صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Et cum fulminibus facientes frigora ventos.
His quoque non passim mundi fabricator habendum
Aera permisit: vix nunc obsistitur illis,

Quum sua quisque regant diverso flamina tractu,
Quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum!
Eurus ad Auroram, Nabatæaque regna recessit, 61
Persidaque, et radiis juga subdita matutinis:
Vesper, et occiduo quæ litora Sole tepescunt,
Proxima sunt Zephyro: Scythiam septemque trio-

nem

Horrifer invasit Boreas: contraria tellus

57. Passim.] Sine ordine et lege, ut quisque spiret, unde velit. Vide Burmannum, ad Quintiliani Declam. iv. 13. Habendum, possidendum, vel agitandum: similiter Græc. Exe.

59. Quum-tractu.] Quum quisque ex diversa regione flat, ut Homer. Od. v. 295. Regant sua flamina, Tanquam persona: lanient, graviter, pro disrumpant.

60. Fratrum.] Habiti sunt Astræi et Auroræ filii. Hesiod. Th. 378. Sed Noster omni h. 1. mythologia neglecta, rerum naturam sequitur; itaque hoc nomine communem potius ventorum naturam respexisse videtur. Positum autem est in hoc epiphonemate cum virtute.

61. Auroram.] Laudat hanc ventorum cardinalium descriptionem Seneca N. Q. v. 16. Auroram, Æthiopiam, sedem Auroræ, ver. 774. Nabateaque. Ita sine h, hoc nomen constanter legitur apud Plin. Tac. Strab. Nabateos Strabo, lib. xvi. p. 767, inter Babylonem et Arabiam Felicem collocat, metropolimque eorum nominat Petram. Sic et Plin. H. N. vi. 28-32. lis præerat rer, qui a Tacito An. ii. 57. commemoratur. Inde Nabatæa regna. Nunc omnem Arabiam cogitabimus, quæ fere commemoratur, ubi VOL. III.

65

Orientis fines designandi sunt. Juga, haud dubie Emodi, Damasii et alii montes, quibus India cingitur, Plin. vi. 17-21. Subdita. Horat. i. Od. xii. 55. subjectos orientis ora Seras. Nostrum expressit Senec. Thyest. 482: Eurus Orientem movet, Nabataeaque quatiens regna et Eoos sinus. Cf. idem, Agam.

477.

63. Vesper, et occiduo.] Euro contrarius Zephyrus ab occidente flat. Litora dixit, non terræ, quia mare Atlanticum claudit orbem occidentalem. Tepescunt, quia Solis occidentis radii minus violenti sunt; propterea etiam occidentales terræ minorem solis æstum sentire poetæ videntur. Ita et Horat. i. Sat. iv. 30: Sol, quo vespertina tepet regio. Similiter mox meridionalis terra madescere dicitur, quia Auster inde pluvias agit. Boreæ vero violentiæ satis accommodatum invasit. Manil. Asper ab axe ruit Boreas.

64. Scythia nomine Veteres comprehenderunt omnes terras septentrionales incognitas. Trionem, non trio

nes.

65. Horrifer.] Frigora enim, de quibus proprie horror, agit Boreas. De origine ejus cf. iv. Pont. x. 40. Contraria tellus. Meridionalis, Antarctica, Septentrionali opposita.

C

Nubibus adsiduis, pluvioque madescit ab Austro. Hæc super imposuit liquidum, et gravitate carentem,

Æthera, nec quidquam terrenæ fæcis habentem.
Vix ea limitibus dissepserat omnia certis,
Quum, quæ pressa diu massa latuere sub illa, 70
Sidera cœperunt toto effervescere cœlo.
Neu regio foret ulla suis animantibus orba,
Astra tenent cœleste solum, formæque Deorum:
Cesserunt nitidis habitandæ piscibus undæ :
Terra feras cepit: volucres agitabilis aer.
Sanctius his animal, mentisque capacius altæ

67. Liquidum-Ethera.] Purum et ab omni noxio vapore liberatum.

68. Nec quidquam terrena fæcis.] ̓Ατρύγετον αἰθέρα dixit Homer. Il. Ρ', 425; nam rpi et fær, omne impurum: vid. Gronov. Observat. ii. vii. p. 207.

