capitel erhält vom Probst Werner von Walbeck als Testamentarius verschiedener Domherren 67 Mark zur Einlösung des halben Zehnten in Schlanstedt. Halb. im General-Capitel 1307 Okt. 4.

In nomine Domini amen.* Gherhardus Dei gratia prepositus, Fredericus decanus totumque Halb. ecclesie capitulum omnibus in perpetuum. cupientes defunctorum piis voluntatibus providere et ecclesie nostre indempnitati consulere et in futurum precavere, in quantum possumus et valemus, ad universorum notitiam deducimus per presentes, 5 quod nos de unanimi consensu et voluntate, accedente nichilominus consensu reverendi patris domini nostri Alberti predicte ecclesie nostre episcopi, nos receptis ab honorabili viro domino Wernero preposito ecclesie Wallebecensis, salemanno honorabilium virorum pie memorie Guntheri prepositi, Olrici scholasti[ci] necnon Lodewici predicte ecclesie 10 Wallebecensis prepositi, canonicorum supradicte Halb. ecclesie, sexaginta et septem marcis puri argenti de salis seu testamentis predictorum defunctorum, ad redimendam videlicet dimidiam partem decime in Slanstede in usus prebende nostre, taliter duximus statuendum, quod vice versa et in restaurum predictorum provisor ecclesie in Northusen site 15 apud Hunoldesburch, qui hactenus sex marcas Stendaliensis argenti de predicta ecclesia nobis per annos singulos ministrabat, ammodo singulis annis in anniversariis sepedictorum dominorum defunctorum ministret sex talenta distribuenda, prout in libro oblationum plenius continetur.

ut autem hec, que per nos rite et rationabiliter statuta sunt, ab ali- 20 quo in posterum calumpniari non valeant vel infringi, presentes litteras conscribi et supradicti domini nostri episcopi ac prenotati capituli nostri sigillis fecimus roborari.

et nos Albertus Dei gratia Halb. ecclesie episcopus statutum huiusmodi gratum et ratum habentes, sigillum nostrum presentibus duximus 25 apponendum.

actum et datum Halb. anno Domini millesimo trecentesimo vij, feria quarta in communibus, in capitulo generali.

Magd. s. r. Walbeck 4, mit den Siegeln des Bischofs und des Capitels an roth-gelber Seide. Auch Cop. A. 91. Gedr. Ludewig rell. VII, 492 (mit 1306)

und ebenso Kunze, Oschersl. S. 113.

1808.

1808. *Bischof Albrecht bestätigt die Erlaubnis Bischof Volrads für das Stift S. Pauli, die Präbenden der abwesenden Canoniker

einzuziehen1), und gestattet bei Erledigung einer Präbende nach dem Gnadenjahre ein Jahr lang die Einkünfte für das Stift zu verwenden. (in die b. Gereonis et sociorum) Langenstein 1307

Okt. 10.

Magd. s. r. S. Pauli 81.

Gedr. UB. S. Pauli 81.

1) II, 1389.

dez. 13

1809. *Bischof Albrecht bestätigt einen zur Zeit Bischof Her- 1307 manns1) geschehenen Tausch, in welchem das Kloster in Blankenburg (damals Probst Albrecht, Äbtissin Jutta) 4 Hufen in Ergstedt vom Grafen Heinrich von Blankenburg gegen andere 4 daselbst erhalten hat, die dieser an den Edlen Busse von Barby und seine Gemahlin Clementa gegeben hat. (in die b. Lucie) Halb. 1307 Dez. 13.

- Gedr. UB. von Langeln 53.

