صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

FRAGMENT OF A LATIN POEM

ON

TH E G AU RU S.

Sent by Mr. Gray to his friend West, with a reference to

Sandy's Travels, book iv. pages 275. 277, and 278.

Nec procul infelix se tollit in æthera Gaurus,
Prospiciens vitreum lugenti vertice pontum :
Tristior ille diu, et veteri desuetus olivâ
Gaurus, pampineæque eheu jam nescius umbræ ;
Horrendi tam sæva premit vicinia montis,
Attonitumque urget latus, exuritque ferentem.

Nam fama est olim, mediâ dum rura silebant
Nocte, Deo victa, et molli perfusa quiete,
Infremuisse æquor ponti, auditamque per omnes
Latè tellurem surdùm immugire cavernas :
Quo sonitu nemora alta tremunt; tremit excita tuto
Parthenopæa sinu, flammantisque ora Vesevi.
At subitò se aperire solum, vastosque recessus
Pandere sub pedibus, nigrâque voragine fauces ;
Tum piceas cinerum glomerare sub æthere nubes
Vorticibus rapidis, ardentique imbre procellam.

Mor Fun

Sed Qu De Pa

Siv

Ex

C V В. V

Præcipites fugere feræ, perque avia longè
Sylvarum fugit pastor, juga per deserta,
Ah, miser! increpitans sæpè altâ voce per umbram
Nequicquam natos, creditque audire sequentes.
Atque ille excelso rupis de vertice solus
Respectans notasque domos, et dulcia regna,
Nil usquàm videt infelix præter mare tristi
Lumine percussum, et pallentes sulphure campos,
Fumumque, flammasque, rotataque turbine saxa.

Quin ubi detonuit fragor, et lux reddita coelo;
Mæstos confluere agricolas, passuque

videres
Tandem iterum timido deserta requirere tecta :
Sperantes, si forte oculis, si forte darentur
Uxorum cineres, miserorumve ossa parentum
(Tenuia, sed tanti saltem solatia luctûs)
Unà colligere et justâ componere in urna.
Uxorum nusquam cineres, nusquam ossa parentum.
(Spem miseram!) assuetosve Lares, aut rura vide-

bunt.
Quippe ubi planities campi diffusa jacebat;
Mons novus: ille supercilium, frontemque favillâ
Incanum ostentans, ambustis cautibus, æquor
Subjectum, stragemque suam, mæsta arva, minaci
Despicit imperio, soloque in littore regnat.

Hinc infame loci nomen, multosque per annos
Immemor antiquæ laudis, nescire labores
Vomeris, et nullo tellus revirescere cultu.
Non avium colles, non carmine matutino
Pastorum resonare; adeò undique dirus habebat
Informes latè horror agros saltusque vacantes.
Sæpius et longè detorquens navita proram

FRIGMENT ON THE GAURUS.

FRAGMENT ON THE GAURUS.

Monstrabat digito littus, sævæque revolve
Funera narrabat noctis, veteremque ruina

Montis adhuc facies manet hirta atque a
Sed furor extinctus jamdudum, et flamma
Quæ nascenti aderat; seu fortè bituminis
Defluxere olim rivi, atque effoeta lacuna
Pabula sufficere ardori, viresque recusat
Sive in visceribus meditans incendia jam
(Horrendùm) arcanis glomerat genti esse
Exitio, sparsos tacitusque recolligit ignes

Raro per clivos haud secius ordine vid:
Canescentem oleam: longum post tempu
Vite virent tumuli; patriamque revisere
Bacchus in assuetis tenerum caput exerit
Vix tandem, infidoque audet se credere

Fugere feræ, perque avia longè
igit pastor, juga per deserta,
increpitans sæpè altâ voce per umbram
i natos, creditque audire sequentes

.
(celso rupis de vertice solus
notasque domos, et dulcia regna,
videt infelix præter mare tristi
ussum, et pallentes sulphure campos,
flammasque, rotataque turbine saxa.
letonuit fragor, et lux reddita celo;
uere agricolas, passuque videres
im timido deserta requirere tecta:
forte oculis, si forte darentur
res, miserorumve ossa parentum
tanti saltem solatia luctûs)

et justâ componere in urna.
quam cineres, nusquam ossa parentum.
im!) assuetosve Lares, aut rura vide-
t.
lanities campi diffusa jacebat;

ille supercilium, frontemque farili
atans, ambustis cautibus, æquor
ragemque suam, mæsta arva, minaci
rio, soloque in littore regnat.
loci

nomen, multosque per annos
quæ laudis, nescire labores
illo tellus revirescere cultu.
lles, non carmine matutino
inare; adeò undique dirus habebat
horror agros saltusque vacantes.
è detorquens navita proram

[ocr errors]

A

FAREWELL TO FLORENCE.

** Oh Fæsulæ amoena
Frigoribus juga, nec nimiùm spirantibus auris !
Alma quibus Tusci Pallas decus Apennini
Esse dedit, glaucâque suâ canescere sylva!
Non ego vos posthàc Arni de valle videbo
Porticibus circum, et candenti cincta coronâ
Villarum longè nitido consurgere dorso,
Antiquamve Ædem, et veteres præferre Cupressus
Mirabor, tectisque super pendentia tecta.

[ocr errors][merged small]

IMITATION

OF

AN ITALIAN SONNET,

OF SIGNIOR ABBATE BUONDELMONTE.

Spesso Amor sotto la forma
D'amistà ride, e s'asconde :
Poi si mischia, e si confonde
Con lo sdegno, e col rancor.
In Pietade ei si trasforma;
Par trastullo, e par dispetto:
Mà nel suo diverso aspetto
Sempr' egli, è l'istesso Amor.

Lusit amicitiæ interdum velatus amictu,

Et benè compositâ veste fefellit Amor. Mox iræ assumpsit cultus, faciemque minantem,

Inque odium versus, versus et in lacrymas: Ludentem fuge, nec lacrymanti

, aut crede furenti ; Idem est dissimili semper in ore Deus.

« السابقةمتابعة »