69. Dissepserat.] Dissepire, describere, verbum paulo rarius et poeticum. Lucret. i. 998: aer dissepit colles. Senec. Med. 335, forte ex nostro loco: Bene dissepti fœdera mundi.

71. Effervescere etiam exquisitius, quam quod alii, ex interpretatione, habent; sidera enim sunt ignes ferventes, et fervidus sol passim occurrit. Lenzio h. v.idem esse videbatur, quod ver. 27. emicare, et celerem motum in superiora loca significare. Verum tunc saltem scribendum fuisset effervescere in cœlum, ut Virg. Georg. lib. i. 471. effervere in agros.

72. Suis.] Sibi propriis.

73. Etiam astra sunt animantia, in primis ex mente Stoicorum: vide Cic. N. D. ii. 16 et 21. quanquam et ex opinione vulgi. Inde inter sidera referri, Deum fieri. Cœleste solum, cœlum tanquam pavimentum, quo insistunt: forma Deorum, sidera, quæ

75

habentur numina: forma, species et similia inserviunt periphrasi. Infra ii. 78: forma ferarum; Virg. Æn. vii. 18: forma luporum; Cic. N. D. ii. 40, sidera dicuntur formæ ignea; Heroid. x. 95: simulacra Deorum astra et for, ma, ἓν διὰ δυοῖν.

74. Nitidus aptum piscium epitheton, propter squamarum lævitatem et lubricitatem: ix. 264. de serpente, squamaque nitere recenti.

75. Agitabilis.] Significanter agitabilis. Senec. N. Q. vi. 16: nihil est tam versabile et agitatione gaudens, quam aer.

76. Sanctius his animal, etc.] Originem hominis describit, ut postulat ejus dignitas. Non enim mutum et turpe pecus e terra erepsimus Ovidio, sed sanctius, Deo similius, atque adeo reverentia dignius animal. Ergo comparativus pro positivo bene usurpatur : non enim cætera animalia sancta erant. Mens alta, ratio, quæ alta cogitare, cogitando se ad cœlum attollere potest. Cic. Mil. 8: homo sapiens et alta et divina quadam mente præditus. Apud Juvenal. xv. vocamur divinorum capaces; qui loc. cum hoc nostro conferendus est.

Deerat adhuc, et quod dominari in cetera posset. Natus homo est; sive hunc divino semine fecit Ille opifex rerum, mundi melioris origo :

Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto 80 Æthere, cognati retinebat semina cœli.

Quam satus Iapeto, mixtam fluvialibus undis, Finxit in effigiem moderantum cuncta Deorum ; Pronaque quum spectent animalia cetera terram,

78. Natus homo est.] Valde fluctuarunt philosophi veteres in definienda et origine et natura animæ: vide Ciceron. Tusc. i. 9, 10. Noster sequitur eos, qui cœleste quidquam et divinum in animis inesse putabant: Cic. Fin. ii. 34.

Unde vero divinum illud traxerint, dubium relinquit. Divino semine, deest ex.

79. Origo.] Palat. et alii, melioris imago, quo Dan. Heins. respici putat ad ideam, quæ in Deo fuerit, et ad quam mundus ille melior dispositus sit. Sed unde talis philosophia in hoc carmine? Sæpe origo et imago permutata sunt, ut i. Fast. 65. Origo, auctor, creator; vid. lib. v. ver. 262. Taeit. Mor. G. ii: Celebrant Tuisconem et Mannum originem gentis conditoresque. Melioris, dispositi et exornati. Refertur ad rudem indigestamque molem.

81. Cognati.] Non terræ, sed animæ. Male igitur Lenzius addit: quatenus cœlum et terra olim conjuncta fuerunt. Cognationem et domicilium pristinum animæ nostræ cœlum vocat etiam Cic. Legg. i, 9. Sed omnium optime Hipparchus approbaverat, animam nostram esse partem cœli. Plin. H. N. ii. 26; Lucret. ii. 990: Cœlesti sumus omnes semine oriundi.

82. Quam satus Iapeto.] Prometheus, Iapeti filius, habebatur generis humani auctor haud dubie propterea, quod mores hominum agrestium molli

verat. Alii aliter super eo philosophantur, de quibus exponendi nunc non est locus. Importune autem, meo quidem sensu, opifici rerum repente Prometheus socius additur. Mixtam undis, ergo ex luto creavit hominem; Hor. i. Od. xvi. 13; Juvenal. xiv. 35. Hinc homo vocatur πηλὸς ὁ Προμηθῆος a Callim. fragm. Bentl. 87. Apud Hesiod. "Epy. 60. ubi mira hominis compositio narratur, Vulcanus jubetur γαῖαν ὕδει φέρειν. Aliter rursus hic mythus ab Horat. i. Od. xvi. 13. narratur ; aliter etiam ab Hygin. Fab. 142.

