صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

non dico Martyrum reliquias, sed ne solem quidem et lunam, non Angelos, non Archangelos, non Cherubim, non Seraphim, et omne nomen quod nominatur et in praesenti saeculo et in futuro, colimus et adoramus: ne serviamus creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. Honoramus autem reliquias Martyrum, ut eum cujus sunt Martyres, adoremus. Honoramus servas, ut honor servorum redundet ad Dominum, qui ait: Qui vos suscipit, me suscipit 1). Ergo Petri et Pauli immundae sunt reliquiae? ergo Moysi corpusculum immundum erit? Quod juxta Hebraicam veritatem ab ipso sepultum est Domino? Et quotiescunque Apostolorum et Prophetarum et omnium Martyrum basilicas ingredimur, toties idolorum templa veneramur? Accensique ante tumulos eorum cerei, idololatriae insignia sunt? Plus aliquid dicam, quod redundet in auctoris caput; et insanum cerebrum, vel sanet aliquando, vel deleat; ne tantis sacrilegiis simplicium animae subertantur. Ergo et Domini corpus in sepulchro positum, immundum fuit? Et Angeli, qui candidis vestibus utebantur, mortuo cadaveri atque polluto praebebant excubias; ut post multa saecula Dormitantius somniaret, immo eructaret immundissimam crapulam, et cum Juliano persecutore Sanctorum basilicas aut destrueret, aut in templa converteret?

2. Miror, sanctum episcopum, in cujus parochia esse presbyter dicitur, acquiescere furori ejus: et non virga apostolica, virgaque ferrea confringere vas inutile, et tradere in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. Meminerit illius dicti: Si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas 2). Et in alio loco: In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem 3). Et iterum: Nonne odientes te, Domine, odio habui, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos 4). Si non sunt honorandae reliquiae Martyrum, quomodo legimus: Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus? 5) Si ossa eorum polluunt contingentes, quomodo Elisaeus mortuus, mortuum suscitavit, et dedit vitam corpus quod juxta Vigilantium jacebat immundum? Ergo omnia castra Israelitici exercitus et populi Dei fuere immunda, quia Joseph et Patriarcharum corpora portabant in solitudine, et ad sanctam terram, immundos cineres pertulerunt? Joseph quoque, qui in typo praecessit Domini Sal

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

vatoris, sceleratus fuit; qui tanta ambitione Jacob in Hebron ossa portavit; ut immundum patrem, avo et atavo sociaret immundis, et mortuum mortuis copularet? O praecidendam linguam a medicis, immo insanum curandum caput, ut qui loqui nescit, discat aliquando reticere. Ego, ego vidi hoc aliquando portentum, et testimoniis scripturarum, quasi vinculis Hippocratis volui ligare furiosum; sed abiit, excessit, evasit, erupit, et inter Adriae fluctus Cotiique regis alpes in nos declamando clamavit. Quidquid enim amens loquitur, vociferatio et clamor est appellandus.

3. Tacita me forsitan cogitatione reprehendas, cur in absentem invehar. Fatebor tibi dolorem meum. Sacrilegium tantum patienter audire non possum. Legi enim seiromasten Phinees. austeritatem Eliae, zelum Simonis Chananaei, Petri severitatem, Ananiam et Sapphiram trucidantis, Paulique constantiam, qui Elymmam magum viis Domini resistentem, aeterna caecitate damnavit. Non est crudelitas, pro Deo pietas. Unde et in lege dicitur: Si frater tuus, et amicus, et uxor, quae est in sinu tuo, depravare te voluerit a veritate, sit manus tua super eos, et effundes sanguinem eorum, et auferes malum de medio Israel 1). Iterum dicam: Ergo Martyrum immundae sunt reliquiae? Et quid passi sunt Apostoli, ut immundum Stephani corpus tanta funeris ambitione praecederent, et facerent ei planctum magnum; ut eorum luctus in nostrum gaudium verteretur? Nam quod dicis eum vigilias execrari, facit et hoc contra vocabulum suum, ut velit dormire Vigilantius, et non audiat Salvatorem dicentem: Sic non potuisti una hora vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus promptus est, sed caro infirma2). Et in alio loco Propheta decantat: Media nocte surgebam, ut confiterer tibi, super judicia justitiae tuae 3). Dominum quoque Evangelio legimus pernoctasse, et Apostolos clausos carcere tota nocte vigilasse, ut illis psallentibus terra quateretur, custos carceris crederet, magistratus et civitas terrerentur. Loquitur Paulus: Orationi insistite, vigilantes in ea 4). Et in alio loco: In vigiliis frequenter 5). Dormiat itaque Vigilantius et ab exterminatore Aegypti cum Aegyptiis dormiens suffocetur. Nos dicamus cum David: Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel 6); ut veniat ad nos sanctus, et air, qui interpretatur vigil. Et si quando propter peccata nostra dormierit, dicamus ad eum: Ex

