صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Extra Ecclesiam nulla salus.

Salutem non potest habere homo nisi in Ecclesia catholica. Extra Ecclesiam catholicam totum potest praeter salutem, potest habere honorem, potest habere sacramentum, potest cantare Halleluia, potest respondere Amen, potest Evangelium tenere, potest in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti fidem et habere et praedicare, sed nusquam nisi in Ecclesia catholica salutem poterat invenire. Sermo ad Caesariensis ecclesiae plebem. num. 6. tom. 9. pag. 622.

Quisquis ergo ab hac catholica Ecclesia fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se vivere existimet, hoc solo scelere quod a Christi unitate disjunctus est, non habebit vitam; sed ira Dei manet super eum. Epist. 141. num. 5. pag. 458.

Ad ipsam vero salutem ac vitam aeternam nemo pervenit, nisi qui habet caput Christum. Habere autem caput Christum nemo poterit, nisi qui in ejus corpore fuerit, quod est Ecclesia. De Unitate Eccles. cap. 19. n. 49. pag. 372.

Ecclesia catholica sola corpus est Christi, cujus ille caput est salvator corporis sui. Extra hoc corpus neminem vivificat Spiritus sanctus, quia sicut ipse Apostolus dicit: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. (Rom. 5, 5.) Non est autem particeps divinae caritatis, qui hostis est unitatis. Non habent itaque Spiritum sanctum, qui sunt extra Ecclesiam. Epist. ad Paulin. 185. n. 50. tom. II. pag. 663.

De Primatu sancti Petri.

In Scripturis sanctis didicimus Apostolum Petrum, in quo primatus Apostolorum tam excellenti gratia praeeminet, aliter quam veritas postulabat de circumcisione agere solitum. De Baptismo contra Donatistas. lib. II. n. 2. tom. 9. pag. 96.

Inter hos (Apostolos) pene ubique solus Petrus totius Ecclesiae meruit gestare personam. Propter ipsam personam, quam totius Ecclesiae solus gestabat, audire meruit, tibi dabo claves regni coelorum. Has enim claves non homo unus, sed unitas accepit Ecclesiae. Hinc ergo Petri excellentia praedicatur, quia ipsius universitatis et unitatis Ecclesiae figuram gessit, quando ei dictum est, tibi trado, quod omnibus traditum est. Serm. 295. n. 2. pag. 1194.

In libro contra epistolam Donati dixi in quodam loco de Apostolo Petro, quod in illo tanquam in Petro fundata sit, Ecclesia; qui sensus etiam cantatur ore multorum in versibus beatissimi

Ambrosii ubi de gallo gallinaceo ait: hoc ipsa Petra Ecclesiae canente, culpam diluit. Sed scio me postea saepissime sic exposuisse quod a Domino dictum est: tu es Petrus et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam; ut super hunc intelligeretur quem confessus est Petrus: tu es Christus Filius Dei vivi. Ac sic Petrus ab hac Petra appellatus personam Ecclesiae figuraret, quae super hanc Petram aedificatur, et accepit claves regni coelorum. Non enim dictum est illi, tu es Petra; sed tu es Petrus. Petra autem erat Christus, quem confessus Simon sicut eum tota Ecclesia, confitetur, dictus est Petrus. Harum autem duarum sententiarum quae sit probalior eligat lector. Retract. lib. I. cap. 21. n. 1. tom. pag. 32.

De existentia Dei et ejus attributis.

Haec est enim vis verae divinitatis, ut creaturae rationali jam ratione utenti, non omnino ac penitus abscondi. Exceptis enim paucis in quibus natura nimium depravata est, universum genus humanum Deum mundi hujus fatetur auctorem. Tract. in Joann. 106. n. 4. pag. 765.

Deus ubique secretus est, ubique publicus, quem nulli licet ut est cognoscere et quem nemo permittitur ignorare. In Psal. 74. num. 9. pag. 788.

Dixit imprudens in corde suo, non est Deus. Nec ipsi sacrilegi et detestandi quidam Philosophi, qui perversa et falsa de Deo sentiunt, ausi sunt dicere: non est Deus. Ideo ergo, dixit in corde suo: quia hoc nemo audet dicere, etiamsi ausus fuerit cogitare. In Psal. 13. num. 2. pag. 67.

