صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Hermannus abbas de Dargun, canonicis quoque de Camyn presentibus Conrado, Gerardo, Remero.

Nach Kosegarten, Cod. diplom. I, S. 97, aus der Matrikel des Klosters Colbaz; auch gedruckt bei Dreger, Cod. Pom. p. 21.

1177. Februar 1. Schwerin.

122.

Berno, Bischof von Meklenburg, verleiht dem Kloster Doberan die Zehnten von dem Gebiete, mit welchem der Wendenfiirst Pribislav das Kloster ausgestattet hat, und die freie Verfügung über die Kirchen innerhalb desselben. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Berno Magnopolitanus episcopus omnibus successoribus suis et omnibus fidelibus salutem in perpetuum. Si pauperum Christi curam habuerimus, magne mercedis meritum nobis per hoc apud deum conquirimus. Hinc est, quod domino famulantes in Doberan pia largitate consolari dignum duximus; de quo ne cui dubitacionis scrupulus in posterum remaneat, precauere curauimus. Cum enim Pribizlaus, deuotus princeps Slauorum, instinctu nostro omnipotenti deo et beate Marie predium in Doberan ad construendam abbaciam optulisset et numerum terminumque prediorum uel possessionum ad vsum fratrum inibi deo seruiencium circumquaque constituisset, quoniam ad nos decime spectabant, nos pro uoluntate ducis Heinrici cum consensu tocius ecclesie nostre in eisdem prediis et possessionibus decimas eciam contulimus, quatinus omni molestia submota liberius diuinis inseruirent laudibus. Quod si quicquam ex his prediis in futurum aliquo malo ingenio per sacrilegium fratribus subtractum fuerit, decime tamen nichilominus illis perpetuo permanebunt. Sunt autem hec nomina prediorum, in quibus decimas prenominatas fratres in Doberan accipient: Doberan, Parkantin, villa Slauica Doberan, Putecha, Stulue, Raducle, Crupelin, Wilsne, quatuor ville in Cubanze, scilicet uilla Bruze, Germari et due ville Brvnonis; et est terminus ad occidentem Dobimerigorca, ad aquilonem vero terminat mare. Ecclesiarum autem disposicio infra loca prédicta et sacerdotum constitucio uel baptismus ac sepultura mortuorum, necnon et ius sinodale, quod bannum vocatur, ad abbatis curam pertinebit. Quisquis igitur his contraire temptauerit, diuine ultioni non inmerito subiacebit. Huius rei testes sunt: Berno, Remigius, Gregorius, Herebertus, Guncelinus, Reinerus, Sigero, Samuel, Johannes et tres filii eius Heinricus, Bertoldus et Johannes. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis M°. C°. LXX°. VII°, indictione X, kalendis Februarii, in generali sinodo Zwerin, tempore Allexandri pape, regnante Frederico inperatore piissimo. Amen. Nach einer Abschrift im Haupt- Archive zu Schwerin, welche folgendermassen beglaubigt ist: Omnibus et singulis, quorum interest uel interesse poterit quouis modo, nos Johannes de Wnstorp, officialis archydyaconi Rozstokcensis, Willekinus beate Marie virginis, Thidericus beati Petri, Hermannus beati Jacobi ecclesiarum rectores et Johannes Coghele, vicarius in ecclesia sancti Spiritus in Rozstoc Zwe

rinensis dyocesis, presencium litterarum testimonio facimus manifestum, nos vidisse et audiuisse litteras venerabilis patris domini Bernonis quondam episcopi Magnopolitani beate memorie non cancellatas, non abolitas, non rasas, perfectas et integras, omni suspicione carentes, quodam oblongo sigillo pendenti dicti domini episcopi, prout apparuit, sigillatas, in cuius sigilli medio quedam ymago episcopi infulati, sedentis in sede, habens in manu dextra b[acul]um pastoralem et in sinistra manu librum apertum, sculpta erat, et in circumferencia eiusdem sigilli hee littere per ordinem habebantur: Berno di gra magnopolitanus epc."; quarum litterarum tenor de verbo ad verbum superius continetur. In cuius rei testimonium facta relacione seu collacione fideli cum ipsis litteris origenalibus et presenti transscripto per omnia et in omnibus concordantibus sigilla nostra presentibus litteris sunt apensa. Datum et actum Rozstok in curia dominorum Doberan., anno domini M° CCC° XLIII, indictione XII, mensis Decembris die XVI". Et ego Thidericus Stotaf clericus Caminensis diocesis, publicus auctoritate imperiali notarius, quod premissis omnibus et singulis vna cum suprascriptis testibus et infrascriptis notariis facta auscultacione fideli, et quia presens transcriptum per manum prenotatam conscriptum et litteram originali per omnia et in omnibus concordare inveni, ideoque manu mea propria subscripsi et meo signo solito signaui, requisitus in testimonium veritatis omnium premissorum. Et ego Gerhardus Heket alias dictus Westfal, clericus Zwerinensis dyocesis, publicus imperiali auctoritate notarius,

