Lateinische Hymnen und gesänge aus dem Mittelalter: deutsch, unter Beibehaltung der Versmasse : mit beigedruckten lateinischem UrtexteE. Weber, 1847 - 275 من الصفحات |
طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات
مقاطع مشهورة
الصفحة 140 - Caro cibus, sanguis potus, Manet tamen Christus totus Sub utraque specie. A sumente non concisus, Non confractus, non divisus, Integer accipitur. Sumit unus, sumunt mille, Quantum isti, tantum ille: Nec sumptus consumitur.
الصفحة 152 - Cuncta stricte discussurus! Tuba mirum spargens sonum Per sepulcra regionum, Coget omnes ante thronum. Mors stupebit et natura, Cum resurget creatura, Judicanti responsura.
الصفحة 56 - Quo vulneratus insuper mucrone diro lanceae, ut nos lavaret crimine, manavit unda et sanguine. Impleta sunt quae concinit David fideli carmine, dicendo nationibus: 'regnavit a ligno Deus.
الصفحة 14 - ... horrens, aestas torrens, illic nunquam saeviunt; flos perpetuus rosarum ver agit perpetuum; candent lilia, rubescit crocus, sudat balsamum. virent prata, vernant sata, rivi mellis influunt; pigmentorum spirat odor, liquor et aromatum; pendent poma floridorum non lapsura nemorum. non alternat luna vices, sol vel cursus siderum; agnus est felicis urbis lumen inocciduum; nox et tempus desunt ei; diem fert continuum.
الصفحة 88 - Gloria, laus, et honor, tibi sit Rex Christe Redemptor : Cui puerile decus prompsit Hosanna pium. Israel es tu Rex, Davidis et inclyta proles : Nomine qui in Domini Rex benedicte venis.
الصفحة 96 - Post fluxae carnis scandala, fit ex lebete phiala, in vas translata gloriae de vase contumeliae.
الصفحة 100 - Sine Tuo numine Nihil est in homine, Nihil est innoxium. Lava quod est sordidum, Riga quod est aridum, Sana quod est saucium, Flecte quod est rigidum, Fove quod est frigidum, Rege quod est devium.
الصفحة 20 - Felix coeli qui praesentem Regem cernit anima, Et sub sede spectat alta orbis volvi machinam, Solem, lunam, et globosa cum planetis sidera. Christe, palma bellatorum, hoc in municipium Introduc me post solutum militare cingulum, Fac consortem donativi beatorum civium.
الصفحة 32 - Te senes et te Juventus, parvulorum te chorus, Turba matrum virginumque simplices puellulae, Voce concordes pudicis perstrepant concentibus. Fluminum lapsus et undae, littorum crepidines, Imber, aestus, nix, pruína, silva et aura, nox, dies, Omnibus te concélèbrent saeculorum saeculis. d) '.'liiiiin ttiiai! uitb ¿riiinmli beS Khrinnitliiiiiisf (au
الصفحة 26 - Major vis amoris est. Para rogos, quamvis truces, Et quiquid flagrorum est; Adde ferrum, adde cruces: Nil adhuc amanti est. Dulce mihi cruciari, Parva vis doloris est: „Malo mori, quam foedari!