Catulli Veronensis liber

الغلاف الأمامي
Macmillan and Company, Limited, 1896 - 97 من الصفحات
 

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 3 - Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt: nobis, cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda.
الصفحة 2 - Lugete, o Veneres Cupidinesque, Et quantum est hominum venustiorum. Passer mortuus est meae puellae...
الصفحة 58 - ... tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in vita dulcis alebat amor.
الصفحة 71 - Heu miser indigne frater adempte mihi, Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum Tradita sunt tristi munere ad inferias, Accipe fraterno multum manantia fletu, Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
الصفحة 67 - Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris. nescio, sed fieri sentio et excrucior.
الصفحة 26 - Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
الصفحة 38 - ... cum castum amisit polluto corpore florem, nec pueris iucunda manet, nec cara puellis. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
الصفحة 43 - Ariadna furores, necdum etiam sese quae visit visere credit, 55 ut pote fallaci quae tum primum. excita somno desertam in sola miseram se cernat harena. inmemor at iuvenis fugiens pellit vada remis, irrita ventosae linquens promissa procellae. quem procul ex alga maestis Minois ocellis, 60 saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu, prospicit, et magnis curarum fluctuat undis...
الصفحة 15 - Quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo, Mamurram habere quod comata Gallia habebat ante et ultima Britannia? Cinaede Romule, haec videbis et feres? 5 Et ille nunc superbus et superfluens perambulabit omnium cubilia, ut albulus columbus aut Adoneus? Cinaede Romule, haec videbis et feres? Es impudicus et vorax et aleo.
الصفحة 64 - Non iam illud quaero, contra ut me diligat illa, Aut, quod non potis est, esse pudica velit: Ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. O di, reddite mi hoc pro pietate mea.

معلومات المراجع