صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

liberent, non quos offerant. Quomodo igitur discernam affectum naturae? Quomodo obliviscar, quomodo exuam patris mentem? Quomodo filii auctionem constituam? Quo sermone paciscar pretium? Quibus tradam manibus in servitutem filium? Quibus oculis adspiciam servientem? Quibus osculis discedenti vale dicam? Quibus factum excusem sermonibus? Fili, ego te pro meo cibo vendidi. Funestior ergo jam pauperis mensa, quam divitis. Hle addicit alienos, ego meum vendo: ille necessitatem imponit, ego adfero voluntatem. Ut sit excusabilior causa, adjiciam: Fili, pro fratribus tuis servies, ut illis quaerantur alimenta. Et Joseph a fratribus suis in servitutem venumdatus est, postea et ipsos et patrem pavit. Respondebit et ille: Sed non eum vendidit pater, at flevit amissum: sed postea etiam ipse in potestatem divitis venit, et vix potuit liberari. Postea genus ejus divitiis Aegypti multa aetate servivit. Vende me postremo, pater, ea conditione, ne divites emant.

Haesi, fateor: verum quid faciam? Nullum vendam? Sed dum unum considero, omnes videbo fame pereuntes. Si unum tradam, quibus oculis videbo ceteros de mea impietate suspectos, nè alios quoque vendam? Quo pudore regrediar domum? Quomodo intrabo? Quo habitabo affectu, qui mihi abnegavi filium, quem non morbus absumsit, non mors abstulit? Qua conscientia considerabo mensam meam, quam sicut novella oblivarum in circuitu tot filii vestiebant.

Haec pauper te praesente deplorat, et tibi avaritia aurem obstruit, nec mens tua facti miserabilis horrore mollitur. Totus populus ingemiscit, et solus dives non flecteris, nec audis scripturam dicentem: perde pecuniam propter fratrem, et amicum, et non abscondas eam sub lapide in mortem 1). Et quia non audis, ideo exclamat Ecclesiastes dicens: est languor malus, quem vidi sub sole, divitias custodiri in malum possidentis eas 2). - Sed fortasse redeas domum et cum uxore conferas: illa de hortetur ut redimas venumdatum. Immo magis hortabitur, ut mundum muliebrem conferas, unde potes vel parvo pauperem liberare 3). Illa tibi imponet sumtuum necessitatem; ut gemma bibat, in ostro dormiat, in argentea sponda recumbat, auro oneret manus, cervicem monilibus. Delectantur et compedibus mulieres, dummodo auro ligentur. Non putant onera esse, si pretiosa sint: non existimant

1) Eccli. 29, 13. 2) Eccli. 5, 12. 3) Multae edit. habent: vel pauper pauperem liberare; sive: vel parvo (tempore) pauperem liberare.

vincula esse, si in his thesauri coruscent.

Delectant et vulnera; ut aurum auribus inseratur, et margaritae dependeant. Habent et gemmae pondera sua, habent et vestimenta frigora sua. Sudatur in gemmis, algetur in sericis; tamen pretia juvant; et quae natura aversatur, commendat avaritia. Smaragdos, et hyacinthos, beryllum, achatem, topazyon, amethystum, jaspin, sardion, summo quaerunt furore: vel si dimidium patrimonii petatur, non parcunt dispendio, dum indulgent cupiditati. Non abnuo gratum quendam 1) lapidum istorum esse fulgorem, sed tamen lapidum. Et ipsi admonent contra naturam expoliti, ut saxorum deponerent asperitatem, rigorem magis mentis esse expoliendum, quam lapidum.

CAPUT VI.

Quam nulla sit opum efficacia: et cur illae divitiae appellentur! Miseriorem esse divitum quam mancipiorum servitutem: ubi locus hic Evangelii, quid faciam ... destruam horrea mea etc. pie

ac facunde expenditur.

Quis artifex unum diem vitae hominis potuit adjungere? Quem divitiae ejus ab inferis redemerunt? Cujus aegritudinem pecunia mitigavit? Non in abundantia divitiarum, inquit, vita ejus 2). Et alibi: nihil prosunt thesauri injustis: justitia autem liberat a morte 3). Merito clamat propheta: divitiae si adfluant, nolite cor apponere 4). Quid enim mihi prosunt, si me a morte liberare non possunt? Quid mihi prosunt, si mecum post mortem esse non possunt? Hic acquiruntur, hic relinquuntur. Somnium igitur loquimur, non patrimonium. Unde bene ait idem propheta, de divitibus: dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis 5); hoc est dicere: nihil invenerunt in operibus suis divites, qui nihil pauperibus contulerunt: nullius juverunt inopiam, nihil ad utilitatem suam proficiens reperire potuerunt.