Deus ineffabilis est. Facilius dicimus quid non sit, quam quid sit. Terram cogitas, non est hoc Deus: mare cogitas, non est hoc Deus; omnia quae sunt in terra, homines et animalia, non est hoc Deus.... Quid est? Hoc solum potui dicere quid non sit. Quaeris quid sit? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. In Psal. 85. num. 12. pag. 509.

Quid es ergo, Deus meus? Quid rogo, nisi Dominus Deus? Quis enim Dominus praeter Dominum? Aut quis Deus praeter Deum nostrum? Summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et justissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis, immutabilis mutans omnia, nunquam novus, nunquam vetus, innovans omnia, et in vetustatem perducens superbos et nesciunt, semper agens, semper quietus, colligens, et non egens, portans et implens et

protegens, creans et nutriens et perficiens, quaerens cum nihil desit tibi. Amas, nec aestuas; zelas, et securus es, poenitet te et non doles; irasceris et tranquillus es; opera mutas, et non consilium, recipis quod invenis, et nunquam amisisti, nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis, supererogatur tibi ut debeas, et quis habet quidquam non totum? reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Et quid diximus, Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta? Aut quid dicit aliquis cum de te dicit? et vae tacentibus de te; quoniam loquaces muti sunt. Lib. I. confess. cap. 4. pag. 70 et 71.

De Trinitate.

Non enim duos aut tres Deos fides catholica praedicat, sed ipsam Trinitatem unum Deum. Non ut eadem Trinitas simul possit aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus dici, sicut Sabellius credidit; sed ut Pater non nisi Pater et Filius non nisi Filius, et Spiritus sanctus non nisi Spiritus sanctus, et haec Trinitas nonnisi unus Deus. Quia et cum dixisset Apostolus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia Trinitatem ipsam in sinuasse creditur; nec tamen subjecit ipsis gloria, sed ipsi gloria. In Psal. 5. num. 3. pag. 17.

Proinde in unum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum firma pietate credamus; ita ut nec Filius credatur esse qui Pater - est, nec Pater qui Filius est, nec Pater nec Filius qui utriusque Spiritus est. Nihil putetur in hac Trinitate temporibus locisve distare; sed haec tria aequalia esse et coaeterna, et omnino esse una natura; non a Patre aliam, et a Filio aliam, et a Spiritu sancto aliam conditam esse creaturam; sed omnia et singula quae creata sunt vel creantur, Trinitate creante subsistere; nec quemquam liberari a Patre sine Filio et Spiritu sancto, aut a Spiritu sancto sine Patre et Filio; sed a Patre et Filio et Spiritu sancto, uno, vero, vereque immortali, id est omni modo incommutabili solo Deo. Epist. 169. cap. 2. num. 5. pag. 604.

[ocr errors]

Res igitur quibus fruendum est, Pater et Filius et Spiritus sanctus, eademque Trinitas, una quaedam summa res, communisque omnibus fruentibus ea; si tamen res et non rerum omnium causa sit, si tamen et causa. Non enim facile nomen quod tantae excellentiae conveniat potest inveniri, nisi quod melius ita Trinitas haec, unus Deus ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Ita Pater et Filius et Spiritus sanctus, et singulus quisque horum plena substantia; et simul omnes una substantia, Pater nec Filius est, nec Spiritus

sanctus, Filius nec Pater est nec Spiritus sanctus, Spiritus sanctus nec Pater est nec Filius, sed Pater tantum Pater, et Filius tantum Filius, et Spiritus sanctus tantum Spiritus sanctus, eadem tribus aeternitas, eadem incommutabilitas, eadem majestas, eadem potestas. In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia; et tria haec unum omnia propter Patrem, aequalia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum sanctum. De doctrina christiana, lib. 1. cap. 5. pag. 6 et 7.

