صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ministerium Verbi et Sacramentorum. Nemo enim per se, non vocatus rite, subire ministerium in Ecclesia debet, aut parochiam invadere.

. . . Suscipiat eum [sc. electum presbyterum] Superattendens in templum civitatis, ubi habitat, et coram altari publice sic eum ordinet, hac ceremonia :

Primum, post lectam Epistolam in Missa, unus ex presbyteris ascendat suggestum, et dicat, illum virum, N. vocatum ab ecclesia N. ad publicum sacri Evangelii ministerium, habere bonum testimonium vitae, apud illam ecclesiam, probatum ab Episcopo in doctrina sincera; Nunc ordinandum ad hoc illius ecclesiae officium coram altari, sacra lectione, exhortatione, manuum impositione, et oratione. Idcirco exhortari se ut populus interim oret et commendet ministrum cum ministerio Deo ut hoc cedat in gloriam Dei et salutem multorum; nec minus gratias agat Deo per Christum, quod praedicatores suae Ecclesiae mittit ; siquidem haec sunt dona quae Christus ascendens suae donavit ecclesiae, ut est Eph. iv. [8] Ascendens in altum, &c.

Deinde cantante schola, Veni, Sancte Spiritus, Latine, coram altari geniculatur ordinandus, cum aliquot presbyteris qui adesse possunt; et Superattendens stans ad altare, dicat Collectam, Deus qui corda fidelium Sancti Spiritus, &c. Deinde, versus ad populum, legat sacram lectionem de episcopis, ex Epistola ad Titum, vulgari sermone. Post lectionem, proponat ordinando mandata de Evangelio sincere praedicando et de Sacramentis recte administrandis; deinde ut recte doceat de poenitentia, de cruce, de magistratu et obedientia, de bonis operibus, et resistat per sanam doctrinam erroribus, et ut diligenter studeat sacris litteris, sit quoque assiduus in oratione. Ad quae omnia, aperta voce, coram omnibus respondeat, sese haec diligenter curaturum secundum gratiam Dei.

Deinde Episcopus sive Superattendens cum presbyteris imponat ordinando manus, et oret aperta voce vulgariter, Pater noster; et addat Collectam, ad hoc factam, sine tono: et in fine iubeat totam ecclesiam respondere Amen. Mox canitur vulgariter Nunc precamur Sanctum Spiritum, integre cum omnibus versibus. Interim Superattendens geniculatur coram altari, et orat secreto. Finito vero primo versu cantici, surgit et stat altare versus et simul surgunt alii presbyteri cum ordinato : et ordinatus accipit sibi locum non procul ab altari, ut accipiat communionem sacram; ad quam prae ceteris tunc primus debet accedere.

Ita hoc totum negotium Ordinationis perficietur, secundum dictum Pauli; Creatura sanctificatur per Verbum et Orationem.

(3) From the Ritus Ordinationis Superintendentis.-Hisce ceremoniis ordinabitur publice Superintendens, dominica die aut festo.

Lecta Epistola in Missa aliquis Praedicator vel Praepositus, conscenso suggestu, dicit populo, N. esse electum in Superattendentem, pium virum, industrium, modestum, doctum, &c. Ideo se admonere ut orent pro eo et verbi ministerio, Pater noster, &c.

Mox canitur Veni, Sancte, &c. Interim ingreditur populus ad chorum, vel prope, ut licet. Ordinator autem, propius accedens ad populum ut possit exaudiri, indutus superpelliceo et cappa chorali, ut vocant, cum ordinando, induto superpelliceo, et aliis presbyteris, superpelliceo indutis, qui adesse possunt, iubet primum orari, Pater noster; ut adsit Deus huic negotio. Mox surgens et stans commendat brevibus: Ministerium verbi sanctissimum, utilissimum, necessarium, &c. Magno praeconio Spiritus Sanctus in Paulo laudat hoc ministerium, Ecclesiae a Christo glorificato datum, dicens: Ascendens Christus in altum, dedit hominibus dona, quosdam Apostolos, alios Evangelistas, &c. ita ut, si huc respicias, merito inter festa Christi nobis festum Pentecostes debeat esse maximum. Nascitur quidem Christus, patitur et resurgit; sed quid mundo prodesset iste thesaurus nisi in festo Pentecostes et postea usque ad finem mundi, praedicatores et doctores verbi faceret, qui thesaurum mundo per verbum distribuerent, de quibus ait, Qui vos audit? &c. Igitur pro hac dioecesi electus est hic N. vir bonus, pius, &c.

