صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

(Gens Druides antiqua facris operata deorum
Heroüm laudes imitandaque gesta canebant)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ

45

Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,

Fatidicamque Upin, cum flavicoma Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate fenex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, & nomen celebrabitur ingens,

50

Claraque perpetui fuccrefcet fama Marini,

Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum,

Et parili carpes iter immortale volatu.

Dicetur tum sponte tuos habitasse penates

Cynthius, & famulas venisse ad limina Musas:
At non sponte domum tamen idem, & regis adivit

55

Rura Pheretiadæ cœlo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden fufceperat hofpes;
Tantum ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile manfueti ceffit Chironis in antrum,
Irriguos inter faltus frondofaque tecta
Peneïum prope rivum: ibi fæpe fub ilice nigrâ
Ad cytheræ ftrepitum blandâ prece victus amici
Exilii duros lenibat voce labores.

60

Tum neque ripa fuo, barathro nec fixa fub imo
Saxa stetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec sentit folitas, immania pondera, fylvas,
Emotæque fuis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculofi carmine lynces.
Diis dilecte fenex, te Jupiter æquus oportet
Nafcentem, & miti luftrarit lumine Phœbus,

3

65

70

Atlantisque

Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu
Diis fuperis poterit magno favisse poetæ.

75

80

Hinc longæva tibi lento fub flore senectus
Vernat, & Æsonios lucratur vivida fusos,
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, & adultum mentis acumen.
O mihi fi mea fors talem concedat amicum
Phœbæos decorasse viros qui tam bene nôrit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam fub terris bella moventem;
Aut dicam invictæ sociali fœdere menfæ
Magnanimos Heroas, & (0 modo spiritus adfit)
Frangam Saxonicas Britonum fub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ, 85%
Annorumquæ fatur cineri fua jura relinquam,

Ille mihi lecto madidis aftaret ocellis,
Astanti fat erit fi dicam fim tibi curæ;.,

Ille meos artus liventi morte solutos..

Curaret parva componi molliter urna.

90

Forfitan & nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnaffide lauri
Fronde comas, at ego fecura pace quiefcam.

Tum quoque, fi qua fides, fi præmia certa bonorum,

Ipse ego cælicolûm semotus in æthera divûm,
Quò labor & mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo
Quantum fata finunt) & tota mente ferenùm..
Ridens purpureo fuffundar lumine vultus,

95:

Et fimul æthereo plaudam mihi lætus Olympo..

100

ΕΡΙΤΑ

ΕΡΙΤΑPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrfis & Damon ejufdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti à pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrfis animi causâ profectus peregrè deobitu Damonis nuncium accepit. Domum poftea reverfus, & rem ita effe * comperto, se,, suamque folitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub perfonâ hîc intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clariffimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

H

IMERIDES nymphæ (nam vos & Daphnin
& Hylan,

Et plorata diu meministis fata Bionis)
Dicite Sicelicum Thamefina per oppida carmen :
Quas mifer effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus affiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus,
Dum fibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,

Ex quo fumma dies tulerat Damona fub umbras,

5

10

* comperiens Edit. Fenton.

Nec

Nec dum aderat Thyrfis; paftorem scilicet illum
Dulcis amor Muse Thusca retinebat in urbe.

Ast ubi mens explete domum, pecorisque relicti
Cura vocat, fimul affuetâ feditque fub ulmo,
Tum verò amissum tum denique sentit amicum,
Cœpit & immenfum fic exonerare dolorem.

15

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo,
Poftquam te immiti rapuerunt funere Damon !
Siccine nos linquis, tua fic fine nomine virtus
Ibit, & obfcuris numero fociabitur umbris?
At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat onıne filentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit,
Indeplorato non comminuere fepulchro,
Conftabitque tuus tibi honos, longumque vigebit
Inter pastores: Illi tibi vota secundo
Solvere poft Daphnin, post Daphnin dicere laudes
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit:
Si quid id eft, priscamque fidem coluisse, piùmque,
Palladiásque artes, sociúmque habuiffe canorum.

20

25

30

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. 35 Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia Damon, At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu fæpe folebas Frigoribus duris, & per loca fæta pruinis, Aut rapido fub fole, siti morientibus herbis? Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones,

40

Aut

Aut avidos terrere lupos præsepibus altis;
Quis fando sopire diem, cantuque folebit?
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.

45

Pectora cui credam? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cùm fibilat igni
Molle pyrum, & nucibus strepitat focus, at malus auster
Miscet cuncta foris, & defuper intonat ulmo?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan æsculeâ fomnum capit abditus umbrâ,
Et repetunt fub aquis fibi nota sedilia nymphæ,
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus,
Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus, 55
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. At jam folus agros, jam pafcua folus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ, Hic ferum expecto, fupra caput imber & Eurus Trifte fonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, & ipsa situ seges alta fatiscit! Innuba neglecto marcefcit & uva racemo, Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ Mærent, inque fuum convertunt ora magistrum.

60

65

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphisibœus ad ornos, Ad falices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, 70

Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco,

VOL. III.

U

Hic

« السابقةمتابعة »