[ocr errors]

Et ego Johannes Rumescottele clericus Mindensis dyocesis, auctoritate imperiali notarius publicus, quod premissis omnibus

-

An Pergamentstreifen hingen ehemals 5 Siegel; von dem ersten ist jetzt wenig erhalten. Das zweite ist parabolisch. Es zeigt einen rechten Schrägbalken mit 3 zweiköpfigen Adlern, darüber ein Marienbild, vor welchem ein Geistlicher kniet; die Umschrift lautet:

S WILLAKINI D hαLPα[D]α RaOR aas' MR I ROSTOⱭ.

Auf dem dritten sieht man in einer gothischen Nische den heil. Petrus, vor welchem ein Geistlicher kniet, und die Umschrift:

S' . ThIDARIⱭI . PLⱭBANI. Sai par ī rozstoa.

Das vierte Siegel trägt den heil. Jacobus und die Umschrift:

S'. hⱭRMA[NN]] Raōris ¤¤¤¤ ̧ S. IACOBI I ROZSTOα.

Auch auf dem 5. Siegel scheint der heil. Jacobus dargestellt zu sein. Die Umschrift lautet:

S'. IOHANNIS KO[G]ⱭLA SACARDOTIS.

Was die Ortsnamen in dieser Urkunde betrifft, so lassen sich folgende erkennen: Doberan Althof, Parkantin Parkentin, Slau. Dob. Doberan, Putecha Hohenfelde, Stulue Stülow, Raducle = Reddelich, Crupelin = Cröpelin, Wilsna Wilsen; die villa Bruze lag wohl bei Diedrichshagen. Vgl. Jahrb, XXVIII, S. 237 f. Gedruckt bei Westphalen III, Praef. p. 142.

1178. Febr. 16.

Evermod, Bischof von Ratzeburg, stirbt.

123.

A. D. 1178. Evermodus episcopus Raceburgensis obiit, cui successit Jsfridus praepositus Jericotinus.

1

Albert. Stadens. annal. (Pertz, Scr. XVI, p. 348).

-

1 Die beste Handschrift gibt Jffridus. Jsfried folgte dem Bischof Evermod erst im Anfange des Jahres 1180; s. die Note zur Urkunde desselben vom 3. April 1180.

Februarius.

XIIII. kal. (scil. Mart.). Juliane virg. 0.

Euermodus episcop.

Aus dem Necrolog. monast. s. Michael. bei Wedekind, Noten III, S. 13. Die Einzeichnung ist von einer Hand des 13. Jahrhunderts geschrieben.

(1178. März 13-24.) Rom.

Papst Alexander III. bestätigt das Bisthum Schwerin.

124.

