صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Item venerabili sacerdoti Vicelino suisque successoribus ecclesiam in castro Lubece in Slauonia concessimus cum villis et omnibus ad ea[m] pertinentibus, ut, quemadmodum Hinricus Slauorum rex eandem ecclesiam suo sacerdoti donauerat, aut sicut Kanutus, Hinrici successor, eandem ecclesiam iam sepedicto Vicellino presbitero concesserat, ita ex dono nostre largitatis cum omni integritate possideant, nec ad aliquem nisi ad nos vel ad successores nostros Romanorum reges vel imperatores huius donacionis respectum habeant.

Anno incarnacionis dominice M° C° XXX° VIIII, indictione II, anno vero regni eius 1o, nonis Januarii. Actum Goslarie feliciter.

Amen.

Nach den vollständigen Abdrücken in Lappenbergs Hamb. UB. I, S. 144 und in dem UB. der Stadt Lübek I, S. 1 aus einer dem 13. Jahrhunderte angehörenden Abschrift auf der Registratur zu Lübek.

1142. März 29.

37.

Konrad, Erzbischof von Magdeburg, bestätigt der St. Moritzkirche daselbst die vom Grafen Rudolf (von Stade) und dessen Bruder, dem Domherrn Hartwig, verliehenen Güter zu Alsleben.

:

his presentibus testibus - episcopo Anselmo Hauelbergensi, episcopo Wigero Branneburgensi, Arnoldo abbate de sancto Johanne, Gerardo preposito maioris ecclesiae, Fritherico custode eiusdem ecclesiae, Folcoldo vicedomino, Euermodo preposito de sancta Maria, Ottone de Gratia Dei; principibus quoque et nobilibus: Conrado marchione, Fritherico palatino comite, Burchardo comite ciuitatis Magdeburgensis, Actum est hoc anno ab incarnatione domini MCXLII., indictione VI., mense Martio, IIII. kal. Aprilis, in dominica, quae erat „Letare Jerusalem", anno vero ordinationis domini archiepiscopi Cuonradi VIII.

Vollständig gedruckt „ex diplomat. Magdeburg. manuscr." in Orig. Guelf. II, p. 504, und bei Lappenberg, Hamb. UB. I, S. 154.

1144. Magdeburg.

38.

Hartwig, Propst von Bremen, und seine Mutter Richardis machen eine Schenkung an das Bisthum Havelberg zur Stiftung des Klosters Jerichow.

Huius autem nostrae donationis et actionis testes sunt: venerabilis Anshelmus Havelbergensis et eiusdem ecclesiae episcopus, Wiggerus Brandenburgensis episcopus, Gerardus maioris ecclesiae Magdeburgensis prepositus, Adolphus sacerdos, Guntherus sacerdos, Bruno minor, Bartoldus, Godefridus diaconi et canonici maioris ecclesiae Magdeburgensis, Evermodus prepositus sanctae Mariae cum suo conventu, Anno dominicae incarnationis MCXLIIII., indictione

VII., epacta XIIII., concurrente VI., anno ordinacionis domini venerabilis Anshelmi Havelbergensis episcopi et eiusdem Jerichontinae ecclesiae XVI. Actum Magdeburc, in domino feliciter. Amen.

Nach Lappenbergs Hamb. UB. I, S. 163 aus einer Abschrift des 16. Jahrhunderts im Staatsarchiv zu Berlin. Gedruckt auch in v. Ledebur's Allg. Archiv I, S. 364 und bei Riedel, Cod. Brand. I, Bd. 3, S. 79.

(ohne den Eingang), vollständig aus dem Copielbuche vo. XXX M. im Kön. Archiv zu Magdeburg Winter, Prämonstratense & 349.

1144. Decbr. 31. Magdeburg.

bei.

39.

Konrad, römischer König, bestätigt die Schenkung von Jerichow und andern
Gütern in der Mark Brandenburg, welche Hartwig, Domherr zu Magdeburg,
nach der Ermordung seines Bruders, des Grafen Rudolf von Stade, und seine
Mutter Richardis der St. Moritzkirche zu Magdeburg verliehen haben.