Wernigerode. 1) 1302 Aug. 4 (crastino invent. s. Steph.) erfolgte obiger Tausch (s. UB. von Langeln 48): die 4 Hufen hatte das Kloster 1281 von Graf Siegfried von Blankenburg erworben (s. ebd. 34). 1307 Dez. 15 schenkte Busse von Barby diese Hufen dem Deutschen Orden (s. ebd 55, UB. der Stadt H. I, 320).

dez. 14

1810. *Bischof Albrecht bezeugt, dass der Edle Busse von Barby 1307 und seine Gemahlin Clementa dem deutschen Orden (Br. Walter von Arnstein) ihren Hof in Halb., einen Steinwurf vom BarfüsserKloster, den R. Heinrich Bromes bewohnt hat, in Gegenwart des Pförtners Johann von Dreileben und des Thesaurarius Mag. Johann Felix schenken. (in crastino b. Lucie virg., xviij. Kal. Ian.) Langenstein 1307 Dez. 14 (15).

Wernigerode, mit den Siegeln des Bischofs, des Pförtners (Taf. XIV, 105) und des Thesaurarius (Taf. XIV, 104). Gedr. UB. der Stadt H. I, 321 (nach Copie). S. a. UB. von Langeln 54.

1811. Statut des Capitels über Rechte und Pflichten des Dom- 1307 probstes. 1307.

Gerhardus Dei gratia prepositus, Fredericus decanus totumque capitulum ecclesie Halb. omnibus in perpetuum. ne ea que geruntur in tempore, simul labantur cum lapsu temporis, expedit ea scripturarum testimoniis illustrari. noverint igitur universi presentem paginam inspecturi, 5 quod, cum super amministratione prebendarum nostrarum inter prepositum et capitulum nostrum multe dissensiones sint exorte, nos cupientes lites dirimere et dissensionibus huiusmodi precavere, habito consilio

maturo, unanimiter concedimus et assignamus predicto preposito quinque mansos in Strobeke quartale minus, item sex mansos in Derdessem, quatuor mansos et dimidium in Vogelstorp, tres mansos in Huy-Nenstede 10 et villicationem in Rokele cum omnibus suis pertinentiis preter decimam in Wichusen, item quinque mansos in parvo Hornhusen, unum mansum cum dimidio in magno Hornhusen, quatuor mansos in Alverthusen, quatuor mansos in Orsleve, sex mansos cum dimidio in Clendorp, item in Quenstede novem mansos cum dimidio, quorum magister Thidericus 15 tenebit unum ad tempora vite sue, item sex mansos in Hersleve maiori, quinque mansos in Uttesleve, quorum Herbordus et uxor sua tenebunt duos ad tempora vite sue, et duos mansos in Silstede: item octoginta et novem maldra tritici de advocatia in Uttesleve et centum ac quadraginta maldra tritici de advocatia in Derdessen, item de annona, que vronekorn 20 dicitur, et de vinea ibidem viginti quatuor maldra tritici et siliginis et quadraginta octo maldra avene, item de annona in Vogelstorp, que satkorn in vulgari dicitur, et de decima plebani ibidem viginti et quatuor maldra tritici et siliginis et quadraginta maldra ordei et viginti maldra avene, item quinque maldra tritici de annona, que dicitur voghetcorn, 25 in Badessleve, item de advocatia in Orsleve octo maldra tritici, de annona, que dicitur satkorn, octo maldra ordei et duo maldra cum dimidio tritici, cum decima in campis ibidem, item de advocatia in magno Quenstede quadraginta maldra tritici, de molendino ibidem decem maldra tritici et quinque maldra ordei, de molendino in magno Hersleve viginti 30 maldra tritici et siliginis, de molendino in Hornhusen duodecim maldra tritici et siliginis. item assignamus eidem domino preposito omnem censum septimanalem et omnes denarios censuales, qui dicuntur census dominorum sive pentecostales sive pro vectura sive gherdepenninge sive decimales, quocumque nomine censeantur, utrum consistant in denariis 35 vel argento. item omne ius, quod budelige et bumede vocatur, et decimas carnium cum collationibus bonorum, cum omni fructu utilitate et pertinentiis prefatus prepositus obtinebit integraliter in hunc modum, quod ipse dabit a festo Martini per viginti quatuor septimanas singulis septimanis viginti et sex maldra tritici cum mensura claustrali ad panem domino- 40 rum. similiter dabit ignem pistoribus eodem tempore, post obitum magistri Thiderici et Herbordi ac uxoris sue predictorum, quod poterit singulis septimanis cum quatuor solidis redimere: item centum et quadraginta maldra avene et quadraginta maldra ordei et viginti maldra tritici, et similiter viginti octo marcas, que de iure et antiqua consuetudine sole- 45 bant dari prenominato preposito, sibi defalcabuntur de bonis memoratis. item dabit ducenta maldra ordei ad cervisiam ebdemedariis et prebendarili's. item decano [et] cellerario dabit septuaginta maldra avene, et

