صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

O ego felix, vice si (nec unquam
Surgerem rursus) simili cadentem
Parca me lenis sineret quieto

Fallere Letho!

Multa flagranti radiisque cincto Integris ah ! quam nihil inviderem, Cum Dei ardentes medius quadrigas

Sentit Olympus.

ALCAIC FRAGMENT.

[ocr errors]

O LACRYMARUM fons, tenero sacros
Ducentium ortus ex animo; quater

Felix! in imo qui scatentem
Pectore te, pia Nympha, sensit,

LINES,

ADDRESSED TO MR. WEST, FROM GENOA.

HORRIDOS tractus, Boreæque linquens Regna Taurini fera, molliorem Advehor brumam, Genuæque amantes

Litora soles.

ELEGIAC VERSES,

OCCASIONED BY THE SIGHT OF THE PLAINS WHERE

THE BATTLE OF TREBIA WAS FOUGHT.

Qua Trebie glaucas salices intersecat undâ,

Arvaque Romanis nobilitata malis. Visus adhuc amnis veteri de clade rubere,

Et suspirantes ducere moestus aquas ; Maurorumque ale, et nigræ increbescere turmæ,

Et pulsa Ausonidum ripa sonare fugâ.

CARMEN

AD

C. FAVONIUM ZEPHYRINUM.

Written immediately after his journey to Frescati and the

Cascades of Tivoli, which he had described in a preceding letter to Mr. West.

Mater rosarum, cui teneræ vigent
Auræ Favonî, cui Venus it comes
Lasciva, Nympharum choreis

Et volucrum celebrata cantu!
Dic, non inertem fallere quâ diem
Amat sub umbrâ, seu sinit aureum
Dormire plectrum, seu retentat

Pierio Zephyrinus antro
Furore dulci plenus, et immemor
Reptantis inter frigora Tusculi
Umbrosa, vel colles Amici

Palladiæ superantis Albæ.
Dilecta Fauno, et capripedum choris
Pineta, testor vos, Anio minax
Quæcunque per clivos volutus

Præcipiti tremefecit amne,

Illius altum Tibur, et Æsylæ
Audîsse sylvas nomen amabiles,
Illius et gratas Latinis

Naisin ingeminâsse rupes ;
Nam me Latinæ Naides uvida
Vidêre ripâ, quâ niveas levi
Tam
sæpe

lavit rore plumas
Dulcè canens Venusinus ales;
Mirum! canenti conticuit nemus,
Sacrique fontes, et retinent adhuc
(Sic Musa jussit) saxa molles

Docta modos, veteresque lauri. Mirare nec tu me citharæ rudem Claudis laborantem numeris : loca Amoena, jucundumque ver in

compositum docuere carmen ; Hærent sub omni nam folio nigri Phoebea lucî (credite) somnia, Argutiusque et lympha et auræ

Nescio quid solito loquuntur.

[ocr errors]
« السابقةمتابعة »