Testes quoque, in quorum presentia hec acta sunt, subternotari fecimus,

quorum nomina hec sunt: Anselmus Havelbergensis episcopus, Swicherus Brandenburgensis episcopus, Reinhardus Merseburgensis, Bucco Wormatiensis, Rodulfus Halberstadiensis, Bernardus Hildensemensis, Arnoldus Nuenburgensis abbas, Wibaldus Stabulensis abbas, Azecho prepositus sancti Sebastiani, Evermodus sancte Marie prepositus, Wocoldus s. Nicolai prepositus et uicedominus, Otto prepositus de Bibera, Heinricus prepositus s. Victoris, Bernardus et Bruno canonici maioris ecclesiae; Heinricus dux, Albertus marchio et filius eius Otto, Fridericus palatinus comes, Hermannus comes de Wincenburch, Herimannus palatinus comes de Reno, Burchardus prefectus Magdeburgensis, Sizo comes, Liudewicus de Wipera, Esicho de Burnestede, Burchardus de Valkenstein, Hademarus et Richardus et Adelhalmus et Rodulfus, ministeriales ecclesie. Anno dominicae incarnationis MCXLV., indictione VII., regnante Cunrado Romanorum rege secundo, anno vero regni eius VII., data est apud Magdeburch, II. kalendas Januarii, in Christo feliciter. Amen.

[ocr errors]

Gedruckt bei Olearius: Mausol. in Museo, i. e. heidn. Begräbnisstöpfe (Jena, 1701), S. 6 mit dem Heinemann. Cod. An Fehler Quermodus st. Euermodus, dann nach dem Original bei Gercken: Cod. dipl. Brand. 1, S. 341, und 8.232. berichtet, daß n Das Jahr begann mit Weihnachten; die Urkunde fällt also. noch ins J. 1144. Vgl. Annal. Magdeb. ad a. 1145 (Pertz, Script. XVI, p. 187).

danach bei Lappenberg: Hamb. UB. I, S. 167.

1145. Magdeburg.

jetzt im geh. geh. Stankar zu Berlin befindliche 40ginal Brandlöcher hat Vollständig aus dem Magdeburger Copiato

Konrad, römischer König, bestätigt den Vertrag des Domherrn Hartwig zu
Magdeburg und dessen Mutter, der Markgräfin Richardis, mit dem Erzbischof in Gaups Archive
daselbst, wonach der Letztere dem Ersteren verpflichtet ist, ihm zur Wieder- barnburg :v. Heine
erlangung seiner Erbgüter in Ditmarschen 2c. Beistand zu leisten.

Nomina quarundam excellentium personarum, que huic contractui interfuerunt, subternotari fecimus: Rodulfus Haluerstatensis episcopus, Anselmus Hauel

Meklenburgisches Urkunden-Buch I.

5

mann, Albrecht d. La 453."

bergensis episcopus, Wikerus Brandenburgensis episcopus, Buggo Wormaciensis episcopus, Wibaldus Stabulensis abbas; Heinricus dux Saxonie, Herimannus palatinus comes de Reno, Adelbertus marchio, Heinricus comes de Wincenburch, Fridericus palatinus comes, Adolfus comes de Scowenburch, Arnesto comes de Hoenburch, Liudewicus comes de Lara, Sibodo de Scartueld, Ludewicus de Wipera, Hoierus de Mannesuelt, Esico de Burnesteden, Walterus de Arnesteden, Otto comes de Hildesleve, Fridericus de Salzwitelen et frater eius Volradus, Heinricus de Botwidel et fratres eius Helmoldus et Volradus.

Anno dominice incarnationis MCXLV., indictione VIII., regnante Cůnrado Romanorum rege II., anno uero regni eius VIII., actum Magdeburch.

Vollständig gedruckt bei Lappenberg, Hamb. UB. I, 165 aus dem im k. Landesarchive zu Hannover aufbewahrten Originale; früher auch bei Tolner, Histor. Palat. (Frankfurt, 1700) p. 43 und Lindenbrog 153, Michelsen, Urkundenbuch zur Gesch. des Landes Dithmarschen (Altona, 1834), S. 3.

1146. Magdeburg.

41.

