صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

82. Scilicet, cur papa non evacuat purgatorium propter sanctissimam caritatem et summam animarum necessitatem, ut causam omnium iustissimam, si infinitas animas redimit propter pecuniam funestissimam ad structuram basilicae, ut causam levissimam ?

83. Item, cur permanent exsequiae et anniversaria defunctorum, et non reddit, aut recipi permittit beneficia pro illis instituta, cum iam sit iniuria pro redemptis orare ?

84. Item, quae illa nova pietas Dei et papae, quod impio et inimico propter pecuniam concedunt animam piam et amicam Dei redimere, et tamen propter necessitatem ipsiusmet piae et dilectae animae non redimunt eam gratuita caritate?

85. Item, cur canones poenitentiales re ipsa et non usu iamdiu in semet abrogati et mortui, adhuc tamen pecuniis redimuntur per concessionem indulgentiarum tanquam vivacissimi?

86. Item, cur papa, cuius opes hodie sunt opulentissimis Crassis crassiores, non de suis pecuniis magis quam pauperum fidelium, struit unam tantummodo basilicam S. Petri?

87. Item, quid remittit aut participat papa iis, qui per contritionem perfectam ius habent plenariae remissionis et participationis?

88. Item, quid adderetur ecclesiae boni maioris, si papa, sicut semel facit, ita centies in die cuilibet fidelium has remissiones et participationes tribueret?

89. Ex quo papa salutem quaerit animarum per venias magis quam pecunias, cur suspendit literas et venias iam olim concessas, cum sint aeque efficaces?

90. Haec scrupulosissima laicorum argumenta sola potestate compescere, nec reddita ratione diluere, est ecclesiam et papam hostibus ridendos exponere, et infelices Christianos facere.

91. Si ergo veniae secundum spiritum et mentem papae praedicarentur, facile illa omnia solverentur, imo non essent. 92. Valeant itaque omnes illi prophetae, qui dicunt populo Christi Pax, pax', et non est pax.

93. Bene agant omnes illi prophetae, qui dicunt populo Christi Crux, crux', et non est crux.

94. Exhortandi sunt Christiani, ut caput suum Christum per poenas, mortes, infernosque sequi studeant.

95. Ac sic magis per multas tribulationes intrare coelum quam per securitatem pacis confidant.

No. 12. Luther's Letter to Albert of Mainz.

Reverendissimo in Christo Patri, Illustrissimo Domino, Domino Alberto, Magdeburgensis ac Moguntinensis Ecclesiae Archiepiscopo Primati, Marchioni Brandenburgensi, &c. Domino suo et Pastori in Christo, venerabiliter metuendo, ac gratiosissimo.

Gratiam et misericordiam Dei et quicquid potest et est. Parce mihi, reverendissime in Christo Pater, Princeps illustrissime, quod ego fex hominum tantum habeo temeritatis, ut ad culmen tuae Sublimitatis ausus fuerim cogitare epistolam. Testis est mihi Dominus Jesus, quod meae parvitatis et turpitudinis mihi conscius diu iam distuli, quod nunc perfricta fronte perficio, permotus quam maxime officio fidelitatis meae, quam tuae reverendissimae Paternitati in Christo debere me agnosco. Dignetur itaque tua interim Celsitudo oculum ad pulverem unum intendere, et votum meum pro tua et pontificali clementia intelligere.

Circumferuntur indulgentiae papales sub tuo praeclarissimo titulo ad fabricam S. Petri, in quibus non adeo accuso praedicatorum exclamationes, quas non audivi, sed doleo falsissimas intelligentias populi ex illis conceptas, quas vulgo undique iactant, videlicet, quod credunt infelices animae, si literas indulgentiarum redemerint, quod securi sint de salute sua: item, quod animae de purgatorio statim evolent, ubi contributionem in cistam coniecerint: deinde, tantas esse has gratias ut nullum sit adeo magnum peccatum, etiam (ut aiunt) si per impossibile quis matrem Dei violasset, quin possit solvi; item, quod homo per istas indulgentias liber sit ab omni poena et culpa.

O Deus optime, sic erudiuntur animae tuis curis, optime Pater, commissae ad mortem, et fit atque crescit durissima ratio tibi reddenda super omnibus istis. Idcirco tacere super haec amplius non potui. Non enim fit homo per ullum munus episcopi securus de salute, cum nec per gratiam Dei infusam fiat securus, sed semper in timore et tremore iubet nos operari salutem nostram Apostolus: et iustus vix salvabitur: denique tam arcta est via quae ducit ad vitam ut Dominus per Prophetas Amos et Zachariam salvandos appellet torres raptos de incendio, et ubique Dominus difficultatem salutis denunciet.

Quomodo ergo per illas falsas veniarum fabulas et promissiones faciunt populum securum et sine timore? Cum indulgentiae prorsus nihil boni conferant animabus ad salutem aut

sanctitatem, sed tantummodo poenam externam, olim canonice imponi solitam, auferant.

Denique opera pietatis et charitatis sunt in infinitum meliora indulgentiis, et tamen haec non tanta pompa nec tanto studio praedicant imo propter venias praedicandas illa tacent: cum tamen omnium Episcoporum hoc sit officium primum et solum ut populus Evangelium discat atque charitatem Christi. Nusquam enim praecepit Christus indulgentias praedicari, sed Evangelium vehementer praecipit praedicari. Quantus ergo horror est, quantum periculum Episcopi, si, tacito Evangelio, non nisi strepitus indulgentiarum permittat in populum suum, et has plus curet quam Evangelium? Nonne dicet illis Christus: colantes culicem et glutientes camelum?

