صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

in prælio, quum arborum mole obrueretur, in avem conversum, quam omnino pugnam Centaurorum cum Lapithis, quorum pars Cæneus fuerat. His appendicula addita de Periclymeno in aquilam transformato. Neptunus vero Cycni mortem dolens exoravit Apollinem, ut Paridis sagittam in Achillem flecteret, qua ille periit.

Lib. XIII. De Achillis armis Ajax et Ulysses contendunt ac illius quidem, sua ipsius manu interfecti, sanguis in hyacinthum vertitur. Capta jam Troja, Hecuba in Thracia, ubi Polymnestorem excæcavit, fit canis. Ejus infortunium quum Dii omnes deplorarent, Aurora alio luctu tenebatur, Memnonis scilicet filii, cujus e cineribus Memnonides aves prodierunt. Eneas porro profugus ad Anium, cujus filiæ in columbas erant conversæ, post alia deinceps loca transformationibus clara, in Siciliam delatus est, ubi Scylla, cui Galatea narrat Polyphemi amores Acidisque obitum; quo facto, Glaucus, in Deum marinum mutatus, apparet.

Lib. XIV. Scyllam Circe mutat in monstrum. Æneas autem in Africam venit, ubi eum Dido excipit. Tandem ut, Pithecusas prætervectus, ubi Cercopes ex hominibus in simias mutati, in Italia appulit, in Caietano litore e Macareo multa de Ulysse atque Circes veneficio comperit, quo etiam Picus rex in picum avem mutatus erat. Mox bellum cum Turno suscipit. Is quum per Venulum peteret auxilium a Diomede, cujus socii in aves erant transformati, repulsam tulit: redeunte Venulo per ea loca, in quibus Appulus pastor quondam in oleastrum conversus erat. Postea Æneæ naves Nymphæ fiunt in prælio, sicut et ex Ardea, urbis incendio deletæ, cineribus ardea avis; atque Eneas in Deum transit. Successerunt huic reges alii quorum inter cæteros sub Phoca floruit Pomona; quam

quum Vertummus amaret, sumta primum anus forma, et Anaxaretes exemplo in saxum conversæ usurpato, deinde rursum juvenis factus, voto potitur. Inde sub Numitore aquæ frigida redduntur calida. Cui qui successit Romulus, factus est Quirinus, ejusque uxor Ora Dea.

Lib. XV. Secutus est Numa, qui quum de originibus Crotonis quæreret, nigros calculos quondam in albos fuisse commutatos comperit, et Pythagoram de perpetuis rerum transformationibus disputantem audivit. Mortuum deinde Numam deflet Egeria, nec Hippolyti, qui suas ipsi conversiones narrabat, consolationem admittens, in fontem liquescit. Id quod non minus fuit mirandum, quam quod Tages e gleba ortus, Romuli lancea arbor, et cippus cornutus factus. Tum transit poeta ad præsentia, narratque, quomodo Esculapius coli a Romanis in insula Tiberis cœptus sit, Juliusque Cæsar in stellam commutatus.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON*

LIBER PRIMUS.

IN nova fert animus mutatas dicere formas Corpora. Di cœptis, nam vos mutastis et illas, Adspirate meis, primaque ab origine mundi

* Metamorphoseon, non Metamorphoseos inscriptum esse hoc opus ab Auctore, MSS. optimorum, auctorum hoc carmen laudantium, Planudis in metaphrasi Græca, et Græcorum, ad quorum imitationem Noster hæc scripsit, evincunt auctoritates, quas vide ap. Heins. Neque usus linguæ permittit, tot transformationum corpus metamorphosin vocare.

1. Fert animus.] Intell. me, impellit me; quod est simpliciter, volo, cupio. Sic etiam infra ver. 775; et A. A. iii. 467. Aliorum poetarum loca 'collegit Drakenb. ad Silium, xvii. 294. In nova mutatas formas corpora per hypallagen dictum volunt, pro corpora in novas formas mutata, ut dixit Noster, II. Trist. 556. Sed non opus est, ut ad hypallagen confugiamus. Forma nunc sunt corpora ipsa, qua formam habent, ut infra, ver. 436; et xv. 172. species et figuræ. Noluit dicere, corpora prisca mutata esse in nova, aut formam priorem in aliam, sed posuit verba duo, quæ eodem redeunt. Et maluit formas in corpora mutatas, quam alterum, partim quia illud exquisitius et magis poeticum, partim quia mutatio forma potissimum VOL. III.

fit conspicua. Itaque et alibi memorat, cecinisse se, mutatas formas, ut I. Trist. i. 117. et vii. 13. Neque male sic Græcum μεταμορφώσεις quasi interpretatus est. Nimis anguste Burm. quem sequitur Schirachius, de solis hominibus accipit; insunt enim et aliarum rerum metamorphoses. Ii vero argutantur, qui poetam consulto carmen de corporum transformatione a verborum permutatione exorsum esse contendunt.

