صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Nec nova crescendo reparabat cornua Phœbe;
Nec circumfuso pendebat in aere Tellus
Ponderibus librata suis: nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite;
Quaque fuit tellus, illic et pontus et aer:
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
Lucis egens aer; nulli sua forma manebat,
Obstabatque aliis aliud: quia corpore in uno

locus mirifice animatur. Itaque et
Tellus litera majuscula in initio dedi-
mus. Sol non Phoebus, ver. sed ex an-
tiquiore mytho Titan; natus enim est
ex Hyperione, uno ex Titanibus.
Hesiod. Th. 371: Titania astra. Virg.
Æn. vi. 725. Lunam a propria, quam
habet, luminum varietate designat.

12. Circumfuso.] Nam terræ aerem undique circum fluentem subjici Physici demonstrant. Sic. Tibul. IV. i. 151 circumfuso considit in aere tellus. Sic ipse Ovid. Fast. lib. vi. ver. 269. hanc terræ in medio suspensæ ioopporíav luculenter exsequitur: Terra pile similis, nullo fulcimine nixa, Aere subjecto tam grave pendet

onus.

13. Ponderibus librata suis.] Oscillans gravitate sua æquilibrio servato, ita suspensa, ut æqualitate ponderum æquilibrium servaret, nec in alterutram partem inclinaret. Loca Veterum similia congesserunt Ciof. et Heins. Koppen. monet, cogitandum esse orbem planum ita impositum axi, ut ambæ orbis partes æquilibrium servent. Antiquissimi sane poetæ putarunt, terram esse orbem planum; sed, quod jam Thales, Anaximander et alii docuerunt, formam ei esse globosam, et Romani constanter crediderunt, iidemque nihilominus eam ponderibus libratam suis dixerunt.

14. Amphitrite.] Neptuni uxor, Dea et domina Oceani: nondum brachia, aquas suas, porrexerat, effuderat,

15

longo margine, circa longas oras ter

rarum.

15. Quaque fuit tellus, etc.] Hac redundantia non offendetur, qui comparaverit, quæ ad vers. 90. 206. 292. 401. monuimus. Quaque fuit, etc. Ut hactenus indigestam molem descripsit, sic nunc ad verba congesta eodem et vers. seq. ad pondus iners redit. Quaque, ubicunque. Sed nexus commodus cum antecedentibus desideratur. Vide igitur Varr. lect. Forte melius poeta omnem h. 1. usque ad ver. 20. omisisset. Non enim erat, cur post superiora lectorem moneret, instabilem fuisse terram, etc.

18. Obstabatque, etc.] Pugna autem illa, vers. 18-20. talis est, ut vix in cogitationem cadat. Instabilis, si passive accipis, qua insisti, in qua pes figi nequibat, nove quidem et paulo insolentius dictum erit, sed bene conveniet rinnabilis. In limoso illo acervo nec pes figi poterat, terra enim subacta erat multis aquis; nec natari, aqua enim terram dissolutam ferebat; nec denique cerni quidquam (xãos épeßudes,) lucis enim, etc. Verissime igitur erat pondus iners. Et multum sibi indulserunt Veteres in usu adjectivorum in bilis desinentium: vid. Perizon. ad Sanctii Min. I. xv. 4; et Creech. ad Lucret. i. 11. Sin activam vim et hic præferas, instabilis tellus erit, quæ nondum firmum et immotum locum tenebat, nondum erat terra continens. Nulli sua forma manebat,

Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
Hanc Deus et melior litem Natura diremit: 21
Nam cœlo terras et terris abscidit undas,
Et liquidum spisso secrevit ab aere cœlum.
Quæ postquam evolvit, cæcoque exemit acervo,
Dissociata locis concordi pace ligavit.

nulli certa et perpetua forma erat; nam veluti fermentatione quadam miscebantur. Nulli manebat. Hoc verbum admittit geminum casum, accusat. et dativ.; sed pro exspecto, tantum accusat. Virg. Æneid. ix. 298: nec partum gratia talem Parva manet; Græci pariter utrumque casum admittunt. Corpore, mole, acervo: pugnabant, movebantur intestino quodam motu elementa: pugnabant calidis, Græca syntaxis, μάχεσθαι τινί· nisi malis præpositionem cum, quæ sequitur, ad hæc quoque referre: sine pondere paulo durius, iis, quæ erant sine pondere, τοῖς ἄνευ βάρους, scilicet οὖσι.