Alexander episcopus, seruus seruorum dei, uenerabili fratri Bernoni Megapolitano episcopo eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. Benedictus deus in donis suis et sanctus in omnibus operibus suis, qui ecclesiam suam noua semper prole fecundat et ecclesie sue terminos fidelium predicatorum uerbo dilatans in sagenam fidei barbaras etiam nationes sua trahere miseratione non cessat, ita ut iuxta uerbum prophete in cubilibus, in quibus dracones habitabant et structiones, seminantibus bonis predicatoribus et gratia Spiritus sancti irrigante, dignetur, ut oriatur viror calami et iunci. Ex eius utique munere fuit, qui uult omnes homines saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire, quod tu, uenerabilis in Christo frater Berno, ad predicandum paganis et seminandum uerbum fidei episcopus institutus, exposuisti te ipsum laboribus et periculis, et attendens, quod Christus pro nobis mortuus est, ut et qui uiuit, iam non sibi uiuat, sed ei, qui pro nobis mortuus est et resurrexit, in anxietatibus multis sparsisti semen diuini uerbi et erogasti talentum tibi creditum ad usuram, et gentes plurimas, que ignorabant dominum, ueritatis lumine illustrasti, et reduxisti ad cultum dei, qui ante captiui laqueis diaboli tenebantur. Nunc igitur, quoniam ueniens ad nos cum multo labore a sede apostolica postulasti, ut episcopalem sedem in loco, qui dicitur Zverin, auctoritate sacrosancte Romane, cui deo auctore deseruimus, ecclesie confirmemus, nos postolationi tue grato concurrentes assensu, pontificalem cathedram in eodem loco perpetuo manere statuimus et eidem subscripta loca diocesana lege futuris deinceps temporibus decreuimus subiacere, videlicet claustra et ecclesias edificatas vel edificandas per prouinciam ducis Henrici, que prouincia a Zuerin ex una parte usque Vepro pergit, a Vepro tendit per Muriz et Tolenze, perueniens usque Groswin et Penem fluuium, item ex altera parte Zverin per maritima Ruiam insulam, ipsam Ruiam insulam dimidiam includens peruenit usque ad hostium Pene predicti fluminis; ex dono predicti ducis partem insule Zverin secundum distinctionem ipsius ducis, molendinum unum et aliam insulam, in Sadelbande villam unam, ex altera parte Albiae uillas II, circa lacum Sturizche alias uillas duas; de terra Pribislai insulam, que dicitur Sancte Marie, et uillam Cline, cum aliis decem uillis in Jlowe, castrum Butisso cum terra attinenti et quatuor uillas in deserto Nohum, alias quinque uillas circa Warin usque Glambike et ultra Niuele Wolchxa, pl[e]n[o] consensu predicti principis Pribislai, cum omni iustitia et utilitate, uillam S. Godeardi, que prius Goderach dicebatur; ex dono Casimari principis christianissimi terram, que dicitur Pitina, et uillam unam nobilem in Barth, duas uillas prope Dimin et unam in Circipene. Preterea quascunque possessiones, quecunque bona eadem ecclesia

inpresentiarum iuste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, ut nulli omnino hominum liceat, prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integre conseruentur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salua in omnibus apostolice sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra sciens contra eam uenire temptauerit, secundo tercioue commonita, si non satisfactione congrua id emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetua iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine diuine ultioni subiaceat; cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Datum Rome apud S. Petrum, per manum Alberti sancte Romane ecclesie presbyteri cardinalis et cancellarii, indictione undecima, incarnationis dominice anno MCLXXVII., pontificatus uero domini Alexandri pape III. anno XIX.

Nach dem Copiarius des Bremischen Dom-Capitels aus dem 14. Jahrhundert (auf Pergament in Folio, im königl. Landesarchiv zu Hannover), verglichen durch Herrn Archivar Dr. Lappenberg zu Hamburg. Wolchxapline consensu ist jedoch in „Wolchxa, [pleno] consensu verbessert, da unter Wolchxa nur der Hof Wolken bei Bützow verstanden werden kann. Der Papst Alexander trat in sein 19. Pontificatsjahr am 20. September 1177 zu Venedig. Die 11. Indiction begann am 25. September, das Jahr 1177 schloss nach römischer Rechnung erst mit dem 24. März 1178. Alexander verliess Venedig 1177 „circa medium mensis Octobris" (Card. Aragon. vit. Alex. p. 473), gelangte nach Anagni „XIX. kal. Januar.“ (ibid.), stellte daselbst noch am 22. Februar eine Urkunde aus (Jaffé, Reg. pontif. p. 777), traf dann am 12. März 1178 (unserer Zeitrechnung) in Rom ein („in festo b. Gregorii", sagt Romuald. Salernit. bei Muratori VII, p. 241) und begab sich am nächsten Tage („altera die“, Card. Arag. p. 475) ins Consistorium. Unsere Urkunde wird also 1178, zwischen dem 13. und dem 24. März, ausgestellt sein. Gedruckt ist sie bei Lindenbrog p. 167; Leuckfeld, Chron. abbat. Amelunxb. p. 52; Lünig, Spicil. eccl. II, Anh. p. 153; Staphorst I, 1, p. 585; Schröder, Erstl. S. 72; Franck III, S. 156; v. Beehr I, p. 116; Orig. Guelf. III, Praef. p. 47; Lisch, Mekl. Urk. III, p. 34; Kosegarten, Cod. Pom. dipl. I, P. 107.

(1178.)

125.

Berno, Bischof von Schwerin, verleiht dem Kloster Dargun die Zehnten, welche er aus den der alten Burg Dargun untergebenen Dörfern zu erheben hatte.

In nomine patris et indiuidue trinitatis. Berno dei gratia Magnopolitanus episcopus omnibus successoribus suis et omnibus Christi fidelibus salutem in perpetuum. Scripto legimus et experientia uerum esse cotidie discimus: multe tribu

Meklenburgisches Urkunden-Buch 1.

