صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

8

ORIG. SELECTA IN NUMEROS.

καθὰ λέγει· ἐμὸν) βρῶμά ἐστι, τοῦ ποιῆσαι τὸ θέ λημα τοῦ πέπψαντός με.

66

Καὶ 2) τὰ πάχη αὐτῶν ἐκμυελιεῖ. Τότε, φησὶν, ὅταν τὴν σαρκικὴν κατάστασιν εἰς πνευματικὴν διὰ τῆς πραγματικῆς μεταποιῇ.

„Οἱ 3) εὐλογοῦντές σε, ηὐλόγηνται. Δύο πρόσωπα σημαίνει ἐπὶ τούτοις· εἰσὶ δὲ τῶν πιστῶν καὶ ἀπίστων ἐπὶ τοῦ Χριστοῦ.

Καὶ μετ' ὀλίγα. Ἐν τούτοις μὲν οὖν ἀνατέτραπται καὶ ἡ τῶν ἐναντιουμένων τοῦ Ἰσραὴλ ἐγχείρησις, καὶ ἡ τῆς μαγείας κακοτεχνία.

Καὶ 4) ἐβεβηλώθη ὁ λαὸς ἐκπορνεῦσαι. Ἡ δὲ γνώμη τοῦ πορνεῦσαι τοὺς Εβραίους καὶ προσκυνῆσαι τῷ Βεελφεγώρ, τοῦ μάντεως· ἦν. Διό φησι Μωυσῆς· ,,αὗται 5) δὲ ἦσαν τοῖς υἱοῖς Ἰσραὴλ, κατὰ τὸ ῥῆμα Βαλαὰμ, τοῦ ἀποστῆσαι καὶ ὑπεριδεῖν τὸ ῥῆμα κυρίου ἕνεκεν Βεελφεγώρ.

Καὶ 6) ἔσται ὑμῖν τὸ κλίτος, τὸ πρὸς Λίβα. ̓Απὸ τοῦ ποταμοῦ Αἰγύπτου ἕως τοῦ ποταμοῦ Εὐφράτου ἐπηγγείλατο τῷ ̓Αβραάμ. Διὰ τί οὖν οὐκ ἔδωκεν αὐτοῖς; Οἱ γὰρ ἀριθμοὶ ἐλαττοτέραν διδομένην σημαί νουσιν. Οἶμαι δὲ, ὅτι δέδωκεν ἂν, εἰ κατὰ τὸν λαβόντα τὰς ἐπαγγελίας πιστοὶ ἦσαν. Καὶ τοῦτο εἰκότως. Πολλάκις γὰρ κακὰ ἀπειλήσας οὐκ ἐπήγαγε, μετενόησαν γὰρ ὡς ἐπὶ τῶν Νινευιτῶν.

[ocr errors]

Πλὴν ') ἐκ τοῦ δήμου τοῦ πατρὸς αὐτῶν ἔσονται γυναῖκες. Προστάττει οὖν ὁ θεὸς, πλὴν τῆς Ἰούδα και τῆς Λευῒ μὴ ἐξεῖναι ἀπὸ φυλῆς εἰς φυλὴν συνάπτεσθαι, ἵνα μὴ ξένον τοῦ Σωτῆρος δειχθῇ ἄνωθεν ἐρχόμενον, τό βασιλεὺς καὶ ἱερεὺς κατὰ τὴν τάξιν Μελχισεδέκ.

1) Ev. Joann. IV, 34. coll. edd. Ν. Τ.

2) Num. XXIV, 8.

4) Num. XXV, 1.

6) Num. XXXIV, 3.

3) Num. XXIV, 9.

5) Num. XXXI, 16.
7) Num. XXXVI, 6,

ORIGENIS

NUMEROS

IN

HOMILIA E.

PROLOGUS 1) RUFINI INTERPRETIS AD URSACIUM.

Ut verbis tibi, frater, beati Martyris loquar, bene admones, Donate carissime. Nam et promisisse me memini, ut, si quae sint Adamantii senis in legem Mosis dicta, colligerem, atque ea latino sermone nostris legenda transferrem. Sed reddendae pollicitationi non tempestivum, ut ille ait, sed tempestuosum nobis tempus ac turbidum fuit. Quis enim ibi stilo locus est, ubi hostilia tela metuuntur, ubi in oculis est urbium agrorumque vastatio, ubi fugitur per marina discrimina, et ne ipsa quidem absque metu habentur exilia? In conspectu etenim, ut videbas etiam ipse, nostro Barbarus, qui 2) Regino oppido miscebat incendia, angustissimo a nobis freto, ubi Italiae solum Siculo dirimitur, arcebatur. 3) In his ergo

1) Hunc Prologum, quem primus in lucem edidit vir doctissimus Henricus Valesius in notis ad hist. ecclesiast. Eusebii lib. VI. cap. 37., contuli cum tribus Mss., cum Msc. ecclesiae cathedralis Belvacensis, cum Msc. ecclesiae cathedralis Ebroicensis, et cum Msc. monasterii sancti Theodorici prope Rhemos. R.

2) Codd. Belvacensis, et Ebroicensis: „qui regi in oppido." Cod. sancti Theodorici: „qui regini oppidi.“ R. 3) In Cod. sancti Theodorici legitur: „arctabatur.“ R.