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

in

urge, quid dormitas, Domine? 1) excitemusque illum, et navicula fluctuante, clamemus: Magister, salvos nos fac, perimus,

4. Plura dictare volueram, si non epistolaris brevitas pudo rem nobis tacendi imponeret; et si tu librorum ipsius ad nos voluisses mittere cantilenas, ut scire possemus ad quae rescribere deberemus. Nunc autem aërem verberavimus, et non tam illius infidelitatem, quae omnibus patet, quam nostram fidem aperuimus. Ceterum si volueris, longiorem nos adversum eum librum scribere, mitte naenias illius et ineptias, ut Joannem Baptistam audiat praedicantem: Jam securris ad radices arborum posita est. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur 2).

Alterum scriptum Hieronymi adversus vigilantium pro cultu reliquiisque sanctorum 3).

1. Multa in orbe monstra generata sunt. Centauros et sirenas, ululas, et onocrotalos in Esaia legimus 4). Job Leviathan et Behemoth mystico sermone describit. Cerberum et stymphalidas, aprumque Erymathium, et leonem Nemaeum, Chimaeram atque hidram multorum capitum narrant fabulae poetarum. Cacum describit Vergilius 5). Triformem Geryonem Hispaniae prodiderunt. Sola Gallia monstra non habuit, sed viris semper fortissimis 6) et eloquentissimis abundavit. Exortus est subito Vigilantius, seu verius Dormitantius, qui immundo spiritu pugnet contra Christi spiritum, et Martyrum neget sepulchra veneranda: damnandas dicat esse vigilias; nunquam nisi in Pascha Alleluia cantandum: continentiam, haeresim: pudicitiam, libidinis seminarium. Et quomodo Euphorbus in Pythagora renatus esse perhibetur ), sic in isto Joviniani mens prava surrexit: ut et in illo, et in hoc diaboli respondere cogamur insidiis. Cui jure dicitur: semen pessimum, para filios tuos occisioni peccatis patris tui 8). Ille Romane ecclesiae autoritate damnatus, inter phasides aves et carnes suillas non tam emisit spiritum quam eructavit. Iste caupo Calagurritanus et

-4

1) Matth. 8, 25. 2) Ibid. 3, 10. 3) Vigilantius, natione Gallus, ex inferiori Aquitania ad radices Pyrenaei, erat imperitus et inconditus et verbis et scientia et sermone. 4) Sic habent 70 interpretes apud Esaiam. 5) Virgil. lib. 18. cap. 34. 6) Vallars. fortis. 7) Panthoi filius fuit Euphorbus a Menelao apud Troiam vulneratus. Pythagoras enim somniavit Euphorbi animam in se demigrasse; seque ajebat primum fuisse Ethalidem, mox Euphorbum, deinde Hermotimum, et Pyrrhum, Delium piscatorem, postremo ex Pyrrho factum esse Pythagoram.

8) Is. 14. 20-D

in perversum propter nomen viculi mutus Quintilianus miscet aquam vino 1): et de artificio pristino, suae venena perfidiae catholicae fidei sociare conatur, impugnare virginitatem, odisse pudicitiam, in covivio secularium contra sanctorum jejunia proclamare: dum inter phialas philosophatur, et ad placentas liguriens, psalmorum modulatione mulcetur: ut tantum inter epulas, Daniel et Idithun, et Asaph et filiorum Chore cantica audire dignetur. Haec dolentis magis effudi animo quam ridentis, dum me cohibere non possum: et injuriam Apostolorum ac Martyrum surda nequeo aure transire.

2. Proh nefas, episcopos sui sceleris dicitur habere consortes: si tamen episcopi nominandi sunt, qui non ordinant diaconos, nisi prius uxores duxerint, nulli coelibi credentes pudicitiam: imo ostendentes, quam sancte vivant, qui male de omnibus suspicantur: et nisi praegnantes uxores viderint clericorum infantesque de ulnis matrum vagientes, Christi sacramenta non tribuunt. Quid facient orientis ecclesiae? quid Aegypti et sedis apostolicae, quae aut virgines clericos accipiunt, aut continentes: aut si uxores habuerint, mariti esse desistunt? 2) Hoc docuit Dormitantius, libidini fraena permittens, et naturalem carnis ardorem, qui in adolescentia plerumque fervescit, suis hortatibus duplicans, immo extinguens coitu feminarum: ut non sit, quo distemus a porcis, quo differamus a brutis animantibus, quo ab equis: de quibus scriptum est: equi insanientes in feminas facti sunt mihi: unusquisque in uxorem proximi sui hinniebat 3). Hoc est quod loquitur per David spiritus sanctus: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 4). Et rursus de Dormitantio et sociis ejus: In chamo et freno maxillas eorum constringe, qui non approproximant ad te 5).