83. In effigiem.] Phocylid. v. 101, anima vocatur θεοῦ εἰκών. Eurysus Pythag. in libro de Fortuna, censet Deum creasse hominem ἀρχετύπῳ Xpúμevov έavтų. Plato Rep. vi. pag. 431. in homine ait esse aliquid Oɛoɛɩδὲς καὶ θεοείκελον. Fluxit et hoc ab Ægyptiis; Lactant. Inst. vii. iv. 3: At Hermes non ignoravit, hominem et a Deo, et ad Dei similitudinem fictum. Noster effigiem Deorum ponit in corpore humano.

84. Prona.] Ad terram depressa, incurvata. De forma hominis erecta multi Veterum. Cf. Cic. N. D. ii. 56; Legg. i. 9; Lactant. Inst. Div. ii. 1. In ea esse dignitatis et præstantiæ nostræ causam, bene docuit Herder, in libro Ideen zur Geschichte, etc. P. I.

p. 172 sqq.

85

Os homini sublime dedit; cœlumque tueri
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
Sic, modo quæ fuerat rudis et sine imagine tellus,
Induit ignotas hominum conversa figuras.

II. AUREA prima sata est ætas, quæ, vindice

nullo,

85. Tueri intueri, ut x. 389. Virg. En. iv. 451: cœli convexa tueri.

86. Erectos.] Erectam hominis formam urget poeta. Ad sidera, ut corporibus cœlestibus contemplandis, Dei cognitionem capere possimus. Hæc respexerunt alii. Senec. de Otio Sap. 32: "Nec erexit tantummodo hominem, sed etiam ad contemplationem factum, ut ab ortu sidera in occasum labentia prosequi posset, et vultum suum circumferre cum toto, sublime fecit illi caput." Silius, xv. 84: Nonne vides, hominum ut celsos ad sidera vultus Sustulerit Deus, ac sublimia finxerit ora? Inde homo Græcis ἄνθρωπος dictus.

87. Sine imagine.] Informis. Fast. i. iii. sine imagine moles. Imago passim pro forma, ut iii. 1.

88. Induit conversa, e copia poetica, accepit.

89-150. Aurea prima, etc.] Nobilis locus de atatibus, in quas priscum, quod effluxerat inde ab origine mundi, ævum describere, quibusque, pro cujusque ratione, a metallis nomina imponere, antiquis poetis placuit. Claudian. xxii. 446: vario faciem distincta metallo Secula. Quo sine dubio nil aliud exprimere volebant, nisi hoc, genus hominum a statu naturali et animi integritate gradatim delapsum esse ad hanc et vitæ rationem, et vitiositatem. Varro, R. R. ii. 1. In numero autem harum ætatum, poetæ, ut fit, inter se dissentiunt. Nam Hesiod. "Epy. 109-208. quinque recenset ; Noster, omissa post æneam heroica, quatuor; Aratus, Phænom. 100-134.

tres; duarum tantum mentionem faciunt Virgil. Georg. i. 125 sqq. coll. Æn. viii. 314 sqq. et Tibul. I. iii. 35 sqq; nec pœnitebit cum his Lactant. Inst. div. v. 5. contulisse. Erat præterea in vaticiniis, exacta hac misera ætate, fore waliyyɛveríav, h. e. fore, ut inverso ordine secula illa denuo revolvantur et renoventur: vid. Virg. Ecl. iv. ibique Heynium, in primis ad ver. 4. Ovidius Hesiod. et Virgil. maxime secutus reperitur, æmulumque habuit Senec. Hipp. ver. 524 sqq. Med. 330; Octav. 397 sqq. Ferrea ætas secundum Nostrum periit Deucalioneo diluvio.