Anselm, Bischof von Havelberg, macht eine Schenkung an das von Hartwig,
Propst zu Bremen, gestiftete Prämonstratenser-Kloster Jerichow.

Actum Magdeburgk MCXLVI., epacta VI., indictione concurrente

anno uero presulatus domni Anshelmi Havelbergensis episcopi XVII. Huius rei testes sunt: domnus Fridericus Magdeburgensis archiepiscopus, Gerardus prepositus, Hatzeco decanus, Fridericus, Bruno iunior, canonici sancti Mauricii, Ever[mo]dus prepositus sanctae Mariae, Lampertus prepositus de Lietzko.

Die Urkunde ist nach einer Abschrift des 16. Jahrh. im geh. Staats- Archive zu Berlin gedruckt bei Lappenberg, Hamb. UB. I, S. 169. Es leidet keinen Zweifel, dass im Originale Evermodus stand, wenngleich die Abschrift Everardus giebt.

1146.

42.

Albert, Erzbischof von Hamburg und Bremen, überträgt dem Kloster zu
Neumünster den Zehnten des Bruches bei Bishorst.

Huius rei testes sunt: Hartwicus Bremensis ecclesiae prepositus Stadensium dominus, Hartwicus Hammenburgensis prepositus, Vicelinus prepositus, Hartmannus prepositus, Liudmundus prepositus, Liutfridus prepositus, Bonifacius prepositus, Erpo prepositus, Odbertus capellanus; nobiles: Adolfus comes, Heinricus comes, Adolfus et Thiedericus frater eius; ministeriales: Liuderus

Acta sunt hec Bremae, anno incarnationis domini MCXLVI.

Vollständig gedruckt bei Lappenberg, Hamb. UB. I, 169 aus dem alten Neumünsterschen Copialbuche, und früher bei Westphalen II, 18. In dem neben Adolf, dem Grafen von Holstein, genannten Grafen Heinrich erkennt Lappenberg ohne Zweifel mit Recht den Heinrich von Botwidel, der damals schon Graf

von Ratzeburg war. Original auf Pergament ist vorhanden; das Sie
das
Jch. Archives E. R. Wegener 1872 brieflich.

(1147.)

Riegel fehlt. 43.

Bernhard, Abt von Clairvaux, erlässt ein Sendschreiben wegen des Kreuzzuges ins Wendenland.

Dominis et patribus reuerendis archiepiscopis ceterisque episcopis et principibus et uniuersis fidelibus dei B. Clarauallensis vocatus abbas spiritum fortitudinis et salutis. Non dubito, quin auditum sit in terra vestra et celebri sermone vulgatum, quomodo suscitauerit spiritum regum deus et principum ad faciendam vindictam in nationibus et exstirpandas de terra christiani nominis, magnum bonum magna diuine miserationis ubertas. Verumptamen videt hoc malignus et inuidet more suo, frendet dentibus et thabescit, multos ammittit ex hiis, quos variis criminibus et sceleribus obligatos tenebat, perditissimi quique conuertuntur declinantes a malo, parati facere bonum. Sed aliud dampnum veretur longe amplius de conuersione gentium, quum audiuit plenitudinem earum introituram et omnem quoque Jsrahel fore saluandum. Hoc ei nunc tempus imminere videtur, et tota fraude sathagit versuta malitia, quemadmodum obuiet tanto bono. Suscitauit proinde semen nequam filios sceleratos paganos, quos, ut pace vestra dixerim, nimis diu sustinuit christianorum fortitudo perniciose insidiantes dissimulans calcaneo suo, nec conterens capita venenata. Sed quia dicit scriptura: ,,ante ruinam exaltabitur cor", fiet ergo deo volente, ut eorum superbia citius humilietur. Et non propter hoc impediatur via Jherosolymitana. Quia enim verbum hoc crucis paruitati nostre dominus euangelizandum commisit, consilio domini regis et episcoporum et principum, qui conuenerant Frankonouort, denunciamus, armari christianorum robur aduersus illos, et ad delendas penitus aut certe conuertendas nationes illas signum salutare suscipere, eandem eis promittentes indulgentiam peccatorum, quam et hiis, qui versus Jherosolimam sunt profecti. Et multi quidem signati sunt ipso loco; ceteros autem ad opus simile prouocauimus, ut, qui ex christianis ne[c]dum signati sunt ad viam Jherosolimam, nouerint eandem sese indulgentiam hac adepturos expeditione, si tamen p[er]stiterint in ea pro consilio episcoporum et principum. Jllud enim omnimodis interdicimus, ne qua ratione ineant fedus cum eis. neque pro pecunia neque pro tributo, donec auxiliante deo aut ritus ipse aut natio deleatur. Vobis sane loquimur archiepiscopis et coepiscopis vestris: opponite omnino, ut maximam super hiis geratis sollicitudinem, et quantumcumque potestis, studium adhibeatis et diligentiam, ut viriliter fiat; et secundum deum ministri Christi estis, et idcirco fiducialius a vobis exigitur, ut negotio eius, quod

