صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

perem: Invenisti me, inimicus meus 1). Quam misera conscientia, quae se proditam doluit!

Et dixit Elias ad eum: Inveni, quoniam fecisti malum in conspectu Domini. Rex erat ille, et rex Samariae Achab: Elias pauper, et indigens panis, cui defuisset victus substantia, nisi corvi alimoniam ministrassent. Adeo dejecta erat conscientia peccatoris, ut nec regalis potentiae fastu adtolleretur. Itaque quasi vilis et degener: Invenisti me, inquit, inimicus meus: deprehendisti in me quae latere credebam: nulla mentis meae occulta te fallunt: invenisti me, patent tibi vulnera mea, captivitas praesto est. Invenitur peccator, cum iniquitas ejus proditur, justus autem dicit: Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas 2). Adam cum lateret, inventus est: Moysi autem nequaquam inventa est sepultura: inventus est Achab, non est inventus Elias; et sapientia Dei dixit: Quaerent me mali, et non invenient 3). Unde et in evangelio Dominus noster Jesus quaerebatur, et non inveniebatur 4). Culpa igitur auctorem suum prodit. Unde et Thesbytes ait: Inveni quoniam fecisti malum in conspectu Domini; quia culpae reos tradit Dominus, innocentes autem non tradit in potestatem inimicorum suorum. Denique Saul quaerebat sanctum David, et invenire non poterat. David vero sanctus regem Saul quem non quaerebat, invenit; quoniam tradidit eum Dominus in potestatem ipsius. Captiva igitur est opulentia, paupertas libera.

Servitis, divites, ac miseram quidem servitutem, qui servitis errori, servitis cupiditati, servitis avaritiae, quae expleri non potest. Gurges quidam insatiabilis, rapidior est, cum illata demergit: et putei modo cum exundat, coeno inquinatur, terram adradit nihil sibi profuturam. Vel hoc exemplo vos admoneri convenit. Puteus enim si nihil haurias, inerti otio et degeneri situ facile corrumpitur: exercitus autem nitescit ad speciem. dulcescit ad potum: ita et acervus divitiarum, cumulo arenosus, speciosus est usu, otio autem inutilis habetur. Derivato igitur aliquid de hoc puteo. Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit pecatis: aqua autem stativa cito vermes facit. Non stet thesaurus tuus, nec stet ignis tuus: stabit in te, nisi eum operibus tuae miserationis averteris. In quantis sis dives incendiis, considera. Tua vox est ista dicentis: Pater Abraham, dic Lazaro, ut extremum digiti sui intingat in aqua, et refrigeret linguam meam 5).

[blocks in formation]

Tibi igitur proficit quidquid inopi contuleris: tibi crescit quidquid minueris: te illo quem pauperi dederis cibo pascis, quoniam qui miseretur pauperis ipse pascitur, et fructus jam in his est 1). Misericordia seminatur in terra, in coelo germinat: plantatur in paupere, apud Deum pullulat. Ne dixeris, inquit Deus, cras dabo 2). Qui non patitur de dicere, cras dabo, quomodo patitur dicere: Non dabo? Non de tuo largiris pauperi, sed de suo reddis. Quod enim commune est in omnium usum datum, tu solus usurpas. Omnium est terra, non divitum: sed pauciores, qui non utuntur suo, quam qui utuntur. Debitum igitur reddis, nón largiris indebitum. Ideoque tibi dicit scriptura: Declina pauperi animam tuam, et redde debitum tuum, et responde pacifica in mansuetudine 3).

CAPUT XIII.

Divites in prosapia insulse gloriari, cum ipsi non raro dedecori sint majoribus: aurum offensionis lignum esse. Quanta insit divitibus adversus pauperes immanitas; et qualis divitem commendatio deceat?

Quid enim superbias dives? Quid dicas pauperi: Noli me tangere? Nonne sicut ego conceptus 4) et natus ex utero es, quemadmodum et pauper est natus? Quid te jactas de nobilitatis prosapia? Soletis et canum vestrorum origines sicut divitum recensere: soletis et equorum vestrorum nobilitatem sicut consulum praedicare. Ille ex illo patre generatus est, et illa matre editus: ille avo illo gaudet: ille se proavis adtollit. Sed nihil istud currentem juvat; non datur nobilitati palma, sed cursui. Deformior est victus, in quo et nobilitas generis periclitatur. Cave igitur, dives, ne in te erubescant tuorum merita majorum, ne forte et illis dicatur: Cur talem instituistis, cur talem elegistis heredem? Non in auratis laquearibus, nec in porphyreticis orbibus heredis est meritum. Laus ista non hominum, sed metallorum est, in quibus homines puniuntur. Per egentes aurum quaeritur, et egentibus denegatur. Laborant ut quaerant, laborant ut inveniant, quod habere non norunt.

