صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ALBII TIBULLI

ELEGIARUM LIBRI DUO.

ACCEDUNT PSEUDOTIBULLIANA.

RECENSUIT

AEMILIUS BAEHRENS.

LIPSIAE

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLXXVIII.

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

PROLEGOMENA.

Carolus Lachmannus, cum anno 1829 primus Tibulli editionem emitteret iusto apparatu critico instructam, codicibus non usus est nisi recentissimis eisque doctorum Italorum manus interpolatrices expertis. nam codex Eboracensis ab Heinsio collatus (A) a. 1425, liber autem Parisinus 7989 (B) a. 1423, denique tres reliquae cartae (C) multo etiam post scriptae sunt. hae igitur membranae omnes eo tempore sunt exaratae, quo scribae Itali iamiam pudore abiecto non tam in ueterum scriptorum uerbis quamuis corruptis fideliter reddendis quam in emendandis eisdem purgandisque operam studiumque ponebant. ut unico exemplo codicum Lachmannianorum prauitatem tibi aperiam totam: nullus eorum lacunas eas quae in communi archetypo post I 2, 25; II 3, 15; II 3, 77; III 4, 64 erant intactas reliquit, sed alius aliud in textu exhibet supplementum ficticium. talibus libris quaenam fides ad scripturam antiquitus traditam reciperandam possit haberi, ultro apparet. neque post Lachmannum codicibus uetustioribus et ab interpolationis contagione liberis indagandis uiri docti studebant, nisi quod eis quae medio aeuo ex poematis Tibullianis facta sunt excerptis aduertebant

animum.

Quae cum ita se haberent, meum esse existumaui, ubicumque bibliothecas perscrutanti licuit, noua subsidia circumspicere examinare comparare. neque defuit successus. nam multis libris frustra euolutis citoque abiectis tandem duo codices plane egregios sum nanctus, tertium autem (V) Gustaui Loewe amicitiae debeo, qui rogatu meo hoc in se suscepit ut libros Tibullianos in bibliothecis Romanis maxime

« السابقةمتابعة »