صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Communemque prius, ceu lumina Solis et auras, Cautus humum longo signavit limite mensor. 136 Nec tantum segetes alimentaque debita dives Poscebatur humus; sed itum est in viscera terræ ; Quasque recondiderat, Stygiisque admoverat umEffodiuntur opes, irritamenta malorum. [bris, Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum

satis notum est. Et tantum abest, ut Deus Oceano interjecto gentium consuetudinem impedire voluerit, ut vel remotissimas terras eo arctius conjunxerit.

135. Communem.] Cf. Amor. III. viii. 35-44; Justin. XLIII. i. 3: Omnia communia et indivisa omnibus fuerunt, veluti unum cunctis patrimonium esset. Cf. Virg. Georg. i. 126. Explicat Lactant. Inst. V. v. 7: sic, tam liberales fuisse homines, ut natas sibi fruges non includerent, sed pauperes ad communionem proprii admitterent. Ceu lumina, etc. Cf. vi. 350. Τὸν ἥλιον τὸν κοινὸν et τὸν ἀέρα τὸν Kouvòv dixit Menander, p. 184. 260. 136. Cautus.] Et auget avaritiam hominum, et diligentiam mensoris declarat. Longo limite, ut paulo ante, longis sulcis: signare limite, dividere agros, limite, signi loco, inter eos relicto. Præivit Virg. d. 1.: nec signare quidem aut partiri limite campum Fas erat. Variavit hoc Senec. Hipp. 526. 137. Dives humus.] Zeidwpoç äpovpa. Debita non sunt, ut Lenzius vult, ad vitam sustentandam necessaria, sed, elegantiore sensu, quæ terra, cui semina, tanquam depositum, creduntur, hominibus debet.

138. Itum est, etc.] Neapolit. per viscera, quod respuendum, quia profunditas magis, quam latitudo metallifodinarum, hic tangitur. Ire in viscera, penetrare in viscera terræ, viscera ejus extrahere etiam ap. Plin. H. N. 33. 1 s. 1. ii. 63. ubi graves de hac

re querelas habes. Stygiis umbris, orco, in quo umbra seu manes ad Stygiam paludem versantur. Hanc Veteres in media terra ponebant ; intelligit ergo opes altissime latentes. Satis lepide Plin. H. N. ii. 63, ubi de hac eadem avaritia queritur, Si ulli essent, inquit, inferi, jam profecto illos avaritiæ atque luxuriæ cuniculi refo

dissent.

139. Quasque.] Abusus non tollit usum. Plin. H. N. xxxiv. 14, ferrum vocat optimum pessimumque vitæ instrumentum, quod deinde explicat. Neque Natura illas opes tam alte abscondidit: immo in multis terris ditissimæ auri argentique venæ propemodum in superficie terræ expositæ patent. Vide Goguet. vom Ursprunge der Gesetze, etc. i. 2-4. Cæterum de inventione metallorum locus elegans est apud Lucr. lib. v. 1240-1295.

141. Nocentius.] Sacram enim famem injicit mortalibus. Quod pugnat utroque, nummis aureis et ferreis armis. Aliter tamen sensit Pyrrhus : vide Cic. Offic. i. 12. Quis non audivit Philippi Macedonis arma victricia, αργυρέας λόγχας, et asinum auro onustum Græciam auro ejus, non ferro, subactam? Bellum pugnat poetice pro, belligerantes pugnant. Solebant autem Veteres prælium inituri concutere arma, hoc est hastis aut pilis scuta pulsare, ut tali strepitu terrerentur hostes. Hinc frequenter crepitus armorum in descriptionibus pugnarum. Vide Sphanhem. ad Callim. h. Del.

Prodierant: prodit bellum, quod pugnat utroque ;
Sanguineaque manu crepitantia concutit arma.
Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, 144
Non socer a genero: fratrum quoque gratia rara
Imminet exitio vir conjugis, illa mariti :
Lurida terribiles miscent aconita novercæ :
Filius ante diem patrios inquirit in annos:
Victa jacet Pietas; et Virgo cæde madentes,
Ultima cœlestum, terras Astræa reliquit.

[est:

150

ver. 136, et Arnaldum in Specim. Animadv. p. 74.

144. Vivitur ex rapto.] Gravem hanc vitiositatis humanæ deplorationem Seneca laudat, de Ira ii. 8; de Benef. v. 15; N. Q. p. 911. Locus adumbratus ex Hesiod. ver. 182 sqq. Οὐδὲ πατὴρ παίδεσσιν ὁμοίιος, οὐδὲ τι παίδες, Οὐδὲ ξείνος ξεινοδόκῳ, καὶ ἑταῖρος ἑταίρῳ, Οὐδὲ κασίγνητος φίλος ἔσσεται. Nostrum expressit Senec. Hipp. ver, 553 sqq. sed non satis feliciter.

