صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

commissa commaneant, ne per oblivionem, que inimica solet esse posteritatis, argumenta veritatis obtenebrentur et dubia questio generetur. Proinde notum esse volumus tam presentibus, quam futuris, quod nos Herbordo fideli nostro civitatem nostram Brandenborch Novam sub tali forma dedimus construendam, quod totius census de areis pars tertia sit ipsius, sicut et tertius denarius in civitate per iudicium acquisitus. Huic etenim civitati nostre adiecimus ducentos et quinquaginta mansos, quorum ducentos in agricultura, reliquos quinquaginta in pascuis nos recognoscimus deputasse, ita ut de quolibet illorum, qui videlicet agrorum cultui fuerint assignati, trium solidorum denariorum Brandenburg. annalis nobis pensio debeatur. Exspirantibus itaque quinque annis, quos ipsi civitati a festo Martini nunc venturo inantea indulsimus libertatis, eandem civitatem eo iure quo civitatem nostram Brandenburg veterem gavisam esse volumus et contentam, in parte tamen ipsius civitatis incolis specialem gratiam facientes, quod de rebus minoribus, videlicet ut de piscibus recentibus adductis navigio, butiro, caseis, pullis, ovis, pultibus et ceteris leguminibus, lino etiam et panno lineo, nulli omnino hominum ad danda thelonia teneantur. Si vero aliquis eiusdem civitatis burgius pisces, allec vel aliquas alias merces spe profectus et gracie in ipsam duxerit civitatem, ipsum similiter ab eo absolvimus thelonio, qui foret dandus, dummodo ulterius sua vectura non deducat easdem. Si vero ad alia loca suas merces voluerit destinare, ipse sicut et ceteri deducentes debitum nobis exsolvet thelonium, secundum quod in veteri nostra Brandenborch est consuetum. Hospites vero, qui huiusmodi etiam merces ad ipsam duxerint civitatem et ad vendendum suas exposuerint merces, de quolibet plaustro quatuor tantum exsolvent denarios, quos ab ipsis indifferenter recipi volumus et dimitti. Si vero ipsas exposuerint deducendas, tunc sicut et nostri burgii debitum exsolvent thelonium, sicut et veteris civitatis nostre Brandeborch edocet consuetudo. Jnsuper et in aquis adiacentibus piscandi facultatem cum rusis magnis et minutis retibus eisdem burgiis indulgemus. Si quid autem utilitatis et commodi in foro eiusdem civitatis propriis poterunt construere laboribus et expensis, eisdem similiter contulimus in usus civitatis communi consilio convertendum. Volumus etiam, ut predicte civitatis burgii in omnibus nostri dominii civitatibus, oppidis, villis sive locis, ad que cum suis accesserint mercibus, ab exactione thelonii sicut et nostrarum civitatum ceterarum alieni sint penitus et exemti. Ut autem hec nostra collatio in perpetuum stabilis perseveret, presentem paginam conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Huius rei testes sunt: Fridericus de Berthekow, Cunradus advocatus in Stargard, Albero marscalcus curie nostre, Heidenricus capellanus curie nostre, et alii quam plures. Acta sunt hec in Spandow, anno domini MCCXLVIII., in die octava sanctorum innocentium.

Nach aufgenommener Beweisung Bürgermeister u. Raths zu Neubrandenburg", producirt zu Güstrow, den 8. Januar 1605. Dort heisst es: „Das producirte Original dieser vorgeschriebenen Copei ist auf Per"gamen geschrieben, und hanget daran in rother u. grüner Seide ein etwas langtagig Siegel von weissem

Wachs gemacht. Darin ist ein Mannsgebildniss, unter der rechten Hand an einem Stangen mit einer „Fahnen, und unter der linken Hand ein einfältiger Adler ausgedrucket, u. stehen auf der einen Seite am „Rande desselben Siegels auch noch diese Buchstaben SIGIL. JOHANNIS zu lesen, u. obwohl auf der „andern Seite auch weitere Buchstaben folgen, weil aber in der Mitten aus dem Rande etwas ausgefallen, „hat man davon nicht mehr als diese Buchstaben CHIONIS lesen u. kennen können, und ist die Copei ,,in geschehener fleissiger Collation deren itzt gedachten Original gleichlautend gemacht u. stimmt mit dem,,selben wörtlich überein. Solches bezeuge ich Nicolaus Dase, aus Kaiserlicher Macht offenbarer, u. in dieser „Sache zugeordneter u. sonderlich beeidigter Notarius mit dieser meiner eignen Hand." Gedruckt bei: Klüver II, S. 15; Buchholtz, Gesch. der Churm. IV, Anh. S. 77; Franck IV, S. 191; v. Hacke, Gesch. von Neubrandenburg S. 7; Boll, Gesch. von Stargard I, S. 285.