21. Hanc Deus, etc.] Hoc chaos Deus ita tractavit, ut primum elementa separaret, et cuique suum locum assignaret. Ut quodvis erat levius, ita altiorem locum occupabat. Ciof. Fast. i. 106. v. 11. Claud. R. P. 249. Melior Natura. Quæ sit ex mente poetæ, aut quo modo differat a Deo, frustra quæritur. Ipse poeta infra, ver. 31, fatetur se nescire. Sufficit vim quandam divinam intelligere. Nempe philosophi disputabant de natura creatoris, quum ab aliis vocaretur Deus, ab aliis animus per omnia fusus, ab aliis mens aut natura ratione prædita: vid. Lactant. Inst. div. I. v.

16 sqq. Cic. Sen. 12: Quum homini sive Natura, sive quis Deus nihil mente præstabilius dedisset. Koppen. per Naturam e placitis Anaxagoræ vires elementorum intell. Sed ver. ad

25

ver. 5. litem, pugnam, fermentationem: vɛikog ỏλoòv, Apollon. Arg. i. 498. Litem dixit variationis causa. Grav. Claudian. d. 1. veterem qua lege tumultum Discrevit Natura parens.

22. Abscidit.] Sejunxit. Horat. I. Od. iii. 21. Deus, abscidit Oceano terras, ubi vid. Bentlei. Cf. Virgil. Ecl. vi. 35 sqq. Cælum est æther. Pacuv. in Chrys. Nostri cœlum memorant, Graii perhibent athera: cf. Cic. N. D. ii. 42. Sed et apud Græcos aiono et oupavòs usurpantur promiscue: vid. Valkenar. Diatrib. in Eurip. cap. vi. Vocat liquidum, quippe natura tenuiore et purum ab humoribus, aut, ut ipse, ver. 68. explicat, nihil terrenæ fæcis habens. Opponit spissum aerem, graviore pondere et repletum vaporibus et nebula. Cic. 1. cit. concretum aerem dixit. Cf. cum omni hoc loco, xv. 239 sqq.

24. Caco.] In quo nullæ partes animadverti, discernique poterant. Dissociata ligavit. Tria insunt. Deus dissociavit elementa locis, diversa iis loca tribuit, terræ imum, alterum mari, etc. sed ligavit dissociata, ita dissociavit, ut tamen nexus eorum esset. Æther attingit aerem, aer attingit terram, etc. Tibul. IV. i. 20: Aeri contextus æther. Hinc concors pax, qua non amplius permixta inter se pugnant. Dissociare, ut apud Horat. I. Od. iii. 22: Oceanus dissociabilis, dissocians. Pace. A Claud. iii. 65, fides et fædus elementis tribui

tur.

Ignea convexi vis et sine pondere cœli
Emicuit, summaque locum sibi legit in arce:
Proximus est aer illi levitate, locoque :

Densior his tellus, elementaque grandia traxit ;
Et pressa est gravitate sui: circumfluus humor 30
Ultima possedit, solidumque coercuit orbem.
Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille Deorum,

26. Ignea converi, etc:] Cf. Tibul. IV. i. 19-23; Claudian. R. P. i. 246 sqq. ubi Proserpina hoc argumentum texit. Is elementorum seriem hunc primum Naturæ actum vocat. Ignea vis, periphrasis ignis ipsius. Vis, ẞin, apud poetas sæpe inservit periphrasi. Ignis porro cali est æther, qui constat ignea natura (Virg. Ecl. vi. 33. liquidus ignis. Tibul. d. l. igneus æther,) quæ eadem est levissima. Convexum, pro concavum; quem usum Cic. in Arateis, ver. 314, primus invexisse videtur Heyn. ad Virg. En. iv. 451.

27. Emicuit.] Repente et celeriter prosiluit, quod verbum maxime convenit levitati ætheris. Summa arx, altissima mundi ora. Sibi legit; tanquam sua sponte fecerit, quod lege naturæ fiebat. Etiam ap. Claud. d. 1. nonnulli legit flammu polum. Cf. xii. 43. ubi eadem verba de Fama.

