صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

quia robur et uirtutem exercitus sui pene amiserat. hec autem facta sunt fratre suo friderico interim in austria existente, anno domini MCCCXV. XVII. kalendas decembris in festo sancti othmari. Bello peracto switenses detractis armis occisorum et submersorum, et spoliatis ceteris rebus suis, in armis et peccunia multum locupletati sunt, et illa die pro triumpho adeo habito diem festum, feriamque sollempnem singulis annis in perpetuum recolendam statuerunt. (25 a. 26 a.)

[ocr errors]

67. Huius etiam tempore circa annos domini MCCCXXXIII. lucerie particulare diluvium per resolutionem nubis aquose repente et ex insperato factum est circiter festum sancti iohannis babtiste hora uespertina, quod contra minorem partem oppidi lucernensis se in tanta inundancia et inpetu totam vallem occupando de griens fluebat, quod hominibus habitantibus in oppido memorato non inmerito incutere poterat horrorem nimium et pauorem: nam excidium et destructionem suo cursu uehementissimo sibi minabatur et insolitum exterminium. nam terram abduxit, et harenam solam reliquit post se, quam super ortos et olera sparsit, et sic texit, quod nichil aliud apparebat. fossata et vicos oppidi aqua et harena replevit, tuguria quoque et horrea secum tulit, et homines dormientes repertos in ipsorum feno ipsis ignorantibus prope uillam lucernensem devexit, et lapidem grandem trans altam zepem iecit, incudem vnius fabri de loco suo radicitus euulsam ad fossatum ville lucernensis deportauit, lectisternia et uaria utensilia hominum secum inportunissime detraxit, et in fluvium dictum rus fluentem per oppidum lucernense proiecit. (33 a. — 33 b.)

72. Preterea isto fere tempore 1) prelium suscitatum est inter comites de muntfort et dominum de vazz residentem in terra dicta Curwalhen: cui cum montani dicti de swiz sibi uicini ob petitionem suam in auxilium sui M. et. D. uiros transmisissent, et eos exercitus comitum vidisset, cuius dux et capitaneus, dominus de runzuns fuerat, more bellwe ferissime, directo tramite, laxatis frenis, in eos cum insania et uehementia grandi irruerunt, et plures ex eis, forte cc. usque ad internecionem percusserunt.

1) Um das Jahr 1322.

reliqui uero reiectis armis, ut expediciores essent ad fugiendum inermes, ad cauernas montium fugierunt. multi quoque ex eis per montes niuibus repletos remeare ad propria uolentes, in niuibus perierunt. (36 a.)

76. Circiter annos domini MCCCXXVII episcopus Ruodolfus constantiensis de muntfort oriundus totum clerum suum in constantia ad synodum episcopalem celebrandam conuocatum uisitari et pro suo excessu corrigi precepit, et ut se alterutrum studiose et districte accusarent clerici in suis delictis emendandis, statutum rigidum dedit; qui obtemperantes iussioni sue coram examinatoribus et uisitatoribus ad hoc electis et institutis satis acriter, ut aliqui michi ex eis pandebant, hoc fecerunt, qui ipsis quemadmodum edocti ac informati extiterant tantum penas seu penitentias peccuniarias inflixerunt, et sic maximam peccuniam dyocesano collegerunt. aliquis enim in. X. libris, alter in. XX. tercius in. XXX. secundum mangnitudinem et enormitatem excessuum condemnatus est. redierunt ergo turbati tam propter exactionem et excoriationem eis irrogatam, quam propter uisitationis seueritatem. dyocesanus uero locupletatus est nimis. (38 a.)