Haec Trinitas unius est ejusdemque naturae atque substantiae, non minor in singulis quam in omnibus, nec major in omnibus, quam in singulis, sed tanta in solo Patre, vel in solo Filio, quanta in Patre simul et Filio, et tanta in solo Spiritu sancto, quanta simul in Patre et Filio et Spiritu sancto. Neque enim Pater, ut haberet Filium de seipso, minuit seipsum; sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se, et esset in Filio tantus quantus et solus. Similiter et Spiritus sanctus integer de integro, non praecedit unde procedit, sed tantus cum illo quantus ex illo, nec minuit eum procedendo, nec auget haerendo; et haec omnia nec confuse unum sunt nec disjuncte tria sunt; sed cum sint unum, tria sunt, et cum sint tria unum sint. Epist. 170. num. 5. pag. 609. Vid. libr. 8. de Trinitate n. 2. pag. 865 et 866.

De necessitate fidei in Jesum Christum ad salutem

consequendam.

Dominus autem manens cum discipulis per quadraginta dies, significare dignatus est, quia per istud tempus necessaria est omnibus fides incarnationis Christi; quae infirmis est necessaria. Serm. 264. in die Ascen. num. 5. pag. 1077.

Non enim quisquam praeter istam fidem, quae est in Christo Jesu, sive ante ejus incarnationem, sive poste, reconciliatus est Deo, cum sit ab Apostolo veracissime definitum, unus enim Deus et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. In Psal. 104. num. 10. pag. 1183.

Sine fide ergo incarnationis et mortis et resurrectionis Christi nec antiquos justos ut justi essent, a peccatis potuisse mundari et Dei gratia justificari, veritas christiana non dubitat; sive in eis justis quos sancta Scriptura commemorat; sive in eis justis quos quidem illa non commemorat, sed tamen fuisse credendi sunt, vel ante diluvium vel inde usque ad legem datam; vel ipsius legis tempora, non solum in Filiis Israel sicut fuerunt Prophetae, sed etiam extra eundem populum, sicut fuit Job. Et ipsorum enim

corda eadem mundabantur mediatoris fide et diffundebatur in eis caritas per Spiritum sanctum, qui ubi vult spirat non non merita sequens, sed etiam ipsa merita faciens; non enim Dei gratia erit ullo modo nisi gratuita fuerit omni modo. De peccat. orig. cont. Pet. n. 28. pag. 265.

Unde et antqui justi ante incarnationem Verbi, in hac fide Christi, et in vera justitia quod ex nobis Christus, justificati sunt, hoc credentes futurum quod nos credimus factum et ipsi gratia salvi facti per fidem, non ex seipsis sed Dei dono; non ex operibus, ne forte extollerentur. Bona quippe opera eorum non praevenerunt misericordiam Dei, sed subsecuta sunt. Ipsi quippe audierunt, ipsi scripserunt longe antequam Christus venisset in carne: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. E quibus Dei verbis, tanto post Apostolus Paulus diceret, igitur non volentis neque currentis sed miserenest Dei. Ipsorum etiam vox est longe antequam Christus venisset in carne: Deus meus misericordia ejus praeveniet me. Quomodo autem possent alieni esse a fide Christi, quorum caritate etiam nobis pronuntiatus est Christus, sine cujus fide quisquam mortalium nec fuit nec est nec esse aliquando poterit justus. De pat. num. 18. pag. 524.

Deus vult omnes homines salvos fieri.

Non enim misit Deus Filium suum, ut judicet mundum; sed ut salvetur mundus per ipsum, ergo quantum in medico est, sanare venit aegrotum, ipse se interimit qui praecepta medici observare non vult, venit Salvator in mundum; quare Salvator dictus est mundi, nisi ut salvet mundum, non ut judicet mundum? Salvari non vis ab illo, ex te judicaberis In Joann. tract. 12. tom. III. part. 2. pag. 389.

Vult autem Deus omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; non sic tamen ut eis adimat liberum arbitrium quo vel bene vel male utentes justissime judicentur quod cum sit infideles quidem contra voluntatem Dei faciunt cum ejus Evangelio non credunt; nec ideo tamen eam vincunt, verum si ipsos fraudant magno et summo bono, malisque poenalibus implicant, experturi in suppliciis potestatem ejus, cujus in donis misecordiam contempserunt. Lib. de spiritu et littera n. 58. pag. 118.

De peccato originali.

Catholica potius fides peccatum esse originale non dubitat;

« السابقةمتابعة »