صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ERUDITO PIOQUE LECTORI

ALOISIUS PRINZIVALLI

Sacri Indulgentiarum thesauri dispensatio a Chri

sto Domino Ecclesiae tradita, sanctorum generalium Conciliorum auctoritate probata, et Christiano populo, ut Tridentina Synodus docet, maxime salutaris, gravissimi momenti res apud Catholicos habita semper fuit. Quare summi Ecclesiae Hierarchae, Romani Pontifices, ejusdem thesauri praecipui dispensatores, spiritualia ejus munera non modo pie, sancte, et incorrupte administrari, 1 verum etiam parce ac sobrie distribui fidelibus omni tempore studuerunt. Ac ubi vel temporum calamitas, vel hominum fraus eam in rem corruptelas et abusus invexit, unde luctuosa, diuque dolenda malorum seges ad Christianam Rempublicam

1 Clemens IX Bulla institutionis hujus Sac. Congregationis.

permanavit, ea omnia sanctissimis legibus emendanda, ac pro viribus extirpanda curarunt. Eodem pio incensi studio Patres tum Sacrosancti Lateranensis Concilii sub Innocentio III celebrati, tum etiam novissimi Concilii Tridentini plura Decreta de moderandis indiscretis et superfluis Indulgentiis, ob quarum copiam eas minus in pretio haberi, claves Ecclesiae contemni, et poenitentialem satisfactionem enervari cernebant, ac de iis ad veterem atque probatam consuetudinem revocandis ediderunt. Cum autem saluberrima utriusque Concilii decreta vitio temporum obsolescere jam coepissent, ac nimia in concedendis Indulgentiis facilitas in Ecclesiam rursus inducta fuisset, eam coercere provido sane consilio aggressus est s. m. Clemens PP. VIII instituta plurium S. R. E. Cardinalium et Praelatorum pietate doctrinaque praestantium Congregatione Indulgentiarum, quae ejusmodi sacrorum munerum largitionibus modum poneret, illasque ad antiquam laudabilem normam in memoratis decretis traditam temperaret; cujus rei testes adsunt locupletissimi duo praeclara Catholicae Ecclesiae lumina Cardinales nimirum Baronius et Bellarminus, qui Sanctissimi Pontificis pium propositum memorant, meritisque laudibus prosequuntur.

Quoniam vero instituta Congregatio non perpetua sed temporanea tantum extitit, iis, quibus constabat extinctis, extincta simul ipsa Congregatio fuit, et qui Clementi VIII successere Pontifices,

dubia et quaestiones quae in eo Coetu proponi solebant, ad Sacras Congregationes vel Supremae Inquisitionis, vel Tridentini Concilii plerumque discutienda remittere consueverunt.

[ocr errors]

Jam vero antiquatam Indulgentiarum Congregationem multos post annos reparandam, instau randamque suscepit fel. rec. Clemens PP. IX; eamque non Indulgentiis tantum, sed Sacris etiam Sanctorum, ac eorum potissimum, qui pro testamento Dei sua corpora tradiderunt, Reliquiis praeficere constituit, quemadmodum eruitur ex quadam Emi S. R. E. Cardinalis Michaelis Angeli Riccii illius Congregationis olim Secretarii memoria, in qua haec habentur « Feria V die 4 Augusti 1667 vocatus adivi SS. Dominum Nostrum Clementem IX post Congregationem S. Officii, Isque consilium suum aperuit Indulgentiarum Congregationem instaurandi, quam Clemens VIII instituerat, eamque Sacris etiam Reliquiis praeficiendi, pluraque subdidit, ob quae in id consilii venerat, ac deinceps folium legit, et mihi tradidit quod habebat prae manibus, ubi descripti erant DD. Cardinales et Consultores; post omnes ego, quem SSmus a Secretis Congregationis esse jussit; qua de re maximas egi gratias Sanctitati Suae. »

Post biennium idem SSmus Pontifex consilii sui fructum, quod admodum utile ac salutare expertus fuerat, perennare desiderans, eamdem Congregationem ex integro erexit, ac perpetuam fecit, eique amplas facultates elargitus fuit, quod ex Litteris Apostolicis in forma Brevis, quarum initium

« In ipsis Pontificatus Nostri primordiis » die 6 Julii 1669 datis aperte liquet.

Ab erectionis initio ad annum 1681 quo anno memoratus Michael Angelus Riccius Secretarius inter purpuratos Patres cooptatus est, Sacra Congregatio pluries habita, plura etiam promulgavit decreta. At vero cum nemo deinceps post Riccium in ejus locum suffectus fuerit, penitus intermissa Con→ gregatio fuit, donec Summus Pontifex Clemens XI ejusdem Congregationis restituendae consilium coepit, constitutisque illius Praefecto viro dignitate juxta ac doctrina insigni Emo Domino Joanne Maria Tituli Sanctae Pudentianae S. R. E. Presbytero Cardinali Gabriellio, et Secretario R. P. D. Cosimo de Hieronymis utriusque Signaturae Referendario, nec non aliis adlectis, praeter antiquos, Dominis Cardinalibus et Consultoribus probatissimis, ipsam Congregationem de caetero prout rerum discutiendarum necessitas postulaverit, haberi mandavit. lis porro qui in eumdem Coetum hactenus cooptati erant, ac in posterum cooptati fuis. sent levamen aliquod allaturus, Decreta, Edicta, Resolutiones, aliaque tum vetera tum recentia monumenta ad Indulgentias, Sacrasque Reliquias pertinentia, ac ea praesertim, quae decidendis dubiis in ipsa Congregatione proponi solitis, conducere possunt, undique diligenter conquiri et rite ac ordine disponi atque in tabulario ejusdem S. Congregationis reponi ac servari jussit. Quod quidem sequentibus etiam annis usque in praesens accu

rale servatum est. Quo facilius vero atque commodius hujus Sacrae Congregationis Resolutiones ac Decreta dignoscantur, prodit nunc primum in lucem ejusmodi Resolutionum ac Decretorum authentica Collectio. Cum autem ex supraexpositis ejusdem Sacrae Congregationis vicissitudinibus non omnia ac singula Decreta reperta sint, quae tamen a nonnullis citantur Scriptoribus, cumque pene innumera alia, quae adservantur authentica, peculiaria potius quam generalia dicenda sint, praefata Collectio ea tantum complectitur, quae selectiora visa sunt, et usui magis idonea ac opportuna ab Anno scilicet 1668 usque ad Annum 1861.

Additur denique pro Appendice altera Colleetio quamplurimorum Summariorum Indulgentiarum, quae tam pro aliquibus Regularibus Ordinibus ac Sodalitatibus quam pro nonnullis Ecclesiis, piisque Locis ab eadem Sacra Congregatione authentice recognita sunt ac probata.

Excipe igitur, Candide Lector, benigno gratoque animo qualemcumque Collectoris in hoc opere laborem, et in eo Sanctissimorum Pontificum euras tuendae sincerae in christiano populo religionis ac pietatis, continendaeque intra terminos, quos posuerunt Patres nostri, Ecclesiasticae Disciplinae semper intentas respice ac venerare.

« السابقةمتابعة »