3. Sed jam tempus est, ut ipsius verba ponentes ad singula respondere nitamur. Fieri enim potest, ut rursum malignus interpres dicat fictam a me materiam, cui rhetorica declamatione respondeam: sicut illam quam scripsi ad Gallias, matri et filiae inter se discordantibus. Auctores sunt hujus dictatiunculae meae sancti presbyteri Riparius et Desiderius, qui paroecias suas vicinia istius scribunt esse maculatas: miseruntque libros per fratrem Sisinnium, quos inter crapulam stertens evomuit. Et asserunt

1) Conf. Is. I. Vinum tuum mixtum est aqua, quod S. Hieronymus de haereticis dictum interpretatur. 2) De coelibatu clericorum St. Hieron. lib. I. contra Jovinianum ait: Non posse esse episcopum, qui in Episcopatu filios faciat, alioquin si deprehensus fuerit, non quasi vir tenebitur, sed quasi adulter damnabitur. 3) Jerem. 5, 8. 4) Psal. 31, 9. 5) Ibid.

[ocr errors]

repertos esse nonnullos, qui, faventes vitiis suis, illius blasphemiis acquiescant. Est quidem imperitus et verbis et scientia, et sermone inconditus, ne vera quidem potest defendere: sed propter homines saeculi et mulierculas oneratas peceatis, semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes, una lucubratiuncula illius naeniis respondebo, ne sanctorum virorum, qui ut haec facerem me deprecati sunt, videar literas respuisse.

[ocr errors]

4. Nimirum respodet generi suo, ut qui de latronum et Covenarum natus est semine 1): quos Gn. Pompejus edomita Hispania, et ad triumphum redire festinans, de Pyrenaei jugis deposuit, et in unum oppidum congregavit: unde et Covenarum urbs nomen accepit, hucusque latrocinetur contra ecclesiam Dei: et de Vectonibus Arrebacis Celtiberisque descendens 2), incurset Galliarum ecclesias: portetque nequaquam vexillum Crucis, sed insigne diaboli. Fecit hoc idem Pompejus, etiam in Orientis partibus: ut Cilicibus et Isauris piratis, latronibusque superatis, sui nominis inter Ciliciam et Isauriam conderet civitatem. Sed haec urbs hodie servat scita majorum, et nullus in ea ortus est Dormitantius. Galliae vernaculum hostem sustinent, et hominem morti capitis, atque Hippocratis vinculis alligandum, sedentem cernunt in Ecclesia: et inter caetera verba blasphemiae, ista quoque dicentem: ,,Quid necesse est, te tanto honore, non solum honorare, sed etiam adorare illud nescio quid, quod in modico vasculo transferendo colis? Et rursum in eodem libro: Quid puluerem linteamine circumdatum, adorando oscularis? Et in consequentibus: Prope ritum gentilium videmus sub praetextu religionis introductum in ecclesiis, sole adhuc fulgente, moles cereorum accendi ), et ubicumque pulvisculum nescio quod, in modico vasculo, pretioso linteamine circumdatum osculantes adorant. Magnum honorem prebent hujuscemodi homines beatissimis martyribus, quos putant de vilissimis cereolis illustrandos; quos agnus, qui est in medio throni, cum omni fulgore majestatis suae illustrat".

5. Quis enim o insanum caput aliquando Martyres adoravit? quis hominem putavit Deum? Nonne Paulus et Barnabas 4) cum a Lycaonibus Jupiter et Mercurius putarentur, et eis vellent hostias immolare, sciderunt vestimenta sua, et se homines esse dixerunt? Non quod meliores non essent olim mortuis hominibus Jove

1) Convenae dicuntur populi, qui ex variis oris in alterum quendam locum conveniunt. Vict. 2) Conf. Strab. lib. IV. 3) Gentiles cereos ante idola accendere consueverunt; Christiani accendunt lumina non ad fugendas tenebras, sed ad signum laetitiae.

4) Act. 14.

« السابقةمتابعة »