2. Di captis, etc.] Causam affert propriam, quare sibi non unum et alterum Deum, non Musam aliquam, sed omnino Deos adspirare velit ; auctores enim rerum dicendarum fuerunt: nam vos, etc. Difficultas quam movet multis rò et, facili, opinor, tollitur negotio, si sententiam in hunc modum concipias: Di, vestrum est me adjuvare, quandoquidem vos non modo cætera regitis, verum etiam formas illas mutastis, quas ego hoc carmine persequar. Cui hoc displicet, is e lectionis varietate præferat easdem. Non bene Koeppen. nam et conjunxit atque per etenim explicuit.

3. Adspirate meis.] Adeste, favete ; metaphora sumpta a navigantibus qui

B

Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.
I. Ante, mare et tellus et quod tegit omnia cœ-

lum,

bus vento adspirante opus est. Hæc invocatio parum solemnis pro tanto et tam gravi opere. Virg. Æn. lib. ix. 525: Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti. Primaque ab origine mundi. Post Lucret. phrasis fere solemnis in hac re vid. Ciofan. Bene et ambitum operis et naturam propriam in limine indicat.

4. Perpetuum.] Ad naturam operis declarandam delectum est vocabulum, perpetuum, non interruptum, una serie procurrens; ut apud Cic. Verr. i. 4. perpetua oratio, et Ör. ii. 54. sermonis perpetuitas. Ergo perpetuum carmen, in quo fabulæ omnes in unius corporis speciem conjunctæ sunt: a qua virtute laudem insignem Ovidius meruit. Simili fere modo Horat. i. Od. vii, 6: Athenas carmine perpetuo celebrare, omnes Athenarum laudes justo ordine persequi. Deducite, inde ab initio usque ad finem mihi scribenti adeste. Ducta est metaphora a lanificio, ubi fila deducuntur per radios, iv. 36. Usitatum autem est, scribendi operam cum textura et lanificio comparare. Ad mea tempora. Ad principium scilicet imperantis Augusti, Cæterum hoc totum exordium adeo displicebat Scaligero, Poet. lib, vi. pag. 862, ut ipse novum substitueret, sed invita Minerva; et gravissimas temeritatis suæ pœnas dedit tum aliis, tum Capoferreo,

5. Ante, mare et tellus, etc.] Creatio mundi, metamorphosis omnium prima, eademque gravissima. Amplexus autem est poeta, suoque modo exornavit sententiam, quæ jam olim fuerat Ægyptiorum, Horum enim in scitis erat, auctore Diog. Laert. prooem, s. 10. ἀρχὴν εἶναι τὴν ὕλην, εἶτα τὰ τέσσαρα στοιχεῖα ἐξ αὐτῆς διακριθῆναι, καὶ ζῶά τινα ἀποτελεσθῆναι :

quam sententiam latius explicat Diodor. Sic. tom. i. p. 11. ubi multa et his nostris, et iis, quæ infra, ver. 416 sqq. traduntur, quam simillima, nisi quod ibi omnia sine interventu et opera Dei, solis naturæ legibus perficiuntur. Noster autem multo sanior cum præstantissimis Græciæ philosophis opificem sapientem adhibet, cujus vi ac numine singula et segregata, et disposita, et exornata sint. Duci etiam potuerunt primæ hujus loci lineæ (quæ erat Burm. opinio) ex Apollon. Rh. Argon. i. 496; ubi Orpheus cecinisse dicitur, Ως γαῖα, καὶ οὐρανὸς, ἠδὲ θάλασσα Τὸ πρὶν ἐπ ̓ ἀλλήλοισι μιῇ συναρηρότα μορφῇ Νείκεος ἐξ ὀλοοῖο διέκριθεν ἀμφὶς ἕκαστα: quem loc. certe respexit Virg. Ecl. vi. 30 sqq. Koppennio et Lenzio Ovidius omni h. 1. Anaxagoræ placita secutus esse videtur: non adsentior. Anaxagoras tot elementa statuit, quot corporum genera; Noster cum Empedocle quatuor tantum, Tum Anaxagoræ Nous non nisi primum motum elementis dat; quo facto vires Naturæ reliqua perficiunt; sed h. 1. opifex rerum cuncta absolvit. Sed primum usque ad ver. 20, rudem illam molem describit, ex qua Deus singula evolverit mundumque creaverit. Erat enim communis veterum philosophorum, error, Deum ex materia quadam, subordinata quidem ipsi, æterna tamen, mundum finxisse; quam materiem Noster, Theogoniarum auctores secutus, atque Orphicos, Chaos vocat. Hesiod. Theog. 116: Пρwrigтa xáos YÉVETO. Locus satis elegans, si verba spectes, cæterum non exigendus ad physicas rationes, ut monuit etiam Baylius in Diction. Ante, mare et tellus. Revocassem ego alterum Ante mare et terras, ut longe plurimis auc