16

lationes iustorum, set de his omnibus liberabit eos dominus. Vt ergo per dei gratiam, studioso labori nostro cooperatricem, quantum et ubi potest, tribulatio et inquietudo a seruis dei propellatur et pax et quies informetur et conseruetur, pio opere precium dignum duximus, nec aliunde desiderantes remunerari, quam impletione promissionis Jesu Christi, domini nostri, qua dicit: beati pacifici, quoniam filii dei uocabuntur. Jnde est, quod ad conseruandam pacem et quietem fratrum ordinis Cisterciensis in Dargon deo famulantium presentem paginam conscripsimus et sigilli nostri munimine confirmauimus, uillas illas, que quondam ueteri castro de Dargon subiecte fuerunt, concedentes et auctoritate domini pape et nostra precipientes, quatinus prefate uille prenominato claustro de Dargon subiciantur et eiusdem claustri fratribus decimas nobis et successoribus nostris debitas exhibeant perpetuis temporibus. Baptisma autem et uisitationes infirmorum, sepulturas mortuorum et cetera, que ad curam animarum pertinent, ad ecclesiam de Rokitniz accipient. Prefatarum autem uillarum nomina sunt hec: Wigoni, Cuzis et altera Cuzis, Leuine, Tupuriste, Warnizhine, Volkowa, Gneutine, Bislandou, Dobimuisle, Domagnewa, Necroz, Wouita, Putdargoniz, Szobedarg, Szobisi, Szizelubiz, Couenina, Clubuchziz, Dolgolize, Suacouiz, Nezul, Bischa, Slutu, Ceglos, Vincedargo, Tribemer. Si qua igitur ecclesiastica secularisue persona hanc nostre confirmationis paginam infregerit aut in aliqua huiusmodi largitione nostra predictorum fratrum quietem sciens turbare presumpserit, anathema sit ex auctoritate dei omnipotentis et domini pape et nostra. Huius confirmationis testes sunt: Conradus abbas de Dodiran (); canonici de Zuerin: magister Heribertus, Remigius, Berno, Brunwardus; sacerdotes: Symon de Vichele, Franco de Cremun, Bernardus de Stuke; laici: Bernardus dictus aduocatus in Zuerin, Antonius pincerna, Godefridus de Triberge, Huno, Reinbertus, Suitherus, Antonius miles, Gerardus Prel; de ciuibus: Walwanus, Reingerus, Willelmus, Weszelinuş, Ruszelinus.

Nach dem wohl erhaltenen Originale im Haupt- Archive zu Schwerin. Das abgerissene Siegel hing an einem Pergamentstreifen, ist jedoch noch vorhanden und unverletzt und dem gleich, welches an der Urkunde vom 30. Novbr. 1173 hängt. Gedruckt: Schröder, P. M. I, S. 455; Lisch, Mekl. Urk. I, S. 5, und Kosegarten, Cod. Pom. dipl. I, S. 89.

Anm. Die Ortsnamen sind von Lisch im Register zu den Mekl. Urk. Bd. I, und vom Amtshauptmann von Pressentin zu Dargun im „Oeffentlichen Anzeiger für die Aemter Dargun, Gnoien, Neukalen“, 1862, Nr. 11 folgendermassen erklärt: Wigoni: Wagun; Cuzis et altera Cuzis (Kützerdorf?) sind zusammengezogen in Kützerhof; Leuine: Levin; Turpuriste: Upost; Warnizhine: Warrenzin; Volkowa: Wolkow; Gnevtine lag zwischen Wolkow und Bestland; Dobimuisle: Bruderstorf; Domagnewa Szizelubiz 'sind untergegangen; Covenina muss unfern des Bendgräsen - Moores auf der Darguner Feldmark gelegen haben (wo ein mit Dornen bewachsener Steinhügel, wohl eine Grenzmarke, um 1550 der „Covelin" genannt wurde); Clubuchziz ist bei Wagun untergegangen; Dolgolize ist Dörgelin; Suacouiz, Nezul und Bischa scheinen untergegangen zu sein; Slutu ist Schlutow; Ceglos, Vincedargo: wahrscheinlich die Finkenburg bei Finkenthal und Finkenthal selbst; Tribemer ist untergegangen. Ueber das Jahr, in welchem diese

Urkunde ausgestellt zu sein scheint, vgl. Jahrb. XXVIII, S. 254, Anm. 1.

« السابقةمتابعة »