etiam principibus se consuevit infundere; sicut infudit Judae proditori, concidens tanquam in silva lignorum fidei januas; ut in cor ejus haberet ingressum, et aeterni nominis tabernaculum possideret, apostolatus collati munere dedicatum 1). Ergo ille quasi improbus usurpator concidit januas, ut violentus introeat: Dominus autem quasi pius illustrat servulos, et eorum fulgentibus meritis, et claritate virtutum tenebras mundi hujus illuminat. Hanc pacifici atque mansueti habent apud Deum gratiam; sobria mentis suae tranquillitate fundati; insipientes autem corde turbantur et ipsi sibi sunt propriae exagitationis auctores, quia desideriorum suorum aestu volvuntur, et quodam salo fluctuant. CAPUT XV. Qui divitiis uti non noverint, eos illorum servos esse, ac dormire somnium suum. Quomodo anima currus dicatur et caro equus vigore mentis agitandus: ubi quid inter agitatorem, equitem atque adscensorem sit discriminis, expenditur. Qui autem sint isti, Propheta significavit expresse dicendo: omnes viri divitiarum 2); omnes dixit, nullum excepit. Et bene viros divitiarum appellavit, non divitias virorum; ut ostenderet eos non possessores divitiarum esse, sed a suis divitiis possideri. Possessio enim possessoris debet esse, non possessor possessionis. Quicunque igitur patrimonio suo tanquam possessione non utitur, qui largiri pauperi et dispensare non novit, is suarum servulus est, non Dominus facultatum, qui alienas custodit ut famulus, non tanquam Dominus ut suis utitur. In hujusmodi ergo affectu dicimus, quod vir divitiarum sit, non divitiae viri. Intellectus enim bonus utentibus eo; qui autem non intelligit, is utique intellectus sibi gratiam non potest vindicare, et ideo somno temulentiae consopitus obdormit. Hujusmodi igitur viri somnum suum dormiunt, hoc est, suum somnum, non Christi dormiunt. Et qui somnum Christi non dormiunt, non habent Christi quietem, non surgunt Christi resurrectione, qui ait: Ego dormivi, et quieri, et surrexi; quoniam Dominus suscipiet me 3). In hoc quique saeculo dormitant, digni habiti increpatione coelesti, qui ascenderunt equos, quos refraenare non poterant. Legimus alibi dicente Ecclesia sive anima: Posuit me currus Aminadab 4). Si ergo anima currus est, vide ne equus caro sit; 1) Verba: apostolatus collati munere dedicatum, desunt in plerisque editionibus, quae habent: ergo princeps hujus mundi. 2) Ibid. 6. 3) psal. 3, 6. 4) Cantic. 6, 11. agitator autem vigor mentis, qui regit carnem, et motus ejus velut quosdam equos prudentiae habenis coercet. Dormitaverunt ergo, qui ascenderunt corporis voluptates, nullo eas moderamine gubernantes. Unde et adscensores eos quam equites vel agitatores maluit nuncupare. Agitator etenim cum disciplina et arte pro suo equos arbitrio agitat, ut vel currentes incitet, vel reflectat indomitos, vel revocet fatigatos, vel mansuetos pro sua voluntate convertat. Unde cum reciperetur Elias, et curru quasi ad coelum ferretur, clamavit ad eum Elisaeus: Pater, pater, agitator Israel, et eques ipsius 1), hoc est, qui populum Domini bono ductu regebas, constantiae merito hos accepisti currus, hos equos ad divina currentes, quia moderatorem te humanarum mentium 2) Dominus comprobavit; et ideo tanquam bonus auriga, certaminis victor aeterno praemio coronaris. In Habacuc quoqe prophet lectum est, ad ipsum Dominum dictum: Ascendes super equos tuos, et equitatus tuus salus 3): agitavit enim apostolos suos, quos per diversa 4) direxit, ut toto orbe Evangelium praedicarent. Ascendes, ait, quasi rectori equorum, non quasi adscensori. Adscendit enim etiam eques, sed ut regat, non tantummodo sedeat; eo quod desidiosus, et piger somnolentae perferre non possit mentis incessum 5). De equite autem lectum est: Et eques cadet retrorsum, exspectans salutem Domini 6). Quia nemo sine lapst est, etiam si quis eques ceciderit, et terrenis aliquibus vitiis fuerit inflexus; si tamen non abjiciat spem resurgendi, fretus miseratione divina, pervenit ad salutem. De