1248. Jan. 23.

6

Johann, Markgraf von Brandenburg, stiftet die Stadt Lychen.

1

9

[ocr errors]

3

601.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Joannes dei gratia Brandenburgensis marchio omnibus in perpetuum. T omnibus in perpetuum. Temporum mobilitas et humane memorie instabilitas exigit et requirit, ut ad noticiam poster (i) orum gesta precedentium scriptis authenticis commissa commaneant, ne per obliuionem, que inimica solet esse posteritati, argumenta veritatis obtenebrentur et dubi [a] questio generetur. Proinde notum esse volumus tam presentibus, quam futuris, quod nos fidelibus nostris Danieli et Everhardo de Parwenitz fratribus ciuitatem nostram [in] Glichen sub tali forma dedimus construendam, quod totius census, tam de ar[e]is', quam de viretis, pars tertia sit eorum, sicut et tertius denarius in ciuitate per iudicium accersitus. Huic iterum ciuitati nostre adiecimus centum et quinquaginta mansos, quorum centum in agriculturam et quinquaginta in pascu [a] pecorum nos recognoscimus deputasse, ita tamen, quod de quolibet illorum, qui videlicet agrorum cultur[e fue] runt assigna (n) ti trium solidorum denariorum Brandenburgens. annuatim nobis pensio debe [tur] 10. Exs[p]irantibus itaque sex annis, quos ipsi ciuitati a festo beati Martini nimirum venturo iam antea indulsimus libertat [is] 12, ipsam ciuitatem eodem iure quo alias nostras ciuitates gauis[a]m esse volumus et contentam. Jnsuper et in aquis adiacentibus cum rusis u[idelicet et minutis retibus iisdem fratribus et eiusdem ciuitatis incolis piscandi similiter contulimus facultatem. Verum etiam predictis fratribus contulimus quinquaginta mansos et quandam insulam sedecim mansos continentem eidem ciuitati similiter adiacentes et duas cl[a] usuras siue capturas piscium in fluuio prope ciuitatem sitas, que omnia per se iure feodali et titulo possidebunt. Jnsuper et duo molendina ad officium prefecture spectantia, unum nempe in fluuio Costernitz et aliud apud ciuitatem situm, eisdem fratribus specialem facientes gratiam eo iure contulimus, quod nec nos, nec nostri heredes ipsos 16 debeant aliqua alia structura ipsis nociua ledere vel turbare. Et ut hec nostra collatio futuris temporibus stabilis perseueret, presentem paginam conscribi iussimus et sigilli nostri munitione

11

13

15

roborari. Huius rei testes sunt: Heinricus de Stigelitz", Burchardus de Valewantz, Fridericus de Bertekow, Fridericus quondam aduocatus in Spandow, Gerhardus Sclev Heinricus de Suetlingk" et alii quam plures. Datum per manum Heinrici notarii curie nostre, anno domini M. CC. XLVIII., in crastino sancti Vin

18

centii martyris.

B. R.

2

in Lichen: R. 7 arvis: F.

3

posterorum: R.

8

4

-

Nach Franck: A. u. N. M. IV, S. 192, verglichen mit den Abdrücken bei Buchholtz, Gesch. der Churm., Urk.-Anhang zu Bd. IV, S. 76, und bei Riedel, I, Bd. 13, S. 316 (aus Abschriften). 1 march. Brand.: temporis: B. R. 5 dubii: F. posteritatis: B. R. 6 in: fehlt F.; pascuam: B.; pascuum: F. 9 culturam scierunt: F., B.; assignanti: F. 10 deberet: F., B.; debeatur: R. 11 primum: B.; proxime: R. Für iam antea ist wohl in antea zu lesen. 12 libertatem: F., B. ut: F.; inque: B.; magnis: Boll.

17

Stegelitz: B., R.

S. 287.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

1248. März 17. Tribsees.

März 18. Stralsund.

602.

