Bucolica. Georgicon. Culex. Ciris. Catalecta. Copa. Moretum. Aeneidos, liber I-III

الغلاف الأمامي
Impensis Kearsley, 1796
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 205 - Aeneas claraque in luce refulsit os umerosque deo similis; namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae 590 purpureum et laetos oculis adflarat honores: quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
الصفحة 70 - Aesculus in primis, quae, quantum vertice ad auras Aetherias, tantum radice in Tartara tendit. Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres Convellunt ; immota manet, multosque nepotes, Multa virum volvens durando saecula vincit; 295 Tum fortis late ramos et brachia tendens Hue illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.
الصفحة 81 - Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
الصفحة 260 - Circae, quam tuta possis urbem componere terra. Signa tibi dicam, tu condita mente teneto : cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam litoreis ingens inventa sub ilicibus sus 390 triginta capitum fetus enixa iacebit alba solo recubans, albi circum ubera nati, is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
الصفحة 1 - TITYRUS. /"T~'ITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi •*• silvestrem tenui Musam meditaris avena ; nos patriae fines et dulcia linquimus arva : nos patriam fugimus ; tu, Tityre, lentus in umbra formosam resonare doces Amaryllida silvas.
الصفحة 83 - Optima torvae Forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, Et crurum tenus a mento palearia pendent ; Turn longo nullus lateri modus ; omnia magna, Pes etiam ; et camuris birtae sub cornibus aures.
الصفحة 206 - Saecula ? qui tanti talem genuere parentes ? In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, Quae me cumque vocant terrae.
الصفحة 76 - Assyrio fucatur lana veneno, 465 nec casia liquidi corrumpitur usus olivi: at secura quies et nescia fallere vita, dives opum variarum, at latis otia fundis (speluncae vivique lacus et frígida tempe mugitusque boum mollesque sub arbore somni) 470 non absunt; illic saltus ac lustra ferarum, et patiens operum exiguoque adsueta iuventus, sacra deum sanctique patres: extrema per illos lustitia excedens terris vestigia fecit.
الصفحة 213 - infandum, regina, iubes renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi, et quorum pars magna fui. quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi temperet a lacrimis ? et iam nox umida caelo praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
الصفحة 193 - Parce metu, Cytherea : manent immota tuorum fata tibi ; cernes urbem et promissa Lavini moenia, sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aenean ; neque me sententia vertit. 260 hie tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, longius et volvens fatorum arcana movebo...

معلومات المراجع