صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

1226. August 10. Rostock.

331.

Borwin, Fürst von Meklenburg, bestätigt seines Sohnes, des Fürsten Heinrich von Rostock, Stiftung des Dom-Collegiat-Stifts zu Güstrow.

[ocr errors]

[Blurwinus urwinus dei gracia dominus Magnopolensis omnibus Christi fidelibus, tam presentibus, quam futuris, hanc paginam inspecturis salutem in perpetuum. [U]niuersitati fidelium in noticiam uenire cupimus, quod karissimus filius noster Heinricus dominus de Roztoch, diuina prouidencia disponente, sue et nostre, [e]cnon omnium predecessorum et successorum nostrorum prouide ac salubriter intendens animarum prouidere saluti, consilio uenerabilis domini ac patris nostri Brunwardi episcopi Zuerinensis, ad honorem dei et beate Marie perpetue uirginis, necnon beati Johannis ewangeliste et beate Cecilie uirginis, ecclesiam conuentualem in terra nostra et in loco, qui Guztrowe dicitur, ordinauit, cui ecclesie decem personas cum preposito et decano, qui in eodem loco secundum ordinem aliorum canonicorum deo et sanctis eius iugiter deseruient, deputauit. Sex autem prebendas ad duodecim marcas argenti distinxit, prepositi scilicet et decani et aliorum quatuor canonicorum, reliquas uero quatuor ad sex marcas argenti, donec dante deo, consilio et auxilio filiorum et successorum nostrorum fuerint redintegrate. Ad prebendas autem canonicorum hec bona et has uillas cum omni iure et omni utilitate libere assignauit: villam Gutowe cum insula adiacente, villam Belkowe, villam Gentzowe, villam Dymine cum stagnis terminis uille adiacentibus, in Sucowe quatuor mansos. Insuper ad altare speciale, in quo uno die missam sancte Marie, altero die pro defunctis decreuit celebrari, vsui eciam ipsorum canonicorum hec bona cum omni iure et utilitate similiter libere assignauit: in Kamin quatuor mansos, in Karowe de allodio suo decimam quatuor mansorum, ita [ut], si allodium inde transumptum fuerit, canonicis ibidem tamen decima quatuor mansorum cedat. Jpsis autem canonicis, pro honore ecclesie et ad cauendam uiolenciam maiorum, ad eligendas personas liberam electionem contulit in prepositum, in decanum et in quemlibet alium canonicum eligendum. Hec autem bona secundum carissimi [filii] nostri priuilegii ordinacionem et aliarum ecclesiarum consuetudinem et iusticiam ab omni exactione et peticione et edificacione urbium et poncium et a uectigalibus libera dimittimus et soluta, preterea hec et alia omnia rata et grata habentes, que per prefati filii nostri dilecti uoluntatem sunt in ipsa ecclesia ordinata, que priuilegio ipsius sunt inscripta et sigilli sui testimonio confirmata. Vnde omnibus successoribus, quatinus ipsam ecclesiam, quam idem carissimus filius noster affectuose et fideliter inchoauit, omnibus modis studeant promouere, supplicamus humiliter et deuote. Testes huius sunt: uenerabilis dominus ac pater noster Brunwardus Zuerinensis episcopus, Ekericus plebanus de Godebuz, Godefridus sacerdos de Lussowe, Burchardus de Parchim plebanus, Tydericus; layci: carissimus filius noster Heinricus, fundator ecclesie predicte, Rein

[ocr errors]

bertus de Clodene, Thidericus Paganus, Yo, Henricus Gambe et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini M° CC XX° VI. Datum in Roztoch, IIII° idus Augusti.

[ocr errors]

Nach dem Diplomatarium des Dom-Collegiat - Stifts zu Güstrow, Nr. II. Statt: „Clodene Thidericus paganus yo. Henricus" giebt Thiele, Coecilienkirche, Beilage B: Glödene Thidericus paganus, Johannes, Henricus." Gedruckt auch bei Schröder, P. M. I, S. 551; Franck IV, S. 98; Klüver III, S. 229. Die Verhandlung fällt spätestens auf den 5. Juni (s. Nr. 324 und vgl. Nr. 336, d); wahrscheinlich ist die Urkunde damals auch gleich abgefasst, weil Heinrich Borwin noch nicht als verstorben bezeichnet wird, und das Datum später hinzugefügt.

