صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

eas ecclesias attinent, quarum conventus habentur 1. Si quid ad alias Ecclesias pertinuerit, nisi rogati de eo non statuent, sed tantum ad suum proximum maiorem conventum referendum decernent.

Tractandorum genera et ordo hic sit. Post præsentium censum, in quo notanda absentium nomina, quos interesse oportet ; ut proximo conventu rationem reddant idoneam, vel conventus iudicio censeantur : Primò, proximi superioris eius generis conventus acta legantur, ut si quid ex eis expediendum supersit, expediatur. Tunc agantur, quæ sunt eius, qui habetur, propria. Et primò tradantur mandata ecclesiarum à singulis eo ordine, quo consederint, unà cum fiduciariis ecclesiarum suarum literis. Secundò, censuræ ecclesiarum eius conventus habeantur unde intelligatur, quo modo instituantur atque administrentur : utrum doctrina et disciplina vigeat; àn administri faciant officium; et cætera similia.

Præterea decernent, quæ ad communem omnium eius conventus ecclesiarum rationem, vel ad ullam in iisdem singularem, pertinebunt. Quæ ratio ad inspectionem Ecclesiarum idonea satis esse potest.

Postremò si videbitur, etiam præsentium delegatorum censuræ habebuntur. Conventuri suffragiis deligantur earum ecclesiarum atque conventuum, quorum interest. Ex iis tantùm deligantur, qui publicum in ecclesiâ munus exercuit [sic] Ministerii vel Presbyterii, et qui doctrinæ et disciplinæ subscripserint, et receperint se in omnibus iuxta verbum Dei gesturos esse.

2

Seniores item alios et Ministros licet, atque etiam ex conventus sententiâ, Diaconos et studiosos theologiæ, præsertim qui sacris scripturis explicandis in conventu se exercent et interesse, et sententiam rogari et hos quidem, ut eorum iudicium in tractandis ecclesiæ rebus et exploretur et acuatur.

Sed cum suffragio sint tantùm, qui ab ecclesiâ delecti fuerint, et mandata consignata attulerint.

Si quid gravius videtur, de quo deliberandum sit; mittatur à proximè superioris conventus Præside, vel Ministro eius ecclesiæ, in quâ proximè conventus habendus sit; qui ad ministros omnium eius conventus Ecclesiarum oportunè transmittat; ut ante cum suis communicent, et eorum sententiam cognoscant et referant.

In loco conventibus habendis designando, vicinitatis et aliarum oportunitatum ratio habenda est; modo ulla pars præ cæteris se gravari iustè queri possit.

In omni ecclesiastico conventu præsidem esse decet, qui conventui 2 Ibid. exercent

1 British Museum MS., habetur

9 Ibid. ne

habendo præsit: eumque semper alium, si commodè fieri potest, et quem hâc formâ eligi oportet.

Proximè superioris conventus eiusdem generis Præses, vel eo absente Minister ecclesiæ, in qua conventus habetur, conceptis ante precibus ad institutum accommodatis, de eo eligendo ad conventum referet.

Itaque Præses delectus precibus conceptis toti actioni et conventui habendo accommodatis, nomina præsentium recenseat, et notari curet. Itemque absentium, qui proximo conventu appellentur, de reddendâ ratione absentiæ. Quæ, nisi fuerit idonea, ex autoritate conventus censeatur. Tùm proximè superioris eius generis conventus acta legi curet, ut, siquid ex eo supersit, expediatur. Post, à singulis ordine ut sedebunt, fiduciarias literas et mandata obsignata postulabit. Quibus eodem ordine propositis, et satis omnium iudicio agitatis, sententias rogabit, suffragia colliget, et quod maioris partis iudicium fuerit, pronunciabit: idque in acta referenda curabit, ut exempla singularum ecclesiarum delegati transcribi curent: quæ ecclesiis, quarum interest, communicet. Petentibus responsa coram vel per literas, ex conventus iudicio et autoritate dabit. Censuras, si quæ fuerint administrandæ, exercebit. Curabit omnia piè et quietè transigi, cohortando ad æquitatem et moderationem animi, atque se mutuo tolerandi1, ubi opus fuerit: et de pertinacibus atque contentiosis ad conventum referendo : Tandem de proximo conventu ad cœtum referet: Et eundem cum cohortatione alacriter progrediendi in officio, et gratiarum actione, benignè dimittet.