145. Gratia.] Concordia. Imminet grave verb. cupide instat.

147. Lurida aconita.] Atra, tristia venena. De aconito, herba venenata, vid. infra vii. 415. Luridus proprie de pallore cadaverum dicitur: vid. Brouckh. ad Propert. IV. vii. 2. Hinc etiam venena letifera dicuntur lurida ab effectu. Ante oculos autem Noster habuit Virg. Georg. ii. 128 sqq. ubi sava noverca miscent herbas et non innoxia verba. Claud. xv. 173: Adhuc ignota novercis Gramina. Adeo male olim audiebant noverca! Ad exemplar Nostri, et ab effectu veneni, Juvenalis, de matrona quæ viro miscet sitiente rubetam, dixit, Sat. i. ver. 72, instituit nigros efferre maritos, scilicet veneno lurido exstinctos.

148. Inquirit, etc.] Quærit a Mathematicis, s. Chaldæis, astrologis

qui ex natalibus futura prædicebant (Gellius, N. A. i. 9.) annum, quo pater moriturus sit: ante diem inquirit, præscire cupit. Silius, iii. 13, casus scire futuros Ante diem. Lenzio hæc impietas, in hac quidem notatione, non satis magna videtur; itaque his verbis subjicit h. sensum: ipse fit auctor mortis præmaturæ patri. Id vero verba significare non possunt. Tacit. An. iii. 22: Quasitum per Chaldæos in domum Cæsaris, ubi Lipsius et suis et Tertul. verbis monet, quam capitale id sit. Varietas tamen lectionis materiam emendandi largam suppeditat. Forte Ovid. scripsit: irrumpit in annos. Cic. Lig. 5. irrumpere in fletum, eum interpellare, abrumpere. Tacit. An. iv. 67, irrumpere quietem eodem sensu. Tum ante diem, scilicet fato destinatum, ut Art. Amat. iii. 739; Virg. Æneid. iv. 696.

149. Pietas.] Amor consanguineorum mutuus; victa jacet graviter dictum, expulsa est. Metaphora petita ab hostibus aut gladiatoribus victis.

150. Virgo Astræa.] Justitia, quæ etiam simpliciter Virgo, et a Cæsare Germ. justissima virgo dicitur. Relicta terra, Jovis in cœlo resedit. Ultima cœlestum, erat enim etiam hoc in aurei seculi bonis, ut Dii præsentes homines viserent. Fast. i. 247.

III. Neve foret terris securior arduus æther, Adfectasse ferunt regnum cœleste Gigantas ; Altaque congestos struxisse ad sidera montes. Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum Fulmine, et excussit subjecto Pelion Ossæ. Obruta mole sua quum corpora dira jacerent;

151-162. Neve foret, etc.] Gigantomachia, quam Noster paucis transmittit, Hesiodus plane neglexit. Quæ Homer. Od. X. 304-19; Apollon. i. 484; Virg. Georg. i. 280-83; Col. En. vi. 580; Apollod. I. vii. 4. Otum et Ephialtem, Aloi filios, statura corporis prodigiosa, parasse, et, nisi ab Apolline sagittis confixi essent, perfecturos fuisse scribunt, ea Noster hic, atque Fast. v. 35. a Gigantibus facta esse narrat. Verum Gigantas Γηγενεῖς, Terrigenas, quos Terra, indignans Jovi ob Titanas in Tartarum conjectos, ex Tartaro peperit, et quorum nomina Schol. Hesiod. ad Th. 185. Hygin. præsert. p. 3. habent, potius in Macedonia saxa atque accensas arbores in cœlum jaculatos esse atque a Colicolis, Hercule in societatem adscito, interfectos, alii tradunt, ut Eurip. Ion. 206-18; Apollod. i. 6. Itaque Ovid. duos diversos mythos confudit; in quo forte auctores habuit, aut Pherecydem et Acusilaum, qui illa attigerant, aut priscos poetas, qui Gigantomachias scripserant. Horat. III. Od. iv. 49-63. mythos illos distinguit. In Claudiani Gigantomachia Gigantes et hos et alios montes jaculantur. Vix dubium autem est, quin Olympus ab Ossa terræ motu revulsus originem fabulæ dederit: Strabo, ix. p. 658. Gigantes autem fuisse videntur homines viribus valentes, feroces et insolentes tam in Deum, quam in homines; quorum ferociam prisca ætas, sub sensus omnia vocans, sic expressit, ut corpora immania, et multa brachia, in quibus sedes roboris, iis daret, atque