adscensore vero manifestum est indicium, quod reprehensibilis habeatur, quando Moyses ipse ait in cantico Exodi: Equum et adscensorem projecit in mare ). Et in Zacharia locutus est Dominus dicens: Percutiam omnem equum in amentia, et adscensorem ejus in insipientia 8). Non dixit solum equum, sed et adscensorem, quomodo et in Exodo habes: Equum et adscensorem. Ubi est enim adscensor, qui non potest equum proprium gubernare, equus quoque fertur in praeceps, si indomito furore in praerupta et periculosa rapiatur. Quid igitur vobis in equis confiditis, divites? Mendax equus ad salutem. Quid in curribus vobis plauditis? Hi in curribus, et hi in equis, nos autem in nomine Domini magnificabimur. Ipsi obligati sunt, et cecidere; nos autem surreximus et errecti sumus 9). Nolite amare adhin 1) IV. Reg. 2, 12. edit. addunt: mundi. 4) Al. 2) Al. animarum. 3) Habac. 3, 8. 5) Aliquot edit. piger somnolentus proferre non 6) Gen. 49, 17. 9) Psl. 32, 17, Ps. 19, 8. possit mentis incessum. 12, 4. 7) Exod. 15, 21. — 8) Zach, nientes; nolite, divites, fremitu libidinis excitari. Terribilis est Dominus, et cui nemo possit potens et dives resistere: judicium coeleste jaculatur 1). CAPUT XVI. Divites, ut quiescant a flagitiis, a Domino confiteantur, impellit. Quomodo ipsis dicatur: orate et reddite; quidve orationem ac dona Deo commendet? Denique memorata verba etiam pauperibus accommodantur, et quis a Deo recedat, ostenditur. Bonum est ut jam quiescatis, et a flagitiis feriantes revereamini Domini potestatem. Ideo dictum est parricidae Cain. Peccasti, quiesce 2), ut modum peccato suo poneret. Cogitationes vestrae confiteantur: Domino. Non dicatis: Non peccavimus. Dixit Paulus: Etsi nihil mihi conscius sum, addidit tamen; sed non in hoc justificatus sum 3). Et vos etiamsi nihil estis conscii, confitemini tamen Domino, ne quid sit quod vos praetereat. Etenim qui confitetur Dominum, et reliquias cogitationis adhibuerit að confessionem, diem festum mentis celebrabit arcano, et epulabitur non in fermento malitiae et nequititiae; sed in azymis sinceritatis et veritatis. Itaque in conclusione conversus ad vos Propheta dicit: Orate, et reddite Domino Deo vestro 4), id est, nolite dissimulare, divites, dies instat. Orate pro peccatis vestris, reddite pro beneficiis quae habetis munera. Ab ipso accepistis quod offeratis; ipsius est quod ei solvitis. Dona, inquit, mea, et data mea, hoc est, quae offertis mihi dona, data sunt mea: ego ea dedi vobis atque donavi. Denique Propheta ait: Bonorum meorum non indiges 5), ideo tua tibi offero, quoniam nihil habeo quod non dedisti. Fides est quae dona conciliat, humilitas est quae oblata commendat. Fide Abel plurimam hostiam obtulit Deo; super Cain fratris munera placuit munus Abel, quia fide vicit. Nam unde pauperis hostia magis, quam divitis placet? Quia pauper fide ditior est, sobrietate locupletior; et cum sit pauper, ex illis est de quibus dicitur: Tibi offerent reges munera 6). Non enim purpuratis offerentibus, sed motus proprios regentibus Dominus Jesus delectatur, qui corporali lasciviae mentis dominentur imperio. Orate ergo, divites! Non habetis in operibus quod placeat. Orate pro peccatis vestris atque flagitiis, et reddite Domino Deo vestro munera. Reddite in paupere, in egeno solvite, in illo inope foenerate, quem placare propter vestra flagitia aliter non potestis. Quem ultorem timetis, facite debitorem. Non accipiam, inquit, de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos, quoniam meae sunt omnes ferae silvarum 1). Quidquid obtuleritis, inquit, meum est, quia totus orbis meus est. Non exigo quae mea sunt; est quod de vestro mihi possitis offerre, studium devotionis et fidei. Non sacrificiorum ambitione delector; tantummodo, o homo, immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua 2). Aut certe, si placet, sic accipiamus. Quoniam dixit abdormisse somnum suum divites, increpationes praemisit Domini in eos, terrorem subtexuit, potentiam