Anthologie aus den Elegikern der Römer, المجلد 1

الغلاف الأمامي
 

الصفحات المحددة

المحتوى

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 28 - Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses? quam ferus et vere ferreus ille fuit! tum caedes hominum generi, tum proelia nata, tum brevior dirae mortis aperta via est. 5 an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra vertimus, in saevas quod dedit ille feras? divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt, faginus adstabat cum scyphus ante dapes.
الصفحة 43 - Qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis : tam bellum mihi passerem abstulistis. 15 Vae factum male ! vae miselle passer, tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli.
الصفحة 39 - Cum subit illius tristissima noctis imago, Qua mihi supremum tempus in Urbe fuit, Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
الصفحة 45 - Vivamus mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis! Soles occidere et redire possunt: nobis cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda.
الصفحة 38 - Impositique rogis juvenes ante ora parentum ; Quos circum limus niger et deformis arundo Cocyti tardaque palus inamabilis unda Alligat, et novies Styx interfusa coercet.
الصفحة 17 - Illic est, cuicumque rapax mors venit amanti, et gerit insigni myrtea serta coma. At scelerata iacet sedes in nocte profunda abdita, quam circum flumina nigra sonant : Tisiphoneque impexa feros pro crinibus angues...
الصفحة 57 - Quid referam comitumque nefas famulosque nocentes ? Ipsa multa tuli non leviora fuga. Indignata malis mens est succumbere, seque Praestitit invictam viribus usa suis ; Oblitusque...
الصفحة 74 - Desine, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum: panditur ad nullas ianua nigra preces; cum semel infernas intrarunt funera leges, non exorato stant adamante viae. ! te licet orantem fuscae deus audiat aulae: nempe tuas lacrimas litora surda bibent. vota movent superos: ubi portitor aera recepit, obserat herbosos lurida porta rogos.
الصفحة 19 - Illic sit, quicumque meos violavit amores, Optavit lentas et mihi militias. At tu casta precor maneas, sanctique pudoris Adsideat custos sedula semper anus. Haec tibi fabellas referat positaque lucerna Deducat plena stamina longa colu, At circa gravibus pensis adfixa puella Paulatim somno fessa remittat opus.
الصفحة 40 - Alloquor extremum maestos abiturus amicos, Qui modo de multis unus et alter erant. Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, Imbre per indignas usque cadente genas. Nata procul Libycis aberat diversa sub oris, 20 Nec poterat fati certior esse mei.

معلومات المراجع