155

montes ab iis ad coelum exstructos fingeret. Neve, etc. Sic commode hæc annectuntur antecedentibus. Arduus, longe remotus a turbis terrenis, atque etiam difficilis adscensu. Fecerunt autem hoc gigantes impulsu matris, invidentis cœlicolis regnum. Fulmen Cyclopes Jovi in Titanomachia ministraverant (Apoll. I. ii. 1.;) eoque pro telis deinde in omnibus pugnis

usus est.

152. Adfectasse ferunt regnum cœleste Gigantas.] Similiter Fast. iii. 439: Post ausos cœlum adfecture Gigantas; et Pont. IV. Ep. viii. 59: Adfectantes cœlestia regna Gigantas.

155. Subjecto.] Quoniam non modo apud Hom. atque Propert. II. i. 19. sed etiam apud Nostrum Amor. II. i. 13. montes illi sic collocantur, ut maximo Olympo minor Ossa, et huic minimus Pelion impositus sit; propterea nos non dubitavimus amplecti lect. multorum MSS. ex vetustioribus, quam etiam Barth. ad Statii Theb. x. 846. probat, et a qua tantum in syntaxi aberrant secund. Palat. et unus Bersm. qui habent subjecto Pelion Ossa.

156. Corpora dira.] Erant enim immania monstra, quibus mater staturam ingentem, centenas manus, quinquagena capita, et pro cruribus angues dederat : Fast. v. 35. De forma illa symbolica, vid. Heyn. Antiquarischen Aufsaetzen, t. ii. p. 58. Mole sua, montibus a se exstructis. Senec. Thyest. ver. 1084. hi tres montes vocantur tergemina moles.

Perfusam multo natorum sanguine Terram Incaluisse ferunt, calidumque animasse cruorem ; Et, ne nulla suæ stirpis monumenta manerent, 159 In faciem vertisse hominum: sed et illa propago Contemtrix Superum, sævæque avidissima cædis, Et violenta fuit: scires e sanguine natos.

IV. Quæ pater ut summa vidit Saturnius arce,

157. Multo-sanguine.] Heins. ex uno Leid. arridet merito sanguine. Immo in multo causa incalescendi; et multus esse debebat immanium Gigantum cruor. Pro Terram unus Heins. matrem, quod præfert Burm. ut sic indicetur, Terræ filios fuisse Gigantas. Immo Terram natorum eorum originem declarat certam; matrem contra eam dubiam relinquit. Hæc fabulæ pars adficta propter hominum crudelitatem. Crudeles sanguine nati dicebantur: Tibul. I. ii. 39. Animare, in animans vertere: iv. 618; xiv. 566. Pro fera revocavi suæ, in quo indulgentia materna inest et causa mutationis. Neque, si feræ præcessisset, subjici potuisset, sed et illa, etc. In faciem hominum, in homines, aut in formam hominum, quam Gigantes non habuerant. Sic dicitur facies maris, facies cœli, etc.; adeoque omnis externa species et forma, oculis exposita, facies appellatur. Hinc superficies.

162. Scires e sanguine natos.] vi. 22: Scires a Pallade doctam. Fast. ii. 419: Marte satos scires. Vide Drakenb. ad Sil. v. 279.

163-243. Lycaon.] Quam impia illa e Gigantum sanguine orta proles fuerit, commode probatur exemplo Lycaonis, regis Arcadiæ, qui ipsi Jovi, terras visenti, non modo carnes humanas apposuerat, sed etiam insidias struxerat ; quam ob impietatem in lupum conversus est. Cf. Hygin. fab. 176. et Apollod. Biblioth. iii. 8 ;