Ipsum nomen considera. Ditem dicunt gentiles inferorum praesulem, arbitrium mortis ditem appellant et divitem, quod nisi mortem dives inferre non noverit, cui regnum de mortuis, cui sedes inferi sunt 6). Quid est enim dives, nisi quidam inexplebilis gurges divitiarum, inexplebilis auri fames ac sitis? Quo plus hauserit, plus inardescit. Sic propheta admonet: qui diligit, inquit,

15.

4) Psal.

1) Plures edit. : Non abnuo gratiam quandam lapidum etc. et tum legunt: Nec ipsi, pro: Et ipsi. 2) Luc. 12, 61, 11. 5) Psal. 75, 6.

-

3) Prov. 10, 2. 6) cui sedes inferi; alii: cui sedes inferna,

argentum, non satiabitur argento 1). Et infra idem: et quidem hoc pessimus languor. Sicut enim fuit, ita et abiit, et abundantia ejus laborat in ventum. Et quidem omnes dies ejus in tenebris, et luctu, et iracundia multa, et languore, et ira 2); ut tolerabilior sit conditio servulorum. Illi enim hominibus serviunt, iste peccato. Sic inquit apostolus: qui enim facit peccatum; servus est peccati 9). Semper in laqueis, semper in vinculis est: nunquam liber a compedibus, quia semper in criminibus. Quam misera servitus, servire peccatis!

Naturae ipsius nescit munia, nec somni ipsius novit vices, aut cibi fungitur suavitate, cujus nullum est immune servitium. Dulcis enim somnus servi, etsi modicum vel multum edat: at satiato divitiis 4), non est qui eum sinat dormire. Excitat eum cupiditas, exagitat cura pervigil aliena rapiendi, torquet invidia, mora vexat, sterilitas proventuum infoecunda perturbat, sollicitat abundantia. Unde illi diviti, cujus possessio uberes fructus adtulit, qui cogitavit intra se dicens: quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit: hoc faciam, destruam horrea mea, et majora faciam; illo congregabo, omnia quae nata sunt mihi, et dicam animae meae: anima, habes multa bona in annos multos posita, requiesce, manduca, bibe, epulare 5); · respondit Deus: stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti, cujus erunt? Ne ipse quidem Deus eum dormire permittit. Interpellat cogitantem, excitat dormientem. Sed nec ipse se quietum esse patitur, qui de abundantia divitiarum suarum sollicitatur, et in ubertate fructuum vocem egentis emittit. Quid faciam, inquit? Nonne haec pauperis vox est, non habentis subsidia vivendi? Egens omnium huc atque illuc respicit, scrutatur hospitium, nihil invenit ad usum alimenti: considerat nihil miserius quam fame confici, et cibi indigentia mori: quaerit mortis compendia, et tolerabiliora obeundi supplicia rimatur: arripit gladium suspendit laqueum, ignem adolet, explorat venenum; et inter haec quid eligat dubius, dicit: quid faciam? Deinde vitae hujus suavitate revocatus cupit revocare sententiam, si possit vivendi substantiam reperire. Adspicit nuda omnia, vacua omnia, et ait: quid faciam? unde mihi alimenta, unde vestitus? volo

[ocr errors]

3) Rom. 6, 16.

1) Eccle. 5, 9. 2) Ibid. 15 et seq. 4) Edit. Basil. et plures aliae habent: Et satiatio. Post vocem,,dormire" plerique manuscripti addunt; Denique evangelico utamur exemplo, ut probemus divitem dormire non posse; sed verba in multis etiam mss. et cunctis edit. desiderantur. 5) Luc. 12, 17.

-

vivere, si habeam quomodo possim vitam hanc sustinere: sed quibus cibis, quibus subsidiis?

Quid faciam, inquit, quod non habeo? Clamat se dives non habere. Paupertatis hic sermo est: de inopia queritur abundans fructibus. Non habeo, inquit, quo congregem fructus meos. Putares illum dicere: non habeo fructus, unde vivendum est mihi. Beatus qui de abundantia periclitatur; immo miserior iste foecunditatibus suis, quam pauper, cui periculum de egestate est. Habet ille unde excuset aerumnam, habet certe injuriam, non habet culpam: iste non habet quem praeter se arguat.

