صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Et dubitas tantum certis cultoribus orbem Destitui? exercent agros, sua moenia condunt Hi quoque, vel Martem invadunt, curantque trium

phos Victores: sunt hic etiam sua præmia laudi; His metus, atque amor, et mentem mortalia tangunt. Quin, uti nos oculis jam nunc juvat ire per arva, Lucentesque plagas Lunæ, pontumque profundum; Idem illos etiàm ardor agit, cum se aureus effert Sub sudum globus, et terrarum ingentior orbis ; Scilicet omne æquor tum lustrant, scilicèt omnem Tellurem, gentesque polo sub utroque jacentes; Et quidam æstivi indefessus ad ætheris ignes Pervigilat, noctem exercens, coelumque fatigat; Jam Galli apparent, jam se Germania latè Tollit, et albescens pater Apenninus ad auras; Jam tandem in Borean, en! parvulus Anglia nævus (Quanquam aliis longè fulgentior) extulit oras; Formosum extemplò lumen, maculamque nitentem Invisunt crebri Proceres, serumque tuendo; Hærent, certatimque suo cognomine signant : Forsitan et Lunæ longinquus in orbe Tyrannus Se dominum vocat, et nostrâ se jactat in aula. Terras possim alias propiori sole calentes Narrare, atque alias, jubaris queîs parcior usus, Lunarum chorus, et tenuis penuria Phoebi; Ni, meditans eadem hæc audaci evolvere cantu, Jam pulset citharam soror, et præludia tentet.

Non tamen bas proprias landes, nec facta silebo Jampridem in fatis, patriæque oracula famæ. Tempus erit, sursùm totos contendere coetus Quo cernes longo excursu, primosque colonos

Migrare in lunam, et notos mutare Penates:
Dum stupet obtutu tacito vetus incola, longèque
Insolitas explorat aves, classemque volantem.

Ut quondam ignotum marmor, camposque natantes
Tranavit Zephyros visens, nova regna, Columbus ;
Litora mirantur circùm, mirantur et undæ
Inclusas acies ferro, turmasque biformes,
Monstraque foeta armis, et non imitabile fulmen.
Fodera mox icta, et gemini commercia mundi,
Agminaque assueto glomerata sub æthere cerno.
Anglia, quæ pelagi jamdudum torquet habenas,
Exercetque frequens ventos, atque imperat undæ;
Aëris attollet fasces, veteresque triumphos
Hùc etiam feret, et victis dominabitur auris.

PART OF

AN HEROIC EPISTLE,

FROM SOPHONISBA TO MASINISSA.

EGREGIUM accipio promissi Munus amoris,

Inque manu mortem, jam fruitura, fero: Atque utinam citius mandasses, luce vel una;

Transieram Stygios non inhonesta lacus. Victoris nec passa toros, nova nupta, mariti,

Nec fueram fastus, Roma superba, tuos. Scilicet hæc partem tibi, Masinissa, triumphi

Detractam, hæc pompæ jura minora suæ

Imputat, atque uxor quòd non tua pressa catenis,

Objecta et sævæ plausibus urbis eo: Quin tu pro tantis cepisti præmia factis,

Magnum Romanæ pignus amicitiæ ! Scipiadæ excuses, oro, si tardius utar

Munere. Non nimiùm vivere, crede, velim. Parva mora est, breve sed tempus mea fama requirit:

Detinet hæc animam cura suprema meam.
Quæ patriæ prodesse meæ Regina ferebar,

Inter Elisæas gloria prima nurus,
Ne videar flammæ nimis indulsisse secundæ,

Vel nimis hostiles extimuisse manus.
Fortunam atque annos liceat revocare priores,

Gaudiaque heu! quantis nostra repensa malis. Priinitiasne tuas meministi atque arma Syphacis

Fusa, et per Tyrias ducta trophæa vias? (Laudis at antiquæ forsan meminisse pigebit,

Quodque decus, quondam causa ruboris erit.) Tempus ego certe memini, felicia Poenis

Quo te non puduit solvere vota deis; Moniaque intrantem vidi: longo agmine duxit

Turba salutantum, purpureique patres. Foeminea ante omnes longe admiratur euntem

Hæret et aspectu tota caterva tuo. Jam flexi, regale decus, per colla capilli,

Jam decet ardenti fuscus in ore color!
Commendat frontis generosa modestia formam,

Seque cupit laudi 'surripuisse suæ.
Prima genas tenui signat vix flore juventas,

Et dextræ soli credimus esse virum.
Ram faciles gradiens oculos per singula jactas,

(Seu rexit casus lumina, sive Venus)

[ocr errors]

In me (vel certè visum est) conversa morari

Sensi; virgineus perculit ora pudor. Nescio quid vultum molle spirare tuendo,

Credideramque tuos lentius ire pedes,
Quærebam, juxta æqualis si dignior esset,

Quæ poterat visus detinuisse tuos :
Nulla fuit circum æqualis quæ dignior esset,

Asseruitque decus conscia forma suum.
Pompæ finis erat. Totâ vix nocte quievi:

Sin premat invitæ lumina victa sopor, Somnus habet pompas, eademque re cursat imago;

Atque iterum hesterno munere victor ades.

DIDACTIC POEM,

UNFINISHED:

ENTITLED,

DE PRINCIPIIS COGITANDI.

LIBER PRIMUS. AD FAVONIUM.

Unde Animus scire incipiat: quibus inchoet orsa
Principiis seriem rerum, tenuemque catenam
Mnemosyne: Ratio unde rudi sub pectore tardum
Augeat imperium; et primum mortalibus ægris
Ira, Dolor, Metus, et Curæ nascantur inanes,
Hinc canere aggredior. Nec dedignare canentem,
O decus! Angliacæ certe 0 lux altera gentis !

Si quà primus iter monstras, vestigia conor
Signare incerta, tremulaque insistere planta.
Quin potius duc ipse (potes namque omnia) sanctum
Ad limen (si ritè adeo, si pectore puro,)
Obscuræ reserans Naturæ ingentia claustra.
Tu cæcas rerum causas, fontemque severum
Pande, Pater; tibi enim, tibi, veri magne Sacerdos,
Corda patent hominum, atque altæ penetralia Mentis.

Tuque aures adhibe vacuas, facilesque, Favonî,
(Quod tibi crescit opus) simplex nec despice carmen,
Nec vatem: non illa leves primordia motus, [quid
Quanquam parva, dabunt. Lætum vel amabile quic-
Usquam oritur; trahit hinc ortum; nec surgit ad auras,
Quin ea conspirent simul, eventusque secundent.
Hinc variæ vitaï artes, ac mollior usus,
Dulce et amicitiæ vinclum : Sapientia dia
Hinc roseum accendit lumen, vultuque sereno
Humanas aperit mentes, nova gaudia monstrans,
Deformesque fugat curas, vanosque timores:
Scilicet et rerum crescit pulcherrima Virtus.
Illa etiam, quæ te (mirim) noctesque diesque
Assiduè fovet inspirans, linguamque sequentem
Temperat in numeros, atque horas mulcet inertes;
Aurea non aliâ se jactat origine Musa.

Principio, ut magnum foedus Natura creatrix Firmavit, tardis jussitque inolescere membris Sublimes animas; tenebroso in carcere partem Noluit ætheream longo torpere veterno: Nec per se proprium passa exercere vigorem est, Ne sociæ molis conjunctos sperneret artus, Ponderis oblita, et coelestis conscia flammæ. Idcircò innumero ductu tremere undique fibras

« السابقةمتابعة »