Virgile, oeuvres complètes avec: bibliographie, études historiques et littéraires, notes, grammaire, lexique et illustrations documentaires

الغلاف الأمامي
Hatier, 1916 - 746 من الصفحات
0 مراجعات
لا تتحقّق Google من المراجعات، ولكنها تتحقّق من المحتوى المزيّف وتزيله في حال رصده.
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

مقاطع مشهورة

الصفحة 493 - Saturnia nomen'. talibus inter se dictis ad tecta subibant pauperis Euandri passimque armenta videbant 360 Romanoque foro et lautis mugire Carinis. ut ventum ad sedes, 'haec', inquit, 'limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit. aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum finge deo rebusque veni non asper egenis'.
الصفحة 141 - Tam multae scelerum facies; non ullus aratro Dignus honos; squalent abductis arva colonis, Et curvae rigidum falces conflantur in ensem. Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum ; Vicinae ruptis inter se legibus urbes 510 Arma ferunt ; saevit toto Mars impius orbe : Ut cum carceribus sese effudere quadrigae, Addunt in spatia, et frustra retinacula tendens Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.
الصفحة 419 - Sit mihi fas audita loqui; sit numine vestro Pandere res alta terra et caligine mersas. Ibant obscuri sola sub nocte per umbram, Perque domos Ditis vacuas et inania regna: Quale per incertam lunam sub luce maligna 270 Est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra luppiter, et rebus nox abstulit atra colorem.
الصفحة 451 - Oenotria tellus in dubiis responsa petunt; hue dona sacerdos cum tulit, et caesarum ovium sub nocte silenti pellibus incubuit stratis, somnosque petivit, multa modis simulacra videt volitantia miris, et varias audit voces, fruiturque deorum 90 colloquio, atque imis Acheronta adfatur Avernis.
الصفحة 271 - Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, ambrosiaeque comae divinum vertice odorem spiravere, pedes vestis defluxit ad imos, et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem 405 adgnovit, tali fugientem est voce secutus : ' Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis ludis imaginibus? cur dextrae jungere dextram non datur, ac veras audire et reddere voces?
الصفحة 371 - Nox erat et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvaeque et saeva quierant aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti. lenibant curas et corda oblita laborum.
الصفحة 427 - Quam vellent aethere in alto nunc et pauperiem et duros perferre labores ! Fas obstat, tristique palus inamabilis unda alligat et noviens Styx interfusa coercet.
الصفحة 301 - Sic animis iuvenum furor additus. Inde, lupi ceu 355 raptores atra in nebula, quos improba ventris exegit caecos rabies catulique relicti faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis vadimus haud dubiam in mortem mediaeque tenemus urbis iter ; nox atra cava circumvolat umbra.
الصفحة 367 - Talibus orabat, talisque miserrima fletus *- fertque refertque soror : sed nullis ille movetur fletibus, aut voces ullas tractabilis audit ; fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris. 440 ac, velut annoso validam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc eruere inter se certant ; it stridor, et altae consternunt terram concusso stipite frondes ; ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras...
الصفحة 65 - Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo. Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.

معلومات المراجع