Antequam dimittatur, nemo sine veniâ conventus discedat. Conventus pro generum suorum ratione, autoritatem maiorem, si maiores, minorem, si minores, habent. Itaque nisi de facto aperto et omnibus manifesto agatur; a Minore, si quis graviorem ab eo iniuriam passus esse videatur, ad Maiorem provocare licet, usque ad Ecumenicum : modò à minore ad maiorem ordine ascendat: ita tamen ut conventus sententia rata habeatur, donec à conventu Maioris autoritatis secùs iudicatum fuerit.

[blocks in formation]

Classes sunt colloquia Presbyterorum paucissimorum vicinarum ecclesiarum: ut exempli caussâ, 12.

Convenient in Classe delecti singularum eius conventus Ecclesiarum ; Minister unus, et Senior item unus.

Convenient autem singulis Semestribus.

1 British Museum MS., tolerandum

Præcipuè incumbent in eius Classis censuram et inspectionem, explorantes per singula capita, àn omnia in eis iuxta sacram doctrinam et disciplinam Evangelii, gerantur; viz. An quæstio de ullâ doctrinæ parte moveatur ?

An Ecclesiastica disciplina vigeat?

An Minister in ullâ earum desideretur; ut de idoneo oportunè prospiciant ?

An cæteri Ecclesiæ administri et Presbyteri in singulis constituantur ? An cura sit Scholarium et pauperum ?

Qua in re Classes consilio egeant ad promovendum apud se Evangelium ?

Ante finem, concio ab aliquo Ministrorum, qui convenerint, per vices vel per Suffragia delecto, habeatur. De quo cæteri iudicabunt inter se, non adhibitis Presbyteris: Et monebunt fraternè, si quid videatur ; omnia exigentes ad ea, quæ supra exposita sunt, capit., De iis, quæ concionem apud Ecclesiam habenti præstanda sunt.

CAP. XXIII.-SYNODI.

Synodus est conventus delectorum à pluribus, quam unius Classis, ecclesiis.

In eis semper legendi sunt articuli de disciplinâ sacrâ et Synodicâ. In eis quoque ceteris peractis, Censuræ in omnes præsentes exerceantur: Et Cæna ab eis, si commodè fieri potest, in eâ ecclesiâ in qua convenerint, et cum eâ celebretur.

Synodorum genera duo sunt.

Primum est particulare, quod

provincialem et nationalem comprehendit.

Synodus autem provincialis est conventus delegatorum ab omnibus Classibus eiusdem Provinciæ.

Provincia, Classes 24, contineat.

Locum et

Convocandi Synodum provincialem hic ordo idoneus esse potest. Demandetur cura ex consensu Synodi certæ ecclesiæ. tempus eius cogendæ ex sententiâ Classis suæ designet. Ad eam ecclesiam mittantur ab aliis, quæ in ipsis difficiliora ad expediendum visa sunt et quæ ad ecclesias totius provinciæ pertinent; et quidem diligenter et mature; ut ea possit oportunè Classes provinciæ de Synodi loco et tempore, atque de rebus in ea tractandis admonere; ut qui mittuntur, paratiores accedant, et ex sententiâ classis suæ de eisdem iudicent.

A singulis Classibus mittantur ad Synodum Provincialem bini Ministri, et totidem Seniores.

Convocabitur singulis sex mensibus, aut etiam sæpius, donec disciplina confirmata fuerit.

Ante verò quàm Nationalis habenda sit, tribus mensibus cogantur, ut parent et instruant ea, quæ ad Nationalem pertinebunt.

Provincialium acta mittantur ad Nationalem per ecclesiam, in qua habetur. Eorum item exemplis singuli ministri instruantur, eorumque rationibus.

Nationalis est Synodus delegatorum ab omnibus Synodis provincialibus, quæ eiusdem Reip. imperio continentur.

Convocandi ratio, nisi ipsa volet secus statuere, eadem sit, quæ provincialis, viz. per certam ecclesiam; sed quæ ex sententia provincialis suæ proximè sequentis, locum et tempus eius habendæ constituat.