1226. Sept. 29. Rendsburg.

332.

Adolf, Graf von Holstein, bewidmet das Kloster Preez.

-

Huius rei testes sunt: Bertoldus Lub [icensis] episcopus, Heinricus comes de Zwerin, Volradus comes de Dannenberch, Ludolfus comes de Halremunde, Herebordus abbas Reineveldensis, Johannes abbas Lub [icensis], Theodericus prepositus Segebergensis, Thedelinus prepositus Novi Monasterii, Johannes decanus Lub [icensis], Godescalcus prefectus, Heinricus de Barmezstede, Albernus dapifer, Oddo marscalcus, Hartwicus Busche, Marquardus de Tralow, Heinricus frater eius, et Eppo iamdicti coenobii prepositus, presentis pagine promotor, et alii quam plures clerici et laici. Datum Reinoldesburch in generali omnium Holtsatorum expeditione, III. kal. Octobris, anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo vicesimo VI., indictione quartadecima, regnante Frederico Romanorum imperatore, per manus Heinrici scriptoris.

Vollständig gedruckt nach dem Original in der Schlesw.-Holst.-Lauenb. Urkundensammlung I, S. 197. Von der generalis omnium Holsatorum expeditio" berichtet Conrad von Halberstadt: „Rex Danorum „fracta pace cum exercitu iuit ante Reinoldsborg. Contra eum eciam iuit comes Alf et cum eo comes „Hinricus de Zwirin, qui per paludem iuerunt ad regem, multos occidentes ab exercitu regis". Vgl. v. Aspern, Cod. dipl. Schauenburg. II, p. 43, und Eike von Repgow, S. 473.

-

Anm. Der Graf Adolf ignorirt, indem er sich die Stiftung des Klosters Preez zuschreibt (sanctimonialium instituimus congregationem), die Bewidmung desselben durch den Grafen Albrecht von Orlamünde. Albrechts Urkunde schliesst so: „Huius rei testes sunt: Bertoldus Lub. episcopus, Conradus prepositus major, Gerhardus de Wittenborch plebanus, - laici: Wipertus dapifer, Hildebodo de Wittenborch, Daniel, Datum Wittenborch, anno incarnat. dom. MCCXXII., kal. Jun., ind. IX." (Schl.-Holst.-Lauenb. U.-S. I, S. 194.) Uebrigens ist zu beachten, dass Albrecht die Urkunde in Wittenburg gegeben hat; vgl. Nr. 182 und 242.

1226.

Now li
Oot. 28.
27. Rom.

333.

Papst Honorius III. nimmt das Dom-Capitel zu Ratzeburg in seinen Schutz und bestätigt die Besitzungen desselben.

Honorius episcopus, seruus seruorum dei, dilectis filii [s conuentui Raceburgens. salutem et apostolicam benedictionem.

[ocr errors]

pre]posito et Sacrosancta Ro

man [a ec]cl[esia deu]otos et hu[mi]les filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit et, ne [prauorum] hominum molestiis [a]gitentur, eos tamquam pia mater sue protectionis [m]unimine confouere. Eapropter, dilecti in domino filii, uestris iustis post [ulationibus] grato concurrentes assensu, personas uestras et locum, in quo diuino estis obsequio [manci] pati, cum omnibus bonis, que impresentiarum rationabiliter possidet [aut] in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci, sub [beati Pet]ri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem terras, possessiones et [alia bona] uestra, sicut ea omnia iuste, canonice ac pacifice possidetis, uobis et per uos monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti pat [ro]cinio co[mmu]nimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani, VIII. idus Nouembris, pontificatus nostri anno

vndecimo.

Nach dem Original im Ratzeburger Archiv zu Neu-Strelitz, von welchem aber die Schrift an manchen Stellen abgeblättert ist. An gelber und rother Seide hängt das Bleisiegel des Papstes, mit der Inschrift: HONO | RIVS. PP. III.

Gedruckt bei Schröder, P. M. I, S. 554.