89. 112. Aurea prima sata est ætas.] Status primorum hominum naturalis describitur, qualis v. c. vita Cyclopum apud Homer. Od. I'. 106. sqq. atque etiam hodie multarum gentium barbararum. Sed accesserunt colores mythici et poetici. Vide super hac re philosophantem Posidonium ap. Senec. Ep. 90. Etas, genus hominum. Cic. N. D. ii. 63: aureum genus. Virgil. Ecl. iv. aurea gens, ex Hesiod. xpúσεov Yévog. Virg. Georg. ii. 538: adeo aureus Saturnus, sub quo aurea ætas. Nempe aurea præstantissima quæque dicitur. Hoc igitur epitheton quum primæ ætati datum esset, reliquæ deteriores facile suum nomen invenerunt; quanquam ahenea et ferrea etiam ab armis aheneis et ferreis dici potuerunt. Vindice nullo, nemine scelera coercente. Virgil. Æneid. vii. 203: Saturni gentem haud vinclo nec legibus aquam, Sponte sua veterisque Dei se

more tenentem.

Sponte sua, sine lege, fidem rectumque colebat.
Pœna metusque aberant; nec verba minacia fixo
Ære legebantur; nec supplex turba timebant
Judicis ora sui: sed erant sine judice tuti.
Nondum cæsa suis, peregrinum ut viseret orbem,
Montibus, in liquidas pinus descenderat undas;
Nullaque mortales, præter sua, litora norant. 96
Nondum præcipites cingebant oppida fossæ :
Non tuba directi, non æris cornua flexi,

Id autem dum Noster latius tractare voluit, ineptæ garrulitatis exemplum dedit. Erant homines sine legibus non metuebant pœnam legum, non legebant leges propositas, erant sine judice, non mutuebant judicem, sed erant sine judice tuti. Hoc vero est garrire! Cæterum similiter vetustissimorum hominum mores notat Tacitus, Annal. lib. iii. 26.

91. Nec verba-legebantur.] Nondum leges latæ erant. Erant ergo deέuioтol, ut Cyclopes apud Homer. d. 1. Cf. Platon. de Legg. iii. init. et Aristot. Rep. i. 2. Leges vocat (etiam v. 669) verba minacia, quia pœnas minantur. Hæ apud Romanos in aneis tabulis incisa in Capitolio, aut alio loco publico, figebantur, seu affigebantur, unde figere leges et refigere, pro ferre et abrogare, ut ab omnibus legerentur.

92. Supplex turba sunt rei, eorumque amici, qui sordidati et mosti causam suam defendunt. Simplex turba, quod Cod. Douzæ et quinque Heinsii exhibent, Burmannus aptius judicabat et convenientius integritati aurei seculi. At si hoc præferas, major etiam erit tautologia illa, quam in notis vituperavimus. Male etiam ætas illa turba vocaretur.

93. Sine judice.] Diu dubitavi, utrum sine vindice, an sine judice præferrem. Prætuli tandem posterius: præcessit, non erant judicia; recte

igitur subjicitur, sed erant sine judice tuti; præsertim quum Ovidius voc. præcedens varie repetere soleat, atque h. 1. cum vi repetitum videatur. Vindex, si quis id malit, potest et de judice et de defensore capi.

94. Nondum cæsa suis.] Cf. Virg. Ecl. iv. 32-38; Tibul. I. iii. 37-40. Navigatio summæ aureæ ætatis simplicitati et integritati non satis convenire videbatur, partim quia maxime quæstus causa instituta est, partim quia hominum vitam in ultima pericula conjicit, atque adeo voluntati divinæ repugnare credebatur. Propert. iii. El. v. 41 sqq.

95. Pinus.] Lignum resinosum, in primis apta habebatur navigiis faciendis: suis, sibi ab ipsa natura assignatis: peregrinum orbem, peregrinas ter

ras.

Orbis sæpe pars orbis terrarum, ut ii. 254. 322; Tacit. An. ii. 2. Descenderat. Statius Sil. ii. 2. 6. 28: invitas dejecit in æquora pinus. Liquidas, epith. ornans.

97-100. Nondum præcipites.] Nondum bella gerebantur. Vivebant Hovxo, pace fruentes. Hesiod. ver. 120; Tibul. I. iii. 47: Non acies, non ira fuit, non bella; nec ensem Immiti savus duxerat arte faber; i. x. 9: Non arces, non vallus erat. Præcipites, profundæ.

98. Tuba directi æris.] Turba recta ex ære. Juvenal. ii. 117: recto canta

« السابقةمتابعة »