Et dixit: hoc faciam, horrea mea destruam. Putes adhuc dicere illum aperiam horrea mea, ingrediantur qui tolerare famem non queunt, veniant inopes, intrent pauperes, repleant sinus suos, destruam parietes qui excludunt esurientem. Ut quid ego abscondam, cui Deus facit abundare quod largiar? Ut quid repagulis portarum claudam frumenta, quibus Deus totum replevit camporum ambitum, quae sine custode nascuntur 1) et abundant.

CAPUT VII.

Eundem locum B. Doctor prosequitur, ostenditque avaros cum de bonis benefacere deberent, malle pecunias in aedificando consumere; ipsosque magis enormitate pretiorum, quam ubertate pro ventuum delectari: quos tamen docet quo fructus suos secure

possint recondere.

Victa est spes avari. Rumpuntur vetusta horrea messibus novis. Minus, inquit, habui, et frustra servavi: plus natum est et cui congrego? Dum incrementa pretiorum aucupor, amisi usum beneficiorum. Quantas anni superioris frumento potuit animas pauperum reservare? Haec me magis servare delectarent pretia, quae non nummo aestimantur, sed gratia. Imitabor sanctum Joseph humanitatis praedicatione: clamabo voce magna: venite pauperes, edite panes meos, expandite gremium, suscipite frumentum. Foecunditas divitis, totius orbis abundantia, omnium debet esse fertilitas. Tu vero non hoc dicis, sed ais: destruam horrea mea. Recte destruis ea, a quibus nullus pauper onustus revertitur. Horrea iniquitatis sunt receptacula, non pietatis subsidia. Recte destruit qui sapienter aedificare non novit. Destruit sua dives, qui nescit aeterna: destruit horrea, qui non novit sua fru

1) Mult. edit. et manuscript. leg. Claudiant haec quibus Deum totum replevit camporum ambitum, et omittunt haec verba: et victu quae in multis edit, leguntur.

menta dividere, sed claudere. Et majora, inquit, faciam. Infelix, vel id dispensato pauperibus, quod pro sumtu aedificationis impendis. Dum liberalitatis gratiam refugis, damna aedificationis exsolvis.

Et addidit: Illo congregabo omnia quae nata sunt mihi, et dicam animae meae: Anima, habes multa bona. Conficitur avarus semper ubertate proventuum 1), dum vilitatem alimoniae calculatur 2). Foecunditas enim universorum est, sterilitas soli avaro est quaestuosa. Delectatur magis enormitate pretiorum, quam abundantia copiarum; et mavult habere quod solus, quam quod cum omnibus vendat. Vide timentem ne superfluat cumulus frumentorum, ne super horrea redundans transfudatur in pauperes, et boni alicujus occasio indigentibus acquiratur Soli sibi partus terrarum vindicat dives, non quo ipse uti velit, sed aliis denegare.

Habes, inquit, multa bona. Nescit avarus bona, nisi ea quae quaestuosa sunt, nominare. Sed acquiesco ei, ut bona dicantur quae sunt pecuniaria. Cur ergo de bonis facitis mala, cum de malis bona facere debeatis? Scriptum est enim: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis ). Ei ergo qui uti sciat, bona sunt: ei qui uti nesciat recte, mala. Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum. Quid hoc melius? Bona sunt, si pauperibus largiaris, in quo tibi debitorem Deum quadam pietatis foeneratione constituas. Bona sunt si aperias horrea justitiae tuae, ut sis panis pauperum, vita egentium, oculos coecorum, orbatorum infantium pater. Habes unde facias, quid vereris? Tua te voce convenio. Habes multa bona in annos multos posita, potes et tibi et aliis abundare. Habes foecunditatem publicam, quid destruis horrea tua? Ostendo tibi ubi melius tua frumenta custodias, ubi bene sepias, ut fures ea tibi auferre non possint. Include ea in corde pauperum, ubi ea nullus gurgulio consumat, nulla corrumpat vetustas. Habes apothecas, inopum sinus: habes apothecas, viduarum domos: habes apothecas, ora infantium, ut dicatur tibi: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem 5). Istae sunt apothecae, quae maneant in aeternum: ista horrea, quae foecunditas futura non destruat. Nam quid iterum facias, si tibi plus natum fuerit anno sequenti? Iterum ergo et illa destrues, quae nunc facere paras, et majora facies? Dat enim tibi foecun

1) Omnes edit.: confitetur avarus semper ubertatem proventuum; sed Maurini ex multis manuscriptis nostram lectionem reposuerunt. -2) Dum vilitatem alimoniae calculatur; alii: dum vilitate alimoniae calcatur. 3) Luc. 16, 9. - 4) Psl. 111, 9.

[ocr errors]

- 5) Psal. 8, 3.

« السابقةمتابعة »