A singulis provincialibus deligantur tres Ministri, et totidem Seniores. Tractabuntur omnium totius Nationis et Regni Ecclesiarum communia negotia; doctrinæ, disciplinæ, cerimoniæ; et inferiorum Conventuum caussæ non decisæ, et provocationes cæteraque similia.

Ex eiusdem decreto aliquis deligendus erit, qui commentaria singularum ecclesiarum in unum corpus redigat.

Hactenus de conventibus Particularibus.

Sequitur universalis, qui Synodus Ecumenica dicitur.

Est autem Synodus ex singularum nationalium Synodorum delectis congregata.

Acta Synodorum in unum corpus redigenda sunt.

Atque hæc disciplina, cuius titulus inscribitur Disciplina ecclesiæ Dei verbo descripta; quantum iudicare licet, ex ipsius sacræ scripturæ purissimis fontibus hausta atque petita est: et disciplinam ecclesiæ necessariam, ovoúdn, et omnium temporum communem comprehendit.

Synodica verò, quæ subiungitur, quatenus eisdem fundamentis nititur, necessaria item et æterna est; quatenus verò non disertè sacræ scripturæ autoritate confirmatur, sed ad ecclesiæ usum et tempora pro eorum varietate ex eiusdem Scripturæ analogiâ, et communibus præceptis accommodatur; Ecclesiis, quæ eam amplectuntur, utilis censenda est. Sed in eiusmodi, quæ ad essentiam disciplinæ non spectant, pro diversâ ecclesiarum conditione, ex æquè piâ ratione et verbo dei innixâ, mutari potest.

The Discipline is followed by the form of Subscription or Approval, in English, already given at full length on pp. 74, 75 of this volume.

APPENDIX IV.

A Booke of the Forme of Common Prayers, administration of the Sacraments, &c., agreeable to Gods Worde, and the use of the reformed Churches.

An assertion has been made concerning the "Book of Discipline," that "it was no doubt the same book as that referred to in the pro"ceedings of the Parliament of 1584, under the title of 'A Book of the "Form of Common Prayers, Administration of the Sacraments,' &c., "and which was annexed to a Petition in Sixteen Articles, presented to "the Commons by the Puritan Ministers, in which they prayed that "the said Book 'might be from hence forth authorized, put in use and "practised, throughout all her Majesty's dominions'.'"

[ocr errors]

There is, the present writer believes, no ground for this statement. In 1593, Bancroft speaks of the "Book of Discipline" as "lately come "to light 2," a very strange expression if nine years before it had been presented to the Parliament: and further, he expressly distinguishes it from the book presented in 1584. "In the Parliament (27 of her "Majestie as I remember) the brethren having made another booke, "tearmed at that time: A booke of the forme of Common prayers, &c., "and containing in it the effect of their whole pretended discipline: the same booke was penned, altogether statute and law-like, and their "petition in the behalfe of it was: viz. May it therefore please your majesty, etc. that it may be enacted, etc. that the booke hereunto annexed, “etc. intituled: a booke of the forme of Common prayers, administration "of Sacraments, etc. and everything therein contained, may be from hence“forth authorized, put in ure, and practised throughout all your majesties "dominions 3." A "Bill and Book" were offered to the House of Commons on Dec. 14, 1584, and also on Feb. 27, 158, with the prayer that the book might be read: and D'Ewes, in his Journals, says that

[ocr errors]

1 P. L., in the Introduction to the 1872 Reprint of "A Directory of Church Government."- P. L. is, apparently, Dr. Peter Lorimer, Professor of Theology in the English Presbyterian College.

2 Dangerous Positions, &c., III. iii. 3 Id. Ibid. III. x. Cf. Henry Foulis, The History of the Wicked

Plots and Conspiracies of our Pretended Saints, pp. 62, 220.

Vid. D'Ewes' Journals of the Parliaments during the reign of Queen Elizabeth, pp. 339, 410. Cf. Neal, i. 518, 9.-In neither case was the book read, in both cases Elizabeth sent for it on the latter occasion Mr. Vice-Chamberlain, Sir

« السابقةمتابعة »