Id

quo utroque loco filii Lycaonis, quod hic traditur periculum, in Jove facere conantur, quam ob causam ipsi fulmine necantur; pater autem secundum Hygin. in lupum convertitur, secundum Apollod. autem una cum filiis concrematur. Cum Apollod. consentit Schol. Lycophr. ad ver. 481. Pausan. Arcad. p. 600. tradit, Lycaonem, Pelasgi filium, Cecropi æqualem, Jovi sacra Lycæa instituisse, in iisque infantem sacrificasse, eamque ob causam in lupum conversum esse. quod paulo proprius ad historicam veritatem accedit. Etenim etiam marmor Arundel. i. 31. memorat, Lycaonem, Pandioni, Cecropis filio, æqualem, instituisse Jovi sacra, Avкała dicta, in quibus homines Deo offerrentur. Atque hæc sacra diu mansisse inter Arcadas, ex antiquo quodam auctore refert. Plin. H. N. viii. 32. Regem justum fuisse eum Suid. in Avkάwv narrat; atque etiam ex Pausan. apparet, multa eum inter Arcadas ad vitæ cultum invenisse. Fabulam de mutatione in lupum facile nominis etymon parere potuit. De λυκανθρωTią universe Herodot. iv. 105. Plin. d. 1. disputant. Fabulam in se tenuem Ovidius tractatione reddidit memorabilem, in eaque exornanda multum ingenii ostendit. Poeta non ipse narrat, quid Lycaon commiserit, sed Jovem Diis convocatis narrantem inducit: quæ inventio multa ornamenta peperit. Sic enim consessus Deorum, Jovisque majestas describi, atque ora

165

Ingemit; et, facto nondum vulgata recenti,
Fœda Lycaoniæ referens convivia mensæ,
Ingentes animo et dignas Jove concipit iras;
Conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos.
Est via sublimis, cœlo manifesta sereno,
Lactea nomen habet; candore notabilis ipso.
Hac iter est Superis ad magni tecta Tonantis, 170
Regalemque domum: dextra lævaque Deorum
Atria nobilium valvis celebrantur apertis.
Plebs habitant diversa locis: a fronte potentes

tio commota intexi poterat. Colum vr. arx mundi, arx cæli, arces ignea. Vide Brouckh. ad Propert. III. iii. 53. In summa arce domus Jovis fuit ii. 306. quæ et ipsa arx vr. ver. 673. unde despicit terras. Virgil. Æn. i. 223. Apud Homer. Jupiter ἐν ἀκροτάτῇ κορυφή Olympi habitat.

165. Fada Lycaoniæ... mensæ.] Fœdus victus de carne humana apud Horat. A. P. 392. Θοίναν ἀγρίαν Onpov vocat Eurip. Hec. 1071. Ut hic convivia Lycaoniæ mense, sic apud Lucan. ex imitatione Nostri convivia Ganymedea mensæ, et apud Nostrum xv. Thyesteæ mensæ, non minus illa fœeda, quam Lycaonia. Referens: quibus? Deos postea convocat. Num poeta dedit repetens, sibi in memoriam revocans? Plin. iii. Ep. 5. 16. Rod. omisit in versione. Facto recenti, ut alibi re recenti. Concipi animo dicuntur, quæ oriuntur in animo, ut ira, furor.

167. Conciliumque.] Cum res gravis agenda esset, Jupiter Deos convocare (ἀγορὴν δὲ καλέσαι) solebat (Homer ii. d. 1. 0. 2. v. 4 sqq; Virgil. Æneid. x. i. et sæpe) in primis duodecim magnos, qui erant Consiliarii Jovis, et Consentes dicebantur. Senec. Nat. Quæst. ii. 41; Arnob. c. Gent. iii. p. 123. Nunc autem etiam reliqui

Dii, audiendi causa, confluunt. Itaque non facile discernere licet, utrum consilium an concilium legendum sit; nam consilium est consessus deliberantium, concilium audientium. Vide Ernesti Clav. Cic. voc. consilium, et Burm. ad h. 1. Vocare consilium aut concilium, phrasis solemnis.

169. Lactea nomen habet.] De circulo illo candido in cœlo, quem yaλaEiav vocarunt Græci, lacteam Latini, mira finxerunt Veteres, ope tuborum opticorum destituti. Vide Macrob. in Somn. Scip. i. 12. 15; Manil. Astron. i. 748.

170. Sequitur topographia coli. Magnus Tonans etiam ii. 466. Alibi altitonans. Dextra lævaque refer, non ad regalem domum, sed ad lacteam. Pro, nobiles habitant, notione speciali et accommodate ad mores Rom. dixit atria celebrantur, etc; is enim honor Romæ nobilibus haberi solebat.

173. Plebs.] Δαίμονες δεύτεροι, i. e. secundi ordinis: vide Græv. ad Hesiod. "Epy. 141. Ut Romæ nobiles et plebeii, sic etiam in cœlo. Non autem debebat verti der Poebel. Ad plebem a Nostro in Ib. 81. referuntur Fauni, Satyri, Nymphæ, Semidei; sed hi mox, ver. 192. s. ab ea distinguuntur; habitant enim in terris. Inter cives Romanos nonnulli erant potentes,

« السابقةمتابعة »