10

ORIGENIS IN NUMEROS HOMILIAE.

posito, quae esse ad scribendum securitas potuit, et praecipue ad interpretandum, ubi non ita proprios expedire sensus, ut alienos aptare proponitur? Tamen si quae nox animos minore metu hostilis concussit excidii, et breve saltem lucubrandi otium dedit, quasi ad solamen malorum, levandaeque peregrinationis gratia, quaecunque in Numerorum libro, sive homiletico stilo, sive etiam ex his, quae Excerpta appellantur, scripta reperimus, haec, perurgente te, Romana, ut potuimus, voce ex diversis in unum ordinem collecta digessimus, te quoque ipso in quam plurimis juvante, Ursaci, nostrum laborem, dum nimis cupidus, pueruli notarii tardum putas esse ministerium. Scire tamen te volo, frater, quod haec lectio vias quidem aperiat intelligentiae, non tamen singillatim cuncta, quae scripta sunt, disserat, ut in explicationum libris legisti; quo scilicet etiam lector non reddatur otiosus, sed pungat cor suum, sicut scriptum est, et producat sensum, et audito verbo bono, ut sapiens adjiciat ad illud. Igitur ut possum, quae injunxisti, explicare contendo. Jam enim ex omnibus, quae in lege scripta reperi, solae, ut puto, in Deuteronomium desunt oratiunculae, quas, si Dominus juverit, et sanitatem dederit oculis, cupimus reliquo corpori sociare: quamvis amantissimus filius noster Pinianus, cujus religiosum coetum pro amore pudicitiae profugum comitamur, injungat et alia. Sed orate communiter, ut adsit Dominus, et temporibus pacem tribuat, gratiam laborantibus donet, et fructum operis nostri in profectum legentium promat. 1)

1) Cod. Belvacensis et alter sancti Theodorici: „po

nat." R.

HOMILIA PRIMA.

1. Divinis 1) Numeris non omnes digni sunt, sed certis quibusque praerogativis designantur hi, qui intra numerum Dei debeant comprehendi. Hujus autem rei evidens indicium continet liber hic, qui scribitur 2) Numerorum. In quo refertur, quod ex praecepto Dei neque mulieres deducantur ad numerum, femineae sine dubio infirmitatis obstaculo, neque servorum quisquam, utpote vita moribusque degeneres. Sed ne Aegyptiorum quidem ullus ex iis, qui erant admixti, numeratur, profecto ut alienigenae, et barbari: sed soli numerantur Israelitae, et isti non omnes, sed a viginti annis, et supra. Nec sola aetatis habetur observatio, sed quaeritur si et aptum bellis robur ostendat: designatur enim per verbum Dei, ut numeretur omnis, qui procedit in virtute Israel. 3) Non ergo sola aetas, sed et virtus in 4) Israelita requiritur.

1) Collatae sunt hae homiliae cum sex Codd. Mss., cum Cod. Mscr. cathedralis ecclesiae Ebroicensis, qui decimo seculo exaratus videtur. In eo desideratur homilia prima; cum Cod. Mscr. abbatiae sancti Petri Carnotensis, dato huic monasterio ab Alveo abbate, qui obiit anno 955.; cum Cod. Mscr. majoris monasterii Turonensis; cum Cod. Mscr. ecclesiae cathedralis Bellovacensis; cum Cod. Mscr. ecclesiae cathedralis Laudunensis; denique cum Cod. Mscr. abbatiae sancti Martini Sagiensis. R. Cfr. insuper edd. M. Tom. I.

[ocr errors]

2) Cod. Laudunensis: „inscribitur;" Cod. Ebroicensis:,,describitur." R.

[ocr errors]

3) Deest nomen,,Israel" in vulgatis editionibus c. edd. M.), sed suppletur e Mss. Ebroicensi et Sagiensi. R. 4) Libri editi (e. c. edd. M.): „in Israelitica plebe

Puerilis aetas non numeratur, nec apta divinis calculis ducitur, nisi forte primogeniti sint, aut sacerdotali vel Levitica stirpe descendant, Isti soli in pueris adducuntur ad numerum. Feminarum vero nulla prorsus adducitur. Et quid videtur? Possunt haec vacua esse mysteriis? Sed hoc solum procurasse creditur Spiritus sanctus, qui haec scribenda dictavit, ut sciremus, qui tunc in illo populo numerati sint, et qui sine numero manserint? Et quis dabitur ex hoc profectus iis, qui sacris voluminibus gestiunt erudiri? Quid enim prodest ista didicisse? Aut quid animae confertur ad salutem, si sciat, quod pars aliqua populi numerata est in deserto, pars vero innumerata derelicta est? Si vero sequentes Pauli sententiam legem spiritualem esse credamus, et spiritualiter quae continet audiamus, ingens profectus animae in iis, quae scripta sunt, apparebit. Docet enim me praesens lectio, quod si transcendero puerilis aetatis insipientiam, si desiero parvulus esse sensibus, et vir effectus deposuero, quae sunt parvuli, si, inquam, effectus fuero juvenis, et talis juvenis, qui vincam malignum, aptus videbor iis, de quibus scriptum est: ,,omnes') qui procedunt in virtute Israel" et dignus divinis numeris computabor. Donec autem inest alicui nostrum, vel puerilis et lubricus sensus, vel feminea et soluta 2) segnities, vel Aegyptios gerimus et barbaros mores, haberi apud Deum in sancto et consecrato numero non meremur. Innumeri enim apud Salomonem dicuntur esse, qui pereunt: numerati autem omnes illi, qui salvantur. Et vis tibi ostendam, quia sanctorum numerus habetur apud Deum? Audi, quomodo de astris quidem coelestibus dicit David:

requiritur." Sed quatuor Mss., Ebroicensis, Bellovacensis, Turonensis et Sagiensis ut in nostro textu. R.

1) Num. I, 3.

2) Libri editi (v. c. edd. M.): „resoluta." Sed duo Mss. Belvacensis et Ebroicensis: „,soluta." R.

« السابقةمتابعة »