1226. Nov. 28. Rom.

334.

Papst Honorius III. ermahnt die Lübeker, die Kreuzfahrer, welche sich in ihrer Stadt versammeln möchten, nicht zu schädigen, und theilt ihnen mit, dass er die Bischöfe von Schwerin, Ratzeburg und Lübek beauftragt habe, gegen Uebertretungen dieser Vorschrift mit geistlichen Strafen einzuschreiten.

Honorius episcopus, seruus seruorum dei, dilectis filiis ciuibus Lubicensibus salutem et apostolicam benedictionem. Etsi omnes crucesignati generaliter sub apostolice sedis protectione consistant, specialiter tamen crucesignatos, quos ad portum Lubicensem undecumque uenire contigerit, siue in terre sancte subsidium, siue contra paganos Liuonie ac Pruscie profecturos, sub nostra et apostolice sedis protectione recepimus cum omnibus bonis suis et specialiter, que ad portum ipsum deferent uel deducent. Jdeoque vniuersitati uestre per apostolica scripta firmiter iniungendo mandamus, quatinus eos diuino et nostro intuitu habentes propensius commendatos, personas et res ipsorum conseruare studeatis illesas, non offendentes eos in personis aut rebus, nec offendi in terra uel districtu uestro ab aliis permittentes, nec impedientes aut impediri sinentes, quominus per portum ipsum secure transeant cum omnibus bonis suis, quin immo pro reuerentia Jhesu Christi, cuius se obsequio manciparunt, eam humanitatem exhibeatis

[ocr errors]

in paterne possessionis hereditatem suam nos restituit per gratiam, deuotas proinde et supplices ei gratias referimus; quod tunc digne facimus, si ecclesias dei ampliare, defensare, promouere ad honorem dei studeamus. Qvapropter notum facimus omnibus, tam futuris, quam presentibus, quod nos pro animabus patris nostri et matris, nostra simul et uxoris nostre et puerorum nostrorum, Raceburgensi ecclesie villam Pvtize cum suis attinentiis, agris, silvis, pascuis, pratis et in aquis libera piscatura, cum omni iure, scilicet absque peticione, expeditione, burgwerc, bruckenwerc et omni angaria libere donauimus. Judicium etiam colli et manus et omnem iuridicionem nostram in ea preposito Raceburgensi et suis successoribus libere remittimus sub tali forma: quicquid in uilla uel in agris uille contigerit, si reus ad mortem iudicandus est, noster eum aduocatus iudicabit; si uero componere uolverit, totaliter preposito componet; in potestate tamen nostra erit et uoluntate, utrum reus componat uel dampnetur. Uille quoque terminos sic distinximus: supra ad nemus terminus erit amnis, qui disterminat uillam Dammechore et uillam Pvtize; in nemore uero terminus erit supradicti amnis parua curuatura, ubi manu nostra in arbore quadam signum crucis secuimus; ab hac arbore terminus erit fagus quedam etiam manu nostra signata, et sic directe, quod wulgo dicitur rarecth, ad magnum stagnum Ribeniz in amnem quendam paludosum. Supra hos terminos supra et infra prescriptos sex iugera, quod uulgo dicitur morgen, eque se in commune nemus in longum protendentia supra et infra ad agros uille ampliandos suppleuimus. Uolumus etiam et permittimus, quod prepositus Racebvrgensis et sue ecclesie liber[i] homines cum aliis comprouincialibus nostris in communi silva pascuis porcorum libere gaudeant. Quicunque autem et vndecunque se preposito cum suis porc[i]s adiunxerint, de questu nobis specialiter respondere tenebuntur. Dedimus etiam eidem ecclesie, quantum ad sua uictualia, per omnem terram nostram liberam capturam de allec sine theloneo et absque molestia et impedimento; et quicunque se preposito in hac captura cuiuscunque conditionis homo adiunxerit, de labore suo bene gaudeat et de [iu]re nostro nobis cum aliis hospitibus respondeat. Huius rei testes sunt: domina ter[e, d]omina uidelicet Margaretha, Hermannus prepositus, Thomas capellanus curie et frater eorum Wernerus miles, Heinricus miles de Exem; nobiles duo Slauie Boranthe et Pridibore frater eius, Petrus burchrauius de Bart et alii quam plures. Datum in Tribuses, anno gratie M° CC° XXVo.

