صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

(si vidua fuerit) hujus, seu Parochiæ S. N. in Ecclesia N. interrogavi, eorumque mutuo consensu habito, solemniter per verba de præsenti matrimonio conjunxi, præsentibus testibus notis N. filio N. qui habitat in Parochia S. N. et N. filio N. etc. et N. filio N. etc. posteà eis ex ritu sanctæ Matris Ecclesiæ (si tamen nuptias benedixerit) in Missæ celebratione benedixi.

Si unus ex iis, qui matrimonium contrahere voluerint, alterius, Parochiæ fuerit, antequam admittatur, Parochus, in cujus Ecclesia matrimonium celebrari debet, denuntiationum in ejus Parochia ritè factarum fidem scriptam habeat, quæ asservetur, et res tota exprimatur in ipsomet libro Matrimoniorum, hac ratione:

Denuntiationes hujus matrimonii facta sunt etiam à R. D. N. Parocho Ecclesiæ S. N. sub cujus cura dictus N. vel dicta N. habitat, ut ex ipsius Parochi scripto servato apud me apparet. Denuntiationum autem prima facta est die ... secunda die . . . tertia die... inter Missæ Parochialis solemnia, nullumqué impedimentum Canonicum detectum est.

Si autem alteruter sit diversæ Diocesis, testimonium Parochi affirmantis denuntiationes esse ritè præstitas nullius roboris censeatur, nisi ab Episcopo, vel ab ejus Vicario Generali illius Diœcesis subscriptione et sigillo comprobatum, et ab Episcopo, seu ejus Vicario loci ubi contrahitur matrimonium, recognitum sit, ab eoque licentia contrahendi fuerit obtenta.

Ubi verò Ordinarii concessu (quod scripto constare debet) denuntiationes aliquæ differendæ, aut omittendæ interdum sint, ita notentur:

...

denuntia

Anno Domini . . . die ... mensis tionum una die ... ritè facta, reliquis verò dilatis post matrimonii celebrationem ex facultate scripto

concessa à Reverendiss. N. seu à Vicario N. sub die ... datis, etc. infra scripti tenoris, quam penes me servo cum aliis hujusmodi facultatibus, nulloque prorsùs impedimento allato, ego, etc. ut suprà.

...

...

...

Denuntiationes verò quæ post contractum matrimonium fient, ita scribantur: Anno . . . die . . . mensis . qui fuit Festus, etc. et sequenti, qui fuit Dominicus, etc. ejusdem mensis, Ego N. Rector hujus Ecclesiæ S. N. inter Missarum solemnia denuntiationes habui matrimonii, jam prævia opportuna dispensatione initi inter N. et N. die prima hujus mensis, nullum tamen Canonicum impedimentum ab aliquo allatum est, quo minùs hujusmodi matrimonium ratum ac firmum esse debeat.

Si autem denuntiationes omnes omittendæ sint, aut differendæ, ita scribatur: Denuntiationibus omnibus omissis, vel dilatis, etc. ex facultate, etc. Ego Rector N. etc. ut suprà.

Ceterùm si alteri Presbytero ab Ordinario, vel à Parocho ipso facultas facta sit conjungendi aliquos, id in libro proprii Parochi sic adnotetur ipsius Parochi

тапи:

N. Presbyter, vel Capellanus Ecclesiæ N. de licentia Reverendissimi Episcopi N. seu N. ejus Vicarii loci N. aut mea, quæ penes me exstat, N. filium N. et N. etc. matrimonio conjunxit, etc. ut suprà. Et ego N. Parochus N. subscripsi, et testor rem ita se habere.

Quòd si ex denuntiationibus compertum sit, conjuges aliquo consanguinitatis aut affinitatis gradu conjunctos esse, nihilominus ad contrahendum fuerit cum ipsis Apostolica auctoritate dispensatum, adnotetur gradų

consanguinitatis vel affinitatis dispensatæ, et compendium decreti super ea relati cum die et anno, ac Notarii de illo rogati nomine hoc modo:

[ocr errors]

Anno Domini . . . die . . . mensis præmissis denuntiationibus, ac comperto impedimento secundi, vel tertii, aut quarti gradus consanguinitatis, vel affinitatis, seu alio quovis, etc. inter N. et N. etc. obtentoque per eos Apostolicæ Sedis mandato de dispensando, et cum eis per Reverendissimum Episcopum N. auctoritate dispensato sub die anno ... ut constat ex actis Notarii officii prædicti Episcopi, eos matrimonio conjunxi, etc. ut in prædicta formula.

[ocr errors]

Denuntiationes autem factæ in diversis Parochiis, sponsi videlicet et sponsæ, ab utroque Parocho in libro notari debent, etiamsi matrimonium non sequatur.

FORMA DESCRIBENDI STATUM ANIMARUM IN QUARTO LIBRO.

FA

AMILIA quæque distinctè in libro notetur, intervallo relicto ab unaquaque ad alteram subsequentem, in quo sigillatim scribantur nomen, cognomen, ætas singulorum, qui ex familia sunt, vel tamquam advenæ in ea vivunt.

Qui verò ad sacram Communionem admissi sunt, hoc signum C. in margine econtrà habeant.

Qui Sacramento Confirmationis sunt muniti, hoc signum habeant Chr.

Qui ad alium locum habitandum accesserint, eorum nomina subducta linea notentur.

Hac igitur ratione fiat, videlicet:

Anno ... die . . . mensis . . . in via seu platea, seu pago, in propriis ædibus Pauli N. vel in ædibus N. à Paulo conductis habitant, Chr. Paulus N. Petri filius, annorum, etc. Chr. Apollonia ejus uxor, filia Jacobi

N. annorum, etc. C. Dominicus eorum filius, anno-
rum, etc.
C. Lucia eorum filia, annorum, etc.
C. Chr. Antonius filius N. famulus, annorum, etc.
C. Catharina N. filia N. ancilla, annorum, etc. X
Martinus filius N. annorum, etc.

FORMA DESCRIBENDI DEFUNCTOS IN QUINTO LIBRO.

DE

ESCRIBATUR quis, et quæ, et cui Sacramenta ministraverit, quando quis mortuus fuerit, et ubi sepultus, quod hoc pacto fieri poterit:

Anno ... die ... mensis ... N. filius, vel filia N. ex loco N. ætatis N. (si hæc sciri possunt) in domo N. in communione Sanctæ Matris Ecclesiæ animam Deo reddidit, cujus corpus die... sepultum est in Ecclesia S. N. mihi N. vel N, vel N. Confessario probato confessus die... sanctissimoque Viatico refectus die ... et sacri Olei Unctione roboratus etiam per me die...

[ocr errors]

APPENDIX.

COMPENDIO RITUALIS ROMANI.

CON

TKEY OF

FORMULA BREVIS

NONFICIENDE aquæ Baptismalis, præscripta à Concilio Baltimorensi Provinciali primo, et à Pio Papa VIII. approbata, ad usum Missionariorum America Septentrionalis.

E

BENEDICTIO FONTIS SEU AQUÆ BAPTISMALIS.

XORCIZO te, creatura aquæ, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in nomine Jesu Christi Filii ejus Domini nostri, et in virtute Spiritus X sancti. Exorcizo te, omnis virtus adversarii diaboli : ut omnis phantasia eradicetur, ac effugetur ab hac creatura aquæ, et fiat fons aquæ salientis in vitam æternam; ut qui ex ea baptizati fuerint, fiant templum Dei vivi, et Spiritus sanctus habitet in eis in remissionem peccatorum: in nomine Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. Amen.

« السابقةمتابعة »