Jaromar, Fürst von Rügen, verleiht dem Bisthum Schwerin das Eigenthum des Dorfes Eixen und 40 Hufen in dem angrenzenden Walde.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Dei gratia ego Germarus princeps Rugianorum omnibus presentem paginam uisuris salutem in eo, qui est omnium salus. Vt non ea, que geruntur, in dubium ueniant, scripturarum sunt testimonio commendanda, quod sic per successiua temporum momenta ad noticiam deueniant futurorum. Hinc etiam vniuersitati uestre notum esse uolumus, quod nos ob reuerentiam dei eiusque genetricis uirginis Marie sanctique Johannis euangeliste, pro salute animarum patris et matris nostre, necnon et nostra et vxoris nostre et heredum nostrorum, in manus uenerabilis domini Wilhelmi Zwerinensis episcopi proprietatem et omne ius, quod nobis hereditario iure competebat in uilla Exsen, liberaliter et absolute resignauimus Zwerinensi ecclesie conferendo pure et in perpetuum absque omni impedimento, cum terminis eiusdem uille hactenus possessis, pascuis, pratis et aquarum decursibus possidendum. Preterea in nemore, quod eidem uille adiacet, quadraginta mansos, secundum quod protenduntur in longum et in latum, eidem ecclesie contulimus et eodem iure suprascripto. Vt igitur hic nostre donationis titulus in perpetua stabilitate subsistat, presentem paginam cum testium subscriptione sigilli nostri munimine duximus roborandam, quorum nomina sunt hec: clerici: Sibodo prepositus Lubecensis et archidiaconus Zwerinensis ecclesie, Thidericus sacerdos et canonicus eiusdem ecclesie, Petrus Gustrowensis ecclesie canonicus, Heinricus sacerdos de Marlowe, Bernerus sacerdos de [Ec]sen, Ratislaus sacerdos; milites: Henricus de Zarnyn,

2

Meklenburgisches Urkunden-Buch 1.

72

. Johannes de Walsleue, Johannes Thuringus, Johannes et Reinfridus fratres de Penitz, Wernerus de Erteneborg, Thidericus Zoye, Wernerus et Ricoluus et Thidericus Longus, castellani de Tribusees, Johannes de Rethem, Nortmannus officialis episcopi et eius filius Hartmodus et alii quam plures. Acta sunt hec anno gratie M° CC° XLVIII. Datum in Tribuses, XVI° cal. Aprilis.

"

Nach 4 Abschriften aus dem 16. Jahrh. im Haupt- Archive zu Schwerin. Clandrian verzeichnet den Inhalt nach dem Original im Protoc. fol. 213b und bemerkt: vnd ist im sigel hiran ein reuter vffm Pferde". Der Name Ecsen" (wie Clandrian richtig schreibt) ist in der einen Abschrift verwandelt in Eosen; in der zweiten steht Cesen, in der dritten und vierten Cosen.

[ocr errors]

In eine zweite Ausfertigung dieser Urkunde, welche des nächsten Tages zu Stralsund ausgestellt wurde, und die sonst mit jener ersten stimmt, ward die Zustimmung des Fürsten Witzlav zwischen den Worten absente und resignauimus eingefügt, so dass die Stelle lautet:

gnauimus.

liberaliter et absolute, consentiente domino Witzlauo patre nostro, resi

Dann heisst es am Schlusse :

2

presentem paginam cum testium subscriptione, sigillorum patris nostri et nostri munimine duximus roborandam, quorum nomina sunt hec: Sibodo prepositus Lubicensis et archidiaconus ecclesie Suerinensis, [..] prepositus Ruie, Robertus sacerdos de Barth, Tidericus sacerdos et canonicus Suerinensis ecclesie, Petrus canonicus Gustro [w]ensis, Henricus sacerdos de Marlowe, Bernerus sacerdos de Eczen; laici: Jwanus de Bliderstorp, Johannes de Pyron, Henricus de [Z]ar[n]in, Johannes de Walsleue, Johannes Thuringus, Johannes et Reinfridus fratres de Peniz, Wernerus de Ertheneborch, Tidericus [Z]oie, Wernerus et Ricol [flus et Thidericus L[o]ngus, castellani de Tribuses, Johannes de Re[t]him, Nortmannus et filius Hartm[od]us, et alii quam plures clerici et laici. Acta sunt hec anno gratie M. CC. XLVIII. Datum in Stralsunde, XV° calendas Aprilis.