ad vos spectat, inuigiletis. Nos quoque plurimum id rogamus et obsecramus in domino. Erit autem huius exercitus et in vestibus et in armis et faleris ceterisque omnibus eadem, que et alterius exercitus obseruatio, quippe quos eadem retributio m[a]n[e]t. Placuit autem omnibus in Frankeneuort congregatis, quatenus exemplar istarum litterarum ubique portaretur, et episcopi atque presbyteri populo dei annunciarent et eos contra hostes crucis Christi, qui sunt ultra Albi[m], signo sancte crucis consignarent et armarent, qui nimirum omnes in festo apostolorum Petri et Pauli aput Magdeburg conuenire debent.

Nach Boczek: Cod. diplom. Morav. I, p. 253. „e cod. Ms. membr. sec. XIV. in arch. capituli Olomucens." Die in dieser Urkunde berührte Versammlung zu Frankfurt fand im Februar 1147 statt. Vgl. Jahrb. XXVIII, S. 52, f.

1147. April 11.
11. Troyes.

44.

Papst Eugenius III. verheisst den Kreuzfahrern ins Wendenland gleiche Sündenvergebung wie denen, die nach Jerusalem ziehen, und beauftragt den Bischof Anselm von Havelberg mit der Leitung des Zuges.

Eugenius episcopus, seruus seruorum dei, uniuersis dei fidelibus salutem et apostolicam benedictionem. Diuini dispensatione consilii factum credimus, quod tanta multitudo fidelium de diuersis mundi partibus ad infidelium expugnationem accingitur et fere tota christianorum terra pro tam laudabili opere commouetur. Jnter alios enim principes et potentes ipsi reges, qui ceteris nationibus dominantur, signo vivifice crucis assumpto ad deliberationem orientalis ecclesie preparant et crucis Christi inimicos, qui peccatis exigentibus in partibus illis fratres nostros aput Edessam et in aliis multis locis crudeliter trucidarunt, cum dei auxilio potenter expugnare disponunt. Rex quoque Jspaniarum contra Saracenos de partibus illis potenter armatur, de quibus iam per dei gratiam sepius triumphauit. Quidam etiam ex vobis tam sancti laboris et premii participes fieri cupientes contra Sclauos ceterosque paganos habitantes versus aquilonem ire et eos christiane religioni subiugare domino auxiliante intendunt. Quorum nos deuotionem attendentes omnibus illis, qui crucem eandem Jherosolimam non acceperunt et contra Sclauos ire et in ipsa expeditione, sicut statutum est, deuotionis intuitu manere decreuerunt, illam remissionem peccatorum, quam predecessor noster felicis memorie papa Vrbanus Jherosolimam transeuntibus instituit, omnipotentis dei et beati Petri apostolorum principis auctoritate nobis a deo concessa concedimus, eadem auctoritate sub excommunicatione prohibentes, ut nullus de paganis ipsis, quos christiane fidei poterit subiugare, pecuniam vel aliam redemptionem accipiat, ut eos in sua perfidia remanere permittat. Preterea quia expedire cognoscimus, ut aliqua religiosa, discreta, litterata persona sit inter vos, que paci et tranquillitati vestre prouideat et unitatem

« السابقةمتابعة »