80. Item tempore ludwici inperatoris et benedicti pape XII. duces austrie nouam monetam in terra sua iuxta renum, ueteri, quia uilis facta, abolita, fabricari preceperunt, eaque uti ibidem precise uoluerunt; 1) quod cives lucernenses facere temere contemp serunt, et ut illi precepto tanto fortius contradicere et conire (sic) possent, montanis dictis de swiz uicinis suis se uinculo iuramenti astrinxerunt et glutine amoris specialis associauerunt, 2) et utrique tempore aliis ignoto sibique apto et ydoneo tam diurno quam nocturno egrediebantur de locis suis ad ducum loca finitima, et ea succendebant igni, et in cinerem redegerunt et spolia multa secum

1) Diese neue Münze war schon unterm 14 Brachm. 1309 in Lucern urkundlich gång und geb. (Kopp, Urkundenbuch, S. 106)

2) Nachdem die Lucerner dem Bunde der 3 Länder beigetreten waren (1332), wurden sie kecker, und verweigerten die Annahme der Münze, bis schiedrichterliche Sprüche sie im Jahre 1336 gleichsam dazu zwangen. (Kopp 172-179.) Aber der Streit erneuerte sich, und ward zum zweitenmale im Jahre 1351 geschlichtet. (Amtliche Abscheide S. XXIII u XXIV.)

ad loca sua deduxerunt: et sic per eos terra ducum per incendia et spolia uastata est, et data est in direptionem. quod uidentes ducum aduocati remedium huiuscemodi, quo eorum ausus temerarios conpescerent, et ut loca, que adhuc ignis incendii et rapina non tetigit, custodirent et defensarent, inuenerunt uidelicet, quod cunctis hominibus in illa contrata seu confinio ducum ditioni subditis mercandi facultatem et cuiuscunque contractus opportunitatem uel neccessitatem cum eis habendi interdixerunt, sicque factum est, quod ad oppidum seu uillam lucernensem et ad valles sive ad montes dictos swiz nec uinum nec bladum de cetero ferebatur; in castrum quoque dictum rotenburg situm in propinquo aput uillam lucernensem aciem uirorum robustorum et exercitatorum in preliis locauerunt, qui ipsorum rabiem et nocendi desiderium restrinxerunt, immo, quod maius est, interdum eos frenis laxatis usque ad portam persecuti sunt lucerie. Similiter in oppidum quoddam uocitatum zug, quod etiam ducum est, positi sunt uiri bellatores in armis experti, et in preliis a cunabulis inbuti ad tuendam terram ibidem ducum contra montanos seu vallenses dictos switenses uicinos prescripto oppido. qui quandoque per turmas egrediebantur horis conpetentibus gressu clandestino, et uillas conbusserunt, peccora et alias res hominum rapuerunt, properoque cursu ad montana sua repedabant, interdum in diverticulis sibi notis montium contiguorum terminis terre ducum latitabant, et quando aliquos uel paucos uiderunt de aduersa parte transire, eruperunt, et ipsos occiderunt, et uniuersa arma eorum abstulerunt. Qui uero in oppido ex parte ducum econtrario in furore opposito, similia facere attemptarunt: nam etiam tempore apto et oportuno de oppido ad spoliandum et ad prosternendum hostes exierunt, sed tam in lacu, quam quam (sic) in canpis aduersarios et bona ipsorum querendo parum uel nil proficientes, uacui omni fructu et laude redierunt. ut autem breuiter concludam sermonem ceptum istius gwerre, dico quod tam seuerum et atrox bellum fuit, quod quotiescunque conuenerunt, se mutuo perdiderunt; neutra enim pars alteri treugas uel inducias dedit, uel eam captiuauit, uel ad tempus conseruauit, quando preualuit, sed repente mutilatis seu anputatis extremitatibus corporis et perfossis interioribus semimortuos uel penitus uita orbatos in canpis miserabiliter reliquit. vna autem nocte dum lucernenses fluvium nomine rús descendissent,