Das Original dieser zweiten Ausfertigung, an welchem Clandrian (Protoc. fol. 213 ) ein Siegel fand, worauf er „das Rugianische Wapen" erkannte, ist nicht mehr vorhanden. Wir geben den vorstehenden Abdruck nach einer im Haupt-Archiv zu Schwerin befindlichen Abschrift aus dem 16. Jahrh. (im Diplom. Suerin. B), und ergänzen denselben nach zwei sonst lückenhaften und einander sehr ähnlichen Abschriften; die Zeugenreihe der besten Handschrift bricht hinter Henricus de Laruin (so für Zarnin!) mit etc. ab. Die beste Abschrift gibt: „N. prepositus Ruie"; die schlechteren einfach: „princeps (!) Ruye“. Da der Schreiber der ersten Copie das „N“ oder „N“ sonst braucht, um den ausgelassenen Namen damit anzudeuten (z. B. zum J. 1282, Apr. 15 [s. unten] „dominus noster N. Suerinensis episcopus“ statt „.. Suerinensis episcopus"), so haben wir das N. durch zwei Punkte ersetzt. Ueber den Ausdruck „prepositus Ruie" vgl. Fabricius, Ruyan. Zustände II, S. 12 (Carton), Anm. 23. Die beiden schlechteren Abschriften geben dann weitere Fehler in den Namen: Larum statt Zarnin, Loie statt Zoie, Ricolsus für Ricolfus, Langus statt Longus, Richun statt Rethim, Hartmannus statt Hartmodus. Gedruckt ist die erste Ausfertigung bei Schröder P. M. I, S. 631, die zweite mit dem Schlusse der ersten bei Lisch, Mekl. Urk. III, S. 91, beide bei Fabricius, Rüg. Urk. I, S. 25, und bei Kosegarten, Cod. Pom. I, S. 775.

[ocr errors]

1248. März 22.

603.

Borwin, Fürst von Rostock, verleiht dem Kloster Doberan zu dessen bisherigem Besitz zu Dünschenburg das Eigenthum neu erkaufter Güter daselbst und bestimmt das Einkommen aus denselben zu milden Zwecken.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Bvrewinus dei gratia dominus in Rozstoch omni generationi, que uentura est, imperpetuum. Quia rerum gestarum memoria processu temporis euanescere consveuit, necesse est, ut pia facta hominum litteris commendentur, quibus possint efficaciter posterorum noticie declarari. Hinc est, quod presentibus et futuris hoc scriptum lecturis vel audituris constare volumus, quod nos cum bona voluntate ac pia deuotione pro salute nostra necnon et antecessorum nostrorum venerabili ecclesie Doberanensi nobis dilecte et semper diligende quedam bona Deneschebvrch nuncupata simul cum decima nos contingente, ab omni iure seculari exempta, id eşt aduocatorum vel comitum, vel etiam iuris nostri executorum, cum siluis, pratis, campis, cultis et incultis, nemoribus, vsuagiis, aquis aquarumque decursibus, molis et molendinis, et omnibus aliis libertatibus et inmunitatibus suis, cum dimidietate eorundem bonorum, que Gerhardus noster fidelis nobis resignauit, perpetuo contulimus possidenda; hoc adicientes, quod, si quis aliquod impedimentum pro bonis predictis vel dampnum siue grauamen quodcunque predicte ecclesie intulerit, nos cum Gerhardo pro causa qualicunque ecclesie incommodis studebimus respondere. Sed quia prefata bona totaliter nos recognoscimus ecclesie Doberanensi libere assignasse cum dimidietate Gerhardi, qui de nostro et communi consensu coheredum suorum recepit ab ecclesia XXti VIIIto marcas pro bonis prenominatis, quia idem denarii de piis elemosinis fidelium vndecunque per fratrem Heinricum de Honouere sunt cum prouidentia collecti, cautione huiusmodi interposita partem Gerhardi ecclesie sic assignamus, vt de prouentu reddituum singulis annis imperpetuum in festo dedicationis capellule, que ad portam est fundata, conuentus habeat plenam consolationem refectionis in albo pane, vino et piscibus. Quod si aliquid supererit de redditibus, cedat in vsus pauperum siue ad porte utilitatem. Nos vero, quia vniuersa superius conscripta, que pro ecclesie honestate et fratrum ac pauperum vtilitate cum diligentia ob spem retributionis eterne, ut speramus, salubriter ordinauimus, qui statutum predictum temerario ausu uiolare presumpserit, proprietatem a nobis de predictis bonis donatam tamdiu nouerit esse irritam, quousque denuo fuerint adimpleta, que a nobis et a uiris prvdentibus sunt rationabiliter constituta. Huius rei testes sunt: clerici: frater Eylardus gordianus et frater Heinricus de Bryneswie, Heinricus de Zayniz, Johannes de Ribeniz; milites: Johannes de Snakenborch, Godefridus dapifer, Georgius de Jorike, Johannes Bune, Gotan, Darguzlaf, Heinricus dapifer, Johannes de Sweden, et alii quam plures diuersi

« السابقةمتابعة »