Nach dem etwas schadhaft gewordenen Originale im Ratzeburger Archive zu Neu-Strelitz. An rother Seide hängt das gut erhaltene schildförmige Siegel des Fürsten Wizlav, wie es bei Fabricius, Urkunden von Rügen II, Taf. 2, Nr. 1, und bei Koseg., Cod. Pom. I, Taf. J, Nr. 3, ganz richtig abgebildet ist: ein gekrönter wachsender Löwe erhebt sich über der untern Hälfte des Schildes, welche 2 Sparren zeigt, deren oberer viermal, der untere zweimal gestuft ist, und wo die oberen Eckwinkel mit Stufen ausgefüllt sind. Umschrift:

SIGILLVO DOMI[NJI: WISⱭEZ[LJAVI

:

542 Die Urkunde ist gedruckt bei Westphalen II, s. 2062, daraus bei Schröder, P. M. (S. 519 die Regeste) S. 2915; Pfeffinger, Br.-Lün. Hist. II, p. 225; Fabricius, Rüg. Urk. I, S. 10, Nr. 18; Kos. Cod. Pom. I,

P. 366.

Im Copiar der Ratzeburger Kirche folgt unmittelbar auf diese Urkunde die Abschrift derselben noch einmal mit der Beglaubigung aus dem Transsumpt des Schwerinschen Dom-Capitels, wie diese unten zum J. (125) abgedruckt ist.

1225.

313.

Berthold, Bischof von Lübek, verordnet einen Camerarius zur Aufwartung in dem Dormitorium der Domherren daselbst und weist die Einkünfte desselben an. Statuimus, ut Gerardus predictis fratribus ad seruiendum in dormitorio perpetuus existat camerarius, assignantes ad idem officium ei decimam in Vretup, ut de nummis inde prouenientibus candelam horis conpetentibus in dormitorio subministret. Contulimus etiam eidem et successoribus suis iure perpetuo decimam in Wasmodestorp in Pole, quandoque fratribus obligatam in X marcis, sed per nos expeditam. Acta sunt hec anno incarnationis domini M° CCXXVo,

pontificatus nostri anno XVIo.

Nach dem vollständigen Abdrucke bei Leverkus, Urkunden des Bisth. Lübek I, S. 58, aus dem Reg.
Cap. Lub. I.
Am Rande steht: Vretup nunc Schlucop (Schlutup). Aus dem Repert. Nic. Sachow sub v.
Decime citirt Leverkus: „Pro decima in Wasmodesdorp nunc habet decimam in Goluesse, que communiter
valet VIII marcas uel circa".

1225. Ratzeburg.

314.

Adolf, Graf von Holstein, Heinrich, Fürst von Rostock, und Heinrich, Graf von Schwerin, bezeugen, dass ihnen die Bürger von Lübek aus freien Stücken auf eigene Kosten bei der Belagerung der Burg Ratzeburg Hülfe geleistet

haben.

Adolfus dei gracia comes Holtsacie, H. dominus de Rozstok, H. comes de Zwerin universis hoc scriptum inspecturis salutem. Notum uobis esse uolumus, quod dilecti burgenses nostri de Lubeke propriis laboribus et expensis, nullo de iure, sed de mero et sincero arbitrio suo ad obsidionem castri Raceburch nobis auxilium inpenderunt. Vnde ne post tempora et dies nostros hoc ipsis in preiudicium euenire contingat, per exhibitionem priuilegii nostri et sigillorum nostrorum appensione hoc ipsos de propria liberalitate peregisse recognosimus. Datum apud Raceburch, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo XXV.

Nach dem Bardewikschen Copiarius fol. 189 im Archive der Stadt Lübek gedruckt im Urkundenbuche der Stadt Lübek I, S. 35, und früher im Staatsbürgerl. Magazin X, S. 276, und in der Schlesw.-Holst.Lauenb. Urk.-Sammlung I, S. 22, unvollständig bei v. Aspern, Cod. dipl. comit. Schauenburg. II, S. 40.

18

« السابقةمتابعة »