Miror tamen cur eo vos, divites, jactandos putetis, cum aurum

1) Verba: Tibi crescit in his est, sonant in plerisque edit. sic: Tibi crescit quidquid in pauperes erogaveris. Scriptum est: Qui miseretur pauperi foenerat Deo. Ipse cibo in paupere pascitur. 2) Prov. 3, 28. 3) Eccli. 4, 8, 4) Omnes fere editiones legunt: nonne sic utero conceptus.

materia magis offensionis, quam commendationis gratia sit. Lignum enim offensionis est et aurum, et vae iis qui sectantur illud! Denique benedicitur dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecuniae thesauris 1). Sed quasi is cognitus esse non possit, eum sibi desiderat demonstrari: Quis est hic, inquit, et laudabimus eum; fecit enim quod mirari magis quasi novum, quam quasi usitatum recognoscere debeamus? Itaque qui in divitiis potuerit comprobari, is vere perfectus et dignus est gloria. Qui potuit, inquit, transgredi, et non est transgressus, et facere mala, et non fecit 2). Aurum ergo vobis, in quo tanta illecebra erroris est, non tam sua gratia, quam hominum poena commendat.

An vos ampla extollunt atria; quae magis debent compungere, quia cum populos capiant, vocem excludunt pauperis? Quamquam nihil prosit audiri eam, quae etiam audita nihil proficit. Deinde non ipsa vos pudoris aula admonet, qui aedificando vestras vultis superare divitias, nec tamen vincitis. Parietes vestitis, nudatis homines. Clamat ante domum tuam nudus, et negligis: clamat homo nudus, et tu sollicitus es, quibus marmoribus pavimenta tua vestias. Pecuniam pauper quaerit, et non habet: panem postulat homo, et equus tuus aurum sub dentibus mandit. Sed delectant te ornamenta pretiosa, cum alii frumenta non habeant. Quantum, o dives, sumis tibi judicium? Populus esurit, et tu horrea tua claudis: populus deplorat, et tu gemmam tuam versas. Infelix, cujus in potestate est tantorum animas a morte defendere, et non est voluntas. Totius vitam populi poterat annuli tui gemma

servare.

Audivi plane qualis divitem deceat praedicatio: Liberavi, inquit, pauperem de manu potentis et orphanum cui non erat adjutor, adjuvi. Benedictio perituri super me venit: os autem viduae me benedixit. Justitiam induebar, oculus eram coecorum, pes autem claudorum; et ego eram pater infirmorum 3). Et infra: Ante fores meas non habitavit hospes, ostium autem meum omni venienti patuit. Si autem et peccavi imprudens, non celavi culpam meam, neque reveritus sum multitudinem plebis; ut non annuntiarem praesentibus eis: si passus sum infirmum exire ostium meum vacuum: si cautionem quoque si quam habui debitoris scissam sine debiti recuperatione reddidi sine mora 4). Nam quid

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

illa replicem, quod in omni infirmo flevisse se dixit, et ingemuisse, cum videret virum in necessitate, se autem in bonis? Sed tunc sibi magis fuisse dies malorum, cum se habere cerneret, et alios indigere. Si hoc ille dicit, qui numquam viduae oculum fecit tabescere, qui numquam panem suum solus manducavit, et non orphano tradidit, quem a juventute sua nutrivit, aluit, instituit parentis affectu qui numquam nudum despexit, qui morientem operuit, qui velleribus ovium suarum infirmorum calefecit humeros, non oppressit pupillum, numquam divitiis delectatus est, numquam gratulatus est lapsu inimicorum suorum; si qui fecit haec, de summis coepit egere divitiis, si nihil ex patrimonio tanto nisi solum fructum misericordiae reportavit: quid de te futurum est, qui tuo nescis uti patrimonio, qui in summis divitiis dies sustines mendicitatis; quia nulli largiris, nulli subvenis?

CAPUT XIV.