29. Elementa grandia.] Crassiora corporum stamina attraxit, quæ pondere suo deorsum vergebant. Pressa est, ut subsideret. Fast. v. 13: Pondere terra suo subsedit et æquora traxit ; quod sumtum e Tibul. d. 1.: Qualis in immenso desederit aere tellus.

30. Sui.] Cantab. et viginti alii sua. Nempe genitiv. pron. primitivi ponitur, ubi is casus a nomine adfectus aut facultatis pendet, sed deinde et sine tali nomine. Itaque sæpe in eo variant libri. Circumfluus, (πeρíóóvTOC) humor, Oceanus.

31. Ultima possedit.] Profundissima

occupavit, quia terræ eminent super Oceani superficiem. Aliter Sever. Etn. 103. sors data cœlo Prima, secuta maris, deseditque infima tellus. Lenzius vero per ultima int. marginem orbis terrarum plani, atque circumfluus putat esse Homeric. àþóppoos, in se ipsum rediens; sed vide ad ver. 12.

Solidum orbem, terram continentem, quæ solidior multo aquis. Coercuit, amplectitur, ambit. Infra xv. 251 Tellus cogitur unda. Cæterum huc respexit Lactant. Inst. div. II. ix. 2: Terram voluit humore circumflui et contineri.

32-88. Sic-redegit.] Ordo et sensus horum verborum debet haud dubie esse hic: quum Deus congeriem illam, rudem et indigestam molem, secuisset, divisisset, atque in membra, distinctas partes, aquam, terram, redegisset 2223, atque adeo disposuisset, cuique parti suum locum assignasset, 25-31. Amant poetæ ejusmodi transpositiones. Virg. Georg. i. 319: Qua-segetem-sublime expulsam eruerent, i. e. eruerent et deinde in aerem expellerent. Idem, ver. 400: solutos jactare maniplos, jactare manipulos sic, ut solvantur. Similiter Noster passim. Vide ad ver. 303. Burm. tamen præfert alteram lectionem compositam, ut adeo composita congeries sit ille κόσμος, scil. mundus philosophorum. Bene. Sed me offendit hoc, quod illa moles nondum secta non poterat кóσμoç, aut mundus sensu illo philosophico dici. Cic. in Timæo, cap. xxxi. p. 1114,

Congeriem secuit, sectamque in membra redegit;
Principio terram, ne non equalis ab omni

Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. 35
Tum freta diffundi, rabidisque tumescere ventis
Jussit, et ambitæ circumdare litora terræ.
Addidit et fontes, immensaque stagna, lacusque;
Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,
Quæ diversa locis partim sorbentur ab ipsa, 40
In mare perveniunt partim, campoque recepta
Liberioris aquæ, pro ripis litora pulsant.

Ern. ut hunc hac varietate distinotum bene Græci xóoμov, nos lucentem mundum nominaremus. Etiam Claudian. in Ruf. i. 4. h. v. usus est: dispositi fœdera mundi.

33. Secuit, sectamque.] Mirum in modum Noster illam repetitionem adfectavit. Cf. vers. 142, 158. 166. 206. et alibi. Membra omnino partes distinctæ alicujus rei, ut membra carinæ, ædificii, philosophia. Vide nos ad Plin. II. Ep. xvii. 9. Cæterum Anaxagoras, qui et ipse docebat, ab initio πάντα χρήματα πεφυρμένα fuisse, addebat: 'O Nous dè avrà diỹpe, kai διεκόσμησε, καὶ ἐκ τῆς ἀταξίας εἰς τάξιν ἤγαγε. Plutarchum vide de Plac. lib. i. cap. 3..

35. Parte foret, etc.] Omnis hic locus plurimum habet suavitatis, a delectu in primis verborum. Pro simplici enim facere aut fieri posuit verba ea, quæ vel naturam rei exprimant, vel modum adspectabilem, quo facta sit. Terra glomeratur, freta diffunduntur, aquæ pulsant litora, extenduntur campi, valles subsidunt, montes contra surgunt. Glomeravit. Cic. Tim. 15. Deus mundum ita tornavit, ut nihil fieri possit rotundius. N. D. ii. 39. terra nutibus suis (pondere) conglobata. Jam antea aquæ coercuerant orbem; nunc jubentur diffundi, latius extendi,

atque hic illic se insinuare in terras, ut sinus et similia efficiant.