Unus erat toto Naturæ vultus in orbe,

Quem dixere Chaos, rudis indigestaque moles; Nec quidquam, nisi pondus iners; congestaque eodem

Non bene junctarum discordia semina rerum. Nullus adhuc mundo præbebat lumina Titan; 10

toritatibus fultum et multo facilius, nisi vidissem, Seidenstikerum in libro Philologisch-pedagogisches Magazin a Wiedeburg. Helmst. ed. vol. i. p. 3. et vol. ii. p. 1. atque Lenzium, acriter pro Heins. ratione stare. Urgent illi hoc, eam esse difficiliorem, adeoque veriorem ; quanquam Ovid. non impeditiora amat, sed faciliora præfert. Sine dubio lector aliquis, aut librarius, cui loca in notis allata succurrebant, hunc illis similem efficere voluit, mutato terras in tellus. Ante, ante rerum originem. In principio dixit legislator Judaicus. Mare igitur et reliqua, unus vultus erat, dictum foret, ut Art. Amat. ii. 468: Unaque erant facies sidera, terra, fretum, et Fast. i. 106: Ignis, aquæ, tellus unus acervus erant, quibus locis nostrum illustrat Heins. et quæ expressa videntur ex Euripid. Menalip. fragm. p. 454. tom. ii. edit. Lips. ubi Menalippe ait, se a matre accepisse, Ὡς οὐρανός τε γαῖα τ ̓ ἦν μορφὴ μία. Verum sic molesta sunt verba Naturæ et toto in orbe. Displicet etiam ante sic in principio operis, ubi nihil præcessit ad quod referatur. Vix ergo dubito præferre alteram lectionem, ab Heinsio duorum Codd. auctoritate pulsam, Ante mare et terras et quod tegit omnia cælum, antequam mare et reliqua exornarentur, in toto orbe unus vultus Naturæ erat. Sic nihil hic impeditum. Non autem poeta, quæ erat Seidenstikeri opinio, hic elementorum numerum in ipso limine præcipere voluit, sed mundi partes e vulgari divisione nominare.

Quod tegit omnia, ὁ περιέχων τὰ πάν Ta Græcis dicebatur cœlum: cali tegmen, Cic. Nat. D. ii. 14; cali amictus, Lucr. vi. 1131.

6. Unus vultus.] Una species, una forma, in qua nullæ partes variarum figurarum discerni possent. Horatius, I. i. 90: Vultus mutans Proteus. Claudian. 87. i: Quis dedit innumeros uno de marmore vultus? Et h. 1. cum dilectu. Natura. Parentis et auctoris omnium rerum. Natura enim vis est quædam qua omnia nascuntur; quam Seneca nihil aliud esse quam Deum sentit.

8. Iners.] Inutilis, nisi quid inde formatum esset. Sic Virg. Georg. i. 94: gleba inertes, inutiles, nisi comminuantur. De informi et inculta mole nolim cum aliis accipere, quia id jam præcessit. Sed quam nos inertiam intelligimus, ea vers. 16, 17. describitur. Semina rerum, elementa, OTOXEĩa, unde omnia nata esse creduntur.

9. Discordia.] Heins. conj. dissortia. Frustra: male junctæ potius sunt dissortes. Inde vero oriebatur discordia illa, quam Auctor, 18-20, persequitur.

10. Nullus adhuc, etc.] Cavendum est poetæ, ne in notionibus generalibus subsistat; itaque et Noster copia poetica præcipuas mundi partes enumerat, quæ nondum digestæ fuerint. Sed vide, quam suaviter exornaverit tenuia illa, nondum erat sol, nondum luna, etc. Pro his partibus nominantur personæ mythologicæ, quibus hic

« السابقةمتابعة »