Quod divites ad emendam auro libertatem ac salutem inducat; varias rationes proponit: quae verae divitiae sint, docet; nec non quibus Deus innotescat, et ubi locus ejus in pace fiat, aperit.

Custos ergo es tuarum, non Dominus facultatum, qui aurum terrae infodis, minister utique ejus, non arbiter. Sed ubi thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Ergo in illo auro cor tuum infodisti terrae. Vende potius aurum, et eme salutem; vende lapidem, et eme regnum Dei; vende agrum et redime tibi vitam aeternam. Vera allego, quia verbo adstruo veritatis: Si vis perfectus esse, inquit, omnia quaecunque habes vende; et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo 1). Et noli contristari, cum haec audis; ne dicatur et tibi, sicut et illi adolescenti diviti dictum est. Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt 2): magis cum haec legis, considera quia ista tibi potest mors eripere, potestas superioris tollere. Denique quia peteris parva pro magnis, caduca pro aeternis, thesauros pecuniae pro thesauris gratiae 3). Isti corrumpuntur, illi permanent.

Considera quia hos non solus possides, possidet tecum 4) tinea, possidet aerugo, quae consumit pecuniam. Has tibi consortes avaritia dedit. Vide autem quos tibi det gratia debitores: Splendidum in panibus benedicent labia justorum et testimonium bonitatis illius fiet 5.) Facit tibi debitorem Patrem Deum, qui pro munere

1) Matth. 19, 21. - 2) Ibid. 23. 4) Al. enim. 5) Eccli. 31, 28.

3) Vendere, legunt aliquot edit.

quo pauper adjutus est, foenus exsolvit, quasi boni debitor creditoris. Facit tibi debitorem Filium Dei, qui ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me 1). Quod enim. unicuique minimorum collatum fuerit, sibi dicit esse collatum.

Nescis, o homo, struere divitias. Si vis dives esse, esto pauper saeculo, ut sis dives Deo. Dives fidei, dives est Deo; dives misericordiae, dives est Deo; dives simplicitatis, dives est Deo; dives sapientiae, dives scientiae, divites Deo. Sunt qui in paupertate abundent, et qui in divitiis egeant. Abundant pauperes, quorum profunda paupertas abundavit in divitiis simplicitatis suae; divites autem eguerunt et esurierunt. Neque enim otiose scriptum est: Divitum pauperes praepositi erunt, et proprii servi dominis foenerabunt 2); quia divites et Domini supervacua et mala 3) seminant, ex quibus non fructum colligant, sed spinas metant. Et ideo pauperibus divites erunt subditi, et servi dominis spiritalia foenerabunt, quemadmodum dives rogabat, ut sibi stillam aquae pauper Lazarus foeneraret. Potes et tu, dives, istam implere sententiam: elargire pauperi et Domino foenerasti, qui enim largitur pauperi, Domino foenerat.

Pulchre autem sanctus David in Psalmo septuagesimo quinto hymnum Deo concinens ad Assyrium scriptum, hoc est, adversus nequitiae spiritalis Assyrium 4) inanem ac vanum principem istius mundi, ita coepit: Notus in Judaea Deus 5); hoc est, non in divitibus, non in nobilibus, et in potentibus; sed in anima confitente notus est Deus. Et in Israel magnum, inquit, nomen ejus: non in principibus et consulibus, sed in eo, qui Deum videt; ipse est enim Israel, in quo profunda fides ad cognitionem Dei potuit pervenire.

Et factus est, inquit, in pace locus ejus, ubi quietus affectus nullis diversarum cupiditatum exagitatur fluctibus, nullis avaritiae turbatur procellis, nullis quaerendarum divitiarum ignescit incendiis. Ipse est, qui speculatur aeterna et habitat in Sion, confringens omnia spiritualium instrumenta bellorum, conterens arcus, quibus diabolus ignita dirigens jacula, graves pectoribus hominum solet inurere passiones. Sed illa jacula justa nocere non possunt, cui Deus lux est, tantumque abest a calignantium horrore tenebrarum, ut adversarius in eo locum habere non possit, qui 3) mala; nonnullae edit.

1) Matth. 25, 35 - 36.

vana. -

2) Prov. 17, 2.

4) Erasm. et ceterae edit. adversus nequitias spirituales, Assyrium inanem ac vacuum.

[ocr errors]

- 5) Psal. 75, 1.

« السابقةمتابعة »