ad unum oveleye, quod tenet dominus de Wernigrode, decem et sep50 tem maldra avene, similiter duo maldra avene ad prebendam cuiusdam dicti Paris. insuper dabit singulis septimanis septem talenta cum dimidio, que secundum consuetudinem distribuentur inter dominos nostros et prebendarios: et si quid residuum fuerit, restituetur domino preposito memorato. item in die b. Stephani dabit domino cellerario decem et octo 55 solidos, in festo b. Galli tantum, in nativitate Domini tantum, in festo pasche tantum, in festo pentecostes tantum. item in eodem festo dabit dominis nostris denarios, qui scorpenninge vulgariter appellantur. item prefato cellerario in nativitate Domini dabit dimidiam marcam cum dimidio fertone pro porcis, qui specsvin vocantur, domino decano dimidiam 60 marcam, domino scolastico dimidiam marcam. item in festo b. Stephani dabit domicellis ebdomedariis, vicariis et claustralibus quatuor talenta cum dimidio et duos solidos pro melle et thecha, Galli tantum, in nativitate Domini tantum, in festo pasche tantum, in festo pentecostes tria talenta cum dimidio et unum solidum. in vigilia omnium sanctorum dabit 65 quatuor talenta, quinque solidis minus, pro denariis vini dominis nostris. item in adventu Domini pro denariis, qui hutpenninge et lakenpenninge dicuntur, dabit quinque talenta et duos solidos. item dabit denarios carnisprivii tam absentibus quam presentibus, similiter lumina in purificatione b. Virginis. alia omnia servitia, que prefatus prepositus de 70 antiqua consuetudine solebat dare, non dabit [absentibus], sed solummodo presentibus. item dabit quindecim maldra tritici ad simulas dominorum, decem et octo solidos ad expensam pauperum. item dabit anniversarios, qui de refectorio solebant ministrari, et dabit duas marcas ad calefaciendum estuarium dominorum. item pullos et ova dabit domino decano sco75 lastico et cellerario et dabit confratribus advenientibus prebendam de hoc, quod sparinge vulgariter appellatur, et non contradicet, cum aliqui minores prebendas habentes citandi sunt vel quicquid ipsi ex antiquo iure et consuetudine dare consueverunt, in eorum absentia de prebendis ipsis recipiatur. item in decimis locandis dominos, qui per capitulum ad hoc so deputati fuerint, una cum cellerario fideliter adiuvabit. item pro defectu omnium predictorum capitulo respondebit: et nulla sibi excusatio competet, nisi bona sint inculta vel per grandinem aut exustionem vel per alia inpedimenta legitima, que demonstrari poterunt, vel per potentiam 1) exercituum fuerint destructa: tunc dampna huiusmodi, si excederent $5 decem marcas, pro rata defalcabuntur de predictis maldris et censu domino preposito sepedicto. idem quoque prepositus Halb. residentiam faciat, omni occasione postposita et remota.

in cuius rei testimonium presentes litteras conscribi et sigillo sepedicti capituli nostri fecimus roborari.

« السابقةمتابعة »