Inde canitur Psalmus, Domine, Dominus noster, &c. Ex quo mox unum et alterum versum Ordinator interpretatur, de Christi praedicatoribus et regno Christi, brevissime. Debet enim Ordinator cavere, ne prolixitate taedio afficiatur populus, et contemnat hoc negotium.

Mox legit Superintendenti officia ipsius, ex Ordinatione; maxime ex capite de victu et salario Superintendentum . . . et postea mandat ei ut sincere doceat Evangelium, id est, remissionem peccatorum et vitam aeternam in Christo Iesu filio Dei solum; item, de caritate, cruce, poenitentia, magistratu, obedientia ex verbo Dei; item, de sacramentis ex Christi institutione, non aliud aut aliter. Promittis? Respondet, Promitto. Ordinator addit: Da dexteram; et ille dat.

Sequitur statim Psalmus qui canitur, Ecce nunc benedicite Domino, &c. Post Psalmum dicit Ordinator: Vobis pastoribus canitur hic Psalmus, ut levetis manus, id est, oretis et benedicatis Domino, id est, praedicetis benedictionem in semine Abrahae

Christo, &c. etiam noctu, non solum in die, id est, assidue et cum summa diligentia, ita contra regnum Satanae agentes.

Et pergat sic dicens: Hactenus cecinimus sacra cantica et Psalmos, commendantes officium verbi; nunc de eodem audiamus, et sacras lectiones.

Hic aliquis ex presbyteris recitet lectionem: Sic dicit Paulus Episcopo, Tit. i. [5–16].

Secundus presbyter statim recitet lectionem alteram : Actorum xx. Paulus valedicens presbyteris Ephesiorum dicit [25-37]. Tertius presbyter mox subiungat tertiam lectionem: 2 Tim. iv. dicit Paulus ad praedicatorem [1-5].

Post has lectiones Ordinator dicit: Haec omnia admonent officii sui praedicatores et simul declarant quam placeat Deo hoc officium, et necessarium sit Ecclesiae. Nam per praedicatorem suum Christus ipse praedicat, baptizat, dat Sacramentum, arguit, exhortatur, consolatur, quae maxima est nostri consolatio in isto ingrato et contemptore mundo, &c. Pergit vero sic dicens: Post haec omnia scire debetis omnes quod haec ordinatio sanctificatur per haec duo, nempe per verbum et orationem; ut et quaelibet creatura ad usum et ministerium nostrum; id quod Paulus sic dicit: Omnis creatura Dei bona est ad utendum cum gratiarum actione fidelibus, et qui noverunt veritatem. Sanctificatur enim per verbum et orationem. Haec Paulus.

Verbum, quo nobis commendatur et sanctificatur hoc ministerium, apostolicum audistis, tametsi praeterea multa alia scripta Nunc ergo, ut perficiatur haec sanctificatio, addamus et alterum, nempe orationem.

Cum de omnibus orare debemus, maxime opus est ut oremus pro praedicatoribus et ministerio verbi. Nam, ut dicitur Lucae vi. [12], Christus tota nocte oravit, quando mane ordinaturus erat XII Apostolos. Item alibi dicit: Rogate dominum messis, &c.

De

Orationi etiam addebant Apostoli et Seniores Ecclesiae manuum impositionem, cum ordinarent vel mitterent praedicatores, ut vides in Actis. Quem morem susceperunt postea Ecclesiae Christi ab Apostolis, quemadmodum Paulus hortatur Episcopum, dicens: 1 Tim. v. [22] Manus ne cito alicui imponas. praedicatoribus et doctoribus ecclesiarum haec dicuntur, non de Missariis. Olim hostiis manus imponebantur, ut vides in Lege Mosis. Scitote et hic nos Deo offerre ad sacrum ministerium eos quibus manus imponimus.