36. Et rabies et insania ventis tribuitur; vide Heins. rabies Noti, Hor. I. Od. iii. 14.

37. Ambita.] Quæ cingitur a mari. Qua ratione ambitus mediam producat, disputatur vide Burmann. Ambita circumdare e copia poetica dictum.

39. Declivia.] Quia e locis altioribus defluunt; pronos fluvios alii dicunt, Obliquis eleganter exprimit cursum fluviorum, tortuosum. Cinxit, inclusit.

40. Pro diversa locis, Georg. iv. 367. in pedestri oratione usitatius, diversis locis. Sorbentur, ut Arethusa. Quidam subeunt terras, sed mox redduntur, ut Lycus in Asia, Erasinus in Argolica: vide Plin. H. N. II, 103.

41. Alios fluvios velut intercipit terra, alii usque ad mare perveniunt, Campus et æquor quamcumque planitiem designant, Hinc utrumque vocab. promiscue mox de planitie, agris, mox de superficie aut de fundo maris dicitur. Melius tamen nunc abstinuisset h. voc. quia proxime sequitur extendi campos.

42. Liberioris.] Non inclusæ angustis ripis. Vaga aqua a Nostro appellatur Heroid. x. 136. Pro ripis, etc. merus lusus grammaticus. Sidere aut

Jussit et extendi campos, subsidere valles,
Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.
Utque duæ dextra cœlum, totidemque sinistra 45
Parte secant Zonæ, quinta est ardentior illis;
Sic onus inclusum numero distinxit eodem
Cura Dei; totidemque plagæ tellure premuntur:
Quarum quæ media est, non est habitabilis æstu :
Nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit,
Temperiemque dedit, mixta cum frigore flamma. 51
Imminet his aer, qui, quanto est pondere terræ
Pondus aquæ levius, tanto est onerosior igni.
Illic et nebulas, illic consistere nubes
Jussit, et humanas motura tonitrua mentes,

subsidere de locis depressis et complanatis. Vid. Gron. Observat. p. 726: surgere contra, (quasi surrigi, sursum agi,) de iis, quæ excrescunt in altitudinem. Drakenb. ad Silium, iii. 659: Frons honor arborum, ver. 346.

44. Lapidosos.] Gebhard. Crep. i. 6. spatiosos crescere. Et ita Palat. sec. At alterum agnoscit Lactant. ii. 5. et surgere exquisitius quam crescere. Etiam lapidosos minus vulgare, quam spatiosos.

45. Utque duæ dextra, etc.] Quemadmodum in cœlo quinque zonæ sunt, duæ frigidæ, totidem temperatæ, una torrida; sic et in terra. In harum descriptione Nostro præiverant Virgil. Georg. i. 233 sqq. et Tibul. IV. i. 152174. qui cæteris copiosior est. Cf. etiam Claud. R. P. I. 257-263. Multo ornatior Ovidio est Virgilius. Pro eo, quod hic legimus, est ardentior, ille dixit: una corusco Semper sole rubens, et torrida semper ab igni ; et de frigidis non satis habuit altam nivem commemorare, sed: cærulea glacie concretæ atque imbribus atris.

46. Secant.] Dividunt: ductum a

55

sphæra, quam secant circuli. Onus inclusum, moles terræ, quam includit cœlum. Cura Dei est Deus ipse, sed quatenus curam gerit mundi. Fast. i. 37: Hac igitur vidit trabeati cura Quirini.

48. Tellure.] Deest in. Premuntur sonantius et exquisitius, quam sunt; nam premi eleganter dicuntur, quæ finibus inclusa sunt. Virgil. Georg. i. 235 zonæ trahuntur.

49. Non est habitabilis, etc.] Nempe ex opinione Veterum, qui zonas frigidas non minus, quam torridam, incolis orbas putabant: vide Lucret. v. 205; Virgil. Georg. i. 237 s. et Macr. Somn. Scip. ii. 5. late de hac re disputantem.

51. Flamma.] Poetice pro calore.

52. Imminet.] Superimpositus est. Et viciniam et altiorem situm h. v. indicat.

54. Consistere, colligi, oriri, ovvíσraola, aut immorari. Motura. Alias terrere Jupiter dicitur fulminibus aut tonitru. Facientes frigora, ut apud Virg. Georg. i. 352. agentes frigora

venti.

« السابقةمتابعة »