Accedit ad haec, reverendissime Pater in Domino, quod in instructione illa Commissariorum, sub T. R. Paternitatis nomine edita, dicitur (utique sine tuae Paternitatis reverendissimae et scientia et consensu) unam principalium gratiarum esse donum illud Dei inaestimabile quo reconcilietur homo Deo : et omnes poenae delentur purgatorii: item, quod non sit necessaria contritio iis qui animas vel confessionalia redimunt.

Sed quid faciam, optime Praesul et illustrissime Princeps, nisi quod per Dominum Iesum Christum T. R. Paternitatem orem, quatenus oculum paternae curae dignetur advertere, et eundem libellum penitus tollere, et praedicatoribus veniarum imponere aliam praedicandi formam: ne forte aliquis tandem exsurgat, qui editis libellis et illos et libellum illum confutet, ad vituperium summum illustrissimae tuae Sublimitatis. Quod ego vehementer quidem fieri abhorreo, et tamen futurum timeo, nisi cito succurratur.

Haec meae parvitatis fidelia officia, rogo, tua illustrissima Gratia dignetur accipere modo principali et episcopali, id est, clementissimo: sicut ego ea exhibeo corde fidelissimo et T. P. R. deditissimo: sum enim et ego pars ovilis tui. Dominus Iesus custodiat T. R. Paternitatem in aeternum. Amen. Ex Wittenberga, in vigilia Omnium Sanctorum, anno MDXVII.

Si tuae reverendissimae P. placet, poterit has meas disputationes videre, ut intelligat, quam dubia res sit indulgentiarum opinio, quam illi ut certissimam somniant.

Indignus filius.

Martinus Luther, Augustin. Doctor S. Theol. vocatus.

No. 13. Luther's Sermon on Indulgence and Grace.

First you ought to know that some modern teachers such as the Master of the Sentences, S. Thomas [Aquinas] and their followers, divide Penance into three parts, namely Contrition, Confession, and Satisfaction: and although this distinction, according to their meaning, was found to be hardly or not at all grounded upon Holy Scripture, nor upon the early fathers of the Church, yet we are willing to let it stand and to speak after their fashion ..

...

Sixth... it cannot be proved from any Scripture that divine justice requires or desires any other punishment or satisfaction from the sinner than his hearty and true repentance and conversion, with a resolution henceforth to bear the cross of Christ and practise the good works before-mentioned, also imposed on him by no man ...

Ninth, if the Church were at this day to decide and declare that indulgence made more satisfaction than works, still it were a thousand-fold better, that no Christian man should purchase or desire the indulgence, but rather perform the works and suffer the loss...

Fourteenth, indulgence is allowed for the sake of imperfect and slothful Christians, who will not exercise themselves industriously in good works or are impatient. For indulgence improves no man, but only tolerates and allows his imperfection. So men should not speak against indulgence, but neither should they persuade any one to take it . . .

VIII

THE CONTROVERSY CONCERNING INDULGENCES,

1518

After a sermon (Loescher, i. 484) in refutation of Luther's on indulgence and grace, Tetzel published in 1517 [No. 14] two disputations (ibid. i. 504), one for the degree of Licentiate, the other for the degree of Doctor, in Divinity, which he received from the University of Frankfort-on-Oder. Both were composed for him by Conrad Wimpina, 1465-+1531, Professor of Theology there. Then Silvestro Mazzolini, 1460-+1523, of Prierio, a Dominican, who became Sacri Palatii Magister to Leo X in 1515, entered the

lists against Luther Dec. 1517 with his [No. 15] Dialogus de potestate Papae (Loescher, ii. 12 sqq. Lutheri Opera Latina Varii Argumenti, i. 344 sqq. Erlangae, 1865). The controversy was thus given a wider range.

No. 14. Tetzel's two Disputations.

Prima Disputatio Io. Tetzelii.

3. Quisquis ergo dicit Christum, dum praedicavit 'Poenitentiam agite', sic voluisse poenitentiam interiorem et exteriorem carnis mortificationem,

4. Ut non etiam docere vel cointelligere potuerit poenitentiae Sacramentum eiusque partes, confessionem et satisfactionem, tanquam obligatorias, errat. Imo nihil nunc iuvat, si interior poena etiam operetur exteriorem mortificationem, nisi adsit facto vel voto confessio et satisfactio.

5. Haec satisfactio (cum Deus delictum absque ultione non patiatur) per poenam fit, vel aequivalens, in acceptione divina.

6. Quae vel a presbyteris imponitur, arbitro vel canone, vel nonnunquam a iustitia divina exigitur hic vel in Purgatorio dissolvenda.

II. Hanc poenam, ob peccata contrita et confessa impositam, potest Papa per Indulgentias penitus relaxare.

13. Sed licet per Indulgentias omnis poena in dispositis remittatur, quae est pro peccatis debita, ut eorum est vindicativa ;

14. Errat tamen qui ob id tolli putet poenam, quae est medicativa et preservativa, cum contra hanc Iubileus non ordinetur.

15. Quantumvis ergo aliquis sit per Indulgentias vere et totaliter relaxatus, quod fieri posse in dispositis qui negat, errat;

16. Nullatenus tamen debet intermittere opera satisfactoria, quoad vixerit, quando sunt reliquiarum curativa et a futuris praeservativa et meritoria.

30. . . minima contritio, quae potest in fine vitae contingere,

31. Sufficiat ad peccatorum remissionem ac poenae aeternae in temporalem mutationem.

64. Non esse Christianum dogma, quod redempturi pro amicis confessionalia vel purgandis Iubileum possint haec facere absque contritione, error

« السابقةمتابعة »