praedicavit, cui nec divites resistant; conversus ad universos ait: Divites dormitent, divites increpentur; vos orate, et reddite Domino Deo vestro omnes, qui in circuitu ejus adfertis munera 3), id est, gratias agite, pauperès, quia non est personarum acceptor Deus. Ili divitias struant 4), condant pecuniam, auri aggerent et argenti thesauros; vos orate, qui aliud non habetis; vos orate, quia hoc solum habetis, quod est auro pretiosius et argento. Vos reddite munera qui a Domino non receditis, qui estis in circuitu, quoniam qui eratis longe, facti estis prope. Qui autem prope sibi videntur esse per divitias ac potentiam, longe facti sunt propter avaritiam. Nemo enim foris est, nisi quem culpa excluserit, ut ejecit Adam de paradiso, et exclusit Evam. Nemo longe, nisi quem flagitia propria relegaverint... Ergo vos prope positi orate et reddite munera terribili, et ei qui aufert principum spiritum, terribili apud reges terrae 5); eo quod nullo redimatur divitis praemio, nullo inflectatur potentium supercilio, qui culpae pretia discriminat, qui quo plus alicui contulerit, eo plus exigit ab eo. Saul privato contulit regnum, sed quia mandatum non custodivit, et regnum amisit et spiritum. Multos reges gentium propter perfidiam fecit e populo patrum esse captivos. Et ut jam de proposita loquamur historia, qui Achab regem coelestibus ingratum beneficiis ita jussit occidi, ut a canibus ejus vulnera lamberentur. Etenim quia pauperis vineam concupierat, nequaquam tantis opibus expletus imperii, infra omnem inopiam redactus est a Domino. Non qui vulnera ejus lavaret, inventus est, non qui corpus operiret. Defecit circa eum hominum humanitas, canum successit asperitas. Dignos plane sui ministros funeris avarus invenit. CAPUT XVII. Cur Achab, cui Deus ob poenitentiam ejus promiserat veniam, tamen victus atque occisus fuerit; hujus rei duplex ratio; unde concluditur, etiam indignis promissa sua Deum servare. Hoc loco oritur illud quaestionis, quomodo legimus dixisse Dominum ad Eliam: Vidisti quemadmodum commotus est Achab a facie mea? Non inducam in diebus ejus mala, sed in diebus filii ejus inducam mala 1). Aut quomodo dicimus quia valet apud Dominum poenitentia? Ecce rex commotus est ante faciem Domini, et ibat plorans, et conscidit vestimenta sua, et operuit se cilicio, et erat indutus sacco ex illo die quo interfecit Nabuthe Jezraelitam 2), ita ut Deum misericordia commoveret, et mutaret sententiam. Ergo aut poenitentia non valuit, nec inflexit Dominum misericordem, aut oraculum falsum est. Nam Achab et victus est et occisus. Sed considera quia Jezabel habebat uxorem, cujus inflammabatur arbitrio, quae convertit cor ejus, et nimiis sacrilegiis exsecrabilem fecit; et hunc ergo ejus poenitentiae revocavit affectum. Dominus autem non potest mutabilis aestimari, sed confessionis immemori non putavit esse servandum, quod promiserat confitenti. Accipe aliud verius; et indigno servavit Dominus tenorem sententiae suae, sed beneficia circa se divina ipse non tenuit. Intulerat bellum rex Syriae 3): victus est, et servatus ad veniam; captivus quoque libertate donatus, et remissus ad regnum est. Quod fuit divinae sententiae, non solum evasit Achab, sed etiam triumphavit: quod ipsius ignaviae, hostem sibi a quo vinceretur, armavit. Et certe fuerat monitus a propheta dicente: Cognosce et vide quid facias 4). Monitus, inquam, erat, eo quod Syriae regis pueris deberetur coelestis gratiae auxilium, quoniam dixisset: Deus montium, Deus Israel, et non Deus Baal; propter hoc, inquit, 1) III. Reg. 20, 29. 2) Ibid. 27. 3) Romana edit.: Intulerat ei bellum rex Syriae, qui et ab eo victus est. . . . Nam primo congressu Achab vicit et fugavit hostem; secundo vicit, et captum imperio suo reddidit. Quod Achab non solum evaserit, sed triumphaverit, divinae fuit sententiae dicente propheta: Ecce ego trado omnem hanc turbam in manus tuas. Quod autem postea vinceretur, suae fuit culpae, dicente uno etc. 4) III. Reg. 20, 22. |