صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Science
Libyary

5351
8961

1872

Sei, lik Bot. Gard: Dultz 1-28-25 10977

PRAEFATIO.

Ante hos viginti annos cum post octo annorum praeparationem et itinera, virorum summorum Ernesti Meyer, Linkii, Schlechtendalii, Endlicheri, Fenzelii, Alphonsi de Candolle, Hadriani de Jussieu, Laseguii, Webbi, Leonis Comitis Henckel a Donnersmarck ceterorumque multorum de arte botanica optime meritorum opera magnopere adjutus thesaurum librorum botanicorum locupletissimum condidissem, ex eo tempore tantis laudibus et benevolentiae documentis tantum non ab omnibus rei herbariae studiosis profectis affectus sum, ut facere non possum, quin librum refictum et usque ad recentissimum tempus suppletum iterum ederem.

Ut vero eum plenitudinis gradum, quem ipse cummaxime expetendum esse censui, attingere possem, id potissimum larga librorum copia effectum est, quam horti Regii Kewensis, societatis botanicae Francogallicae, horti botanici Patavini bibliothecae praestantissimae suppeditabant, quibus his novissimis annis usus sum. Quarum bibliothecarum usus Josephi Hookeri, Danielis Oliveri, A. Laseguii, Roberti de Visiani summa liberalitate mihi est concessus, quibus viris optime de me meritis gratias ago quam maximas.

Praeterea hanc iteratam editionem augendam censui et additis commentariolis biographicis ex fontibus petitis, et lectoribus ad Regiae Societatis Londinensis Catalogum praestantissimum relegandis.

Berolini Cal. Oct. 1871.

EPILOGUS.

Libri ingentis auctor Georgius Pritzel Berolinensis, academiae regiae scientiarum archivarus et bibliothecae regiae custos, natus d. II m. Sept. a. MDCCCXVI, cum per complures annos gravissimo spinae medullaris morbo vexatus esset, d. XIV m. Jun. a. MDCCCLXXIV medio ex opere nobis ereptus est. Itaque priorem libri partem ipse imprimendam curavit, alteram inordinatam et incompositam reliquit. Quare viri amicissimi opus ego absolvendum suscepi, qui jam olim ad alteram libri partem nonnulla contulerim neque a novae hujus editionis consilio ac ratione alienus fuerim. Atque capitum numerum imminuendum esse pridem intellectum est. Quod quanam ratione exsequendum esse putaret, Pritzelius indicare jam non potuerat. Quae cum ita essent, meo mihi consilio haec operis pars ordine digerenda erat, nisi quod eis me applicare rationibus studerem, quas olim cum Pritzelio iniissem. Id vero ut ad finem perduci posset per complures annos strenue elaborandum erat, quippe cum scriptorum enumerandorum immensa copia esset. Qua in re non sine certa ratione factum est, ut nonnullos libros quorum minor esset auctoritas ex prioris editionis parte altera retinerem, quos Pritzelius per alteram partis prioris editionem sedulo omitteret. Hanc autem quae evitari non poterat inaequabilitatem ut aequi boni faciant rogandi sunt quicunque librum adhibebunt. Nam spero fore, ut quas institui mutationes perspicuitati inserviant usumque faciliorem reddant.

Dabam Eldenae m. Mart. MDCCCLXXVII.

Dr. Carolus Jessen.

« السابقةمتابعة »