et quandam uillam concremarent, et hoc dominus de ramswag cognouisset, qui tunc preerat. LX. ut fertur, galeatis in rotenburg, ut sicut supra memini me dixisse conmorantibus, contra lucernenses cum eis in inpetu et ira mangna tamen occulte profectus est: quos dum uidissent incendio et flamme operam dare diligentem, in eos irruerunt, et circa LXXX. uiros extinxerunt; alii uero uix effugierunt, 1) que cedes ipsos tantum perterruit preter alia mala plurima et multiformia, que propter gwerram hanc pertulerunt, quod gratiam ducum et pacis federa cum mangna instantia inplorare ceperunt, satisfactionem et emendam dignam pro sua contumacia subire spondentes; qui exaudiri meruerunt tali conditione, ut pro commissis excessibus et futuris cauendis quedam pacta penalia ipsis iniuncta per multos dominos terre utriusque partis arbitros ad reformandam karitatis et pacis vnitatem inter eos congregatos inuiolabiliter custodirent in perpetuum duratura. hec maturo consilio, sagaci circumspectione, multaque industria et securitate tractata et acta sunt, et utraque pars libera uoluntate se astrinxit irrefragabiliter seruaturam, quidquid arbitri, in quos causam suam conpromiserunt, eis faciendum esse decernerent. 2) montani hec statim, ut dicitur, infregerunt: Ciues uero conpetenter usque in hanc diem seruauerunt. dampna sed ab utraque parte facta mutua conpensatione tollebantur. sic itaque duces placati sunt facti a malingnitate quam cogitauerunt facere uille seu oppido lucernensi; et pax que amissa fuit, reddita est, et noua moneta ante spreta gratanter recepta est. (39 b.—40 a.)

87. Circiter ista tempora 3) in uilla quadam dicta Sarnach sita apud luceriam, quidam uillicus seculo quasi renuncians sacrista ex devotione pro emenda suorum delictorum factus est. qui dum quadam nocte matutinum ante lucem pulsaret, quedam uisio defunctorum hominum horribiliter sibi apparens et in eum irruens, ipsum non solum a pulsatione abstraxit, uerum etiam cum sui

4) Ist etwa hier das für Lucern ungünstige Treffen bei Buochenas gemeint, von dem Tschudi (1. 325) berichtet, welches aber dem Friedensvergleiche vom Mai 1336 unmittelbar vorangegangen sein muß?

2) Es sind dieses die oben erwähnten schiedrichterlichen Sprüche.

3) Um das Jahr 1336.

clamore ualido strangulauit. homines uero illic notantes cessationem pulsationis inswetam et uociferationem crudelem, ad ecclesiam certatim cucurerunt et eum quasi mortuum repererunt: qui dum per morulam superuiueret, lingwe officio penitus orbatus, diem clausit extremum. (43 b.)

102. Eodem bello peracto, in autumpno proxime succedente, 1) dominus comes de kiburg cum pluribus aliis comitibus mouit prelium adversus bernenses supra pluries nominatos, qui dum obsiderent oppidum quoddam pertinens ciuibus in bern; bernenses coadunati vna cum montanis switensibus supra etiam sepe memoratis, sibi tunc coniuratis, et in adiutorium eorum accersitis ad defensandum oppidum et ad hostes reprimendos, in manu forti uenerunt. quos cum vidissent domini comites, nimis de se confidentes, quamvis mangnum exercitum eis in auxilium destinatum ex parte ducum austrie, et jam in itinere propero veniendi ad eos constitutum certissime scirent, licet pauciores essent bernenses cum switensibus in copiosa multitudine euocatis, aggredi presumpserunt. commissum est ergo prelium, in quo cum switenses ad horam seorsum cessisset (sic), pauore concussi, et uidissent aduersarios pusillanimes factos et remissius agere, resumptu audacia quam prius amiserant, reuersi sunt, et tam fortiter egerunt, et tam acriter dimicabant, quod primo et pre omnibus cives friburgenses, hostes ab antiquo bernensium existentes, multis eorum interfectis, fugam inierunt: propter quod switenses cum bernensibus magis cordati et animati effecti, plaga crudeli aduersarios, nemini parcentes, usque ad internecionem cedebant, tanto etiam furore contra eos debachati sunt, quod heu dominus comes de nidow, qui in multis preliis canpestribus et atrocibus tam inter katholicos, quam inter paganos illesus permansit, cum toto cetu suo ibidem occubuit. comes quoque de arberg, comes de vroburg, filius exterioris comitis de sabavia, adolescens elegantissime, ut fertur, persone, comes de gruers illic ceciderunt; nec non uiri ali plures strenui et nobiles de diuersis partibus ibi perierunt: de swenia uero vnus dominus, uir utique robustus et fortis uiribus, cum multis militibus creatis, ante congressum fugere erubescens, ultro se discrimini

1) Im Jahre 1339.

« السابقةمتابعة »