Hoc ergo et nos, ab Apostolis docti, hic faciemus, in nomine

D. N. I. C.

Hic Ordinator, cum presbyteris et senioribus, imponit capiti

eius manus, et dicit aperte: Oremus. Pater noster, &c. Et addit: Omnipotens aeterne Pater, qui ita nos docuisti per unigenitum Filium tuum, unicum Magistrum nostrum, Messis est multa, operarii vero pauci, rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam: quae verba nos admonent bonos operarios, id est, praedicatores et ecclesiarum doctores a tua gratia seria et fideli prece petendos: nos tuam immensam bonitatem precamur ut clementer respicias hunc famulum tuum quem ad episcopale ecclesiae officium eligimus, ut sit diligens in verbo tuo, ad praedicandum unicam nostram salutem Iesum Christum, ad docendas conscientias, ad consolandum, ad monendum, et arguendum cum omni patientia et doctrina, ita ut sacrosanctum Evangelium perpetuo apud nos duret, sincerum et sine fermento humanae doctrinae et fructum ferat nobis omnibus aeternae salutis; per eundem I. C., Filium tuum, D. N. Respondetur ab omnibus: Amen.

Et statim canitur Danice: Nunc rogamus Spiritum Sanctum, propter fidem rectam maxime, &c.

Interim procumbit Ordinator coram altari, cum ordinato et aliis presbyteris; et orant, dum cantatur primus cantici versus. Deinde surgunt, et vadit quisque in locum suum, ut postea, cum aliis fidelibus, accipiant sacram Christi communionem in hac Domini Coena.

Omnia praedicta dicantur et legantur Danice, ut Ecclesia intelligat. Psalmi cantentur Latine. Sequitur enim brevis expositio ex Psalmis, vulgari sermone, eorum quae huc pertinent.

Cum legitur ultima Collecta in hac Coena Dominica, accedentes procumbant rursum ad altare, et suscipiant ultimam illam et consuetam benedictionem; utcumque non ipsis tantum, sed toti ecclesiae annuncietur et detur.

Finis Ordinationis Superintendentis.

No. 133. The Manifesto of Christian III,
30 Oct. 1536.

§3. Because the kingdom of Norway is now so bereft of power and wealth, and the people of the kingdom of Norway are not able alone to support a lord and king for themselves, and this same kingdom is yet bound to remain for ever with the crown of Denmark, and most of the council of the kingdom of Norway, especially Archbishop Olaf, who is now the greatest man in the kingdom, within a short time has twice, with the most part of the council of Norway, fallen from the kingdom of Denmark, contrary to their plighted faith: We have therefore promised

and vowed to the council and nobles of the kingdom of Denmark that if God Almighty so ordain it, that this same kingdom of Norway or any of its dependencies, castles, or districts, should fall under our authority, or be conquered by us, so shall they hereafter be and remain under the crown of Denmark, as are one of these other countries, Jylland, Fyen, Sjaelland or Skaane, and not hereafter be or be called a separate kingdom, but a dependency of the kingdom of Denmark, and under its crown always. But if any strife should arise from this, the council and people of the kingdom of Denmark shall be bound faithfully to help to support us in it.

No. 134. The arrest of Magnus Lauritssen, 1520-†43, last Bishop of Hamar, 23 June 1537.

As Herr Truid and the bishop went together to Strandbakken, he fell on his knees and thanked God in heaven for every day he had lived. Then he bade good night to the canons and the priests, then to his cathedral and cloister, then to his chief men, to the common people, both townsmen and bønder, entreating them all to pray heartily for him, and said he hoped he would soon come to them again. But added, 'O God our heavenly Father, if not before, grant that we may meet one another in heaven.' This prayer he uttered with many tears and added, 'Vale! Vale! Vale!'

XXXIX

THE FOUNDING OF THE JESUITS BY PAUL III While the Emperor was contemplating concession the Pope was induced, by the conciliatory Contarini (Letter to Loyola, 3 Sept. 1539, ap. Genelli, Life of St. Ignatius of Loyola, 164, tr. Meyrick), to give his sanction to the militant Company of Jesus' founded by Ignatius Loyola, 1491-†1556. The Society was thus in time the first, as in operation the most effective, instrument of the Counter-Reformation. For the events which led to the [No. 135] Bull Regimini militantis ecclesiae (Magnum Bullarium Romanum, i. 743 sqq.), and for the early history of the Society, see Ranke, Popes, Bk. I, §§ 4, 7: and Philippson, La Contre-révolution religieuse, Livre I. The limit of 16 was removed by Iniunctum nobis, of 14 March 1543.

No. 135. The Bull Regimini Militantis Ecclesiae. Regimini Militantis Ecclesiae, meritis licet imparibus, disponente Domino, praesidentes et animarum salutem, prout ex

« السابقةمتابعة »