صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

esse possimus. Tunc illi tres, inquit, quasi ex uno ore hymnum canebant et benedicebant Dominum 1). Loquebantur quasi ex uno ore, et nondum illos Christus 2) docuerat orare. Et idcirco orantibus fuit impetrabilis et efficax sermo, quia promerebatur Dominum pacifica et simplex et spiritalis oratio. Sic et apostolos cum discipulis post adscensum Domini invenimus orasse. Erant, inquit, perseverantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus et Maria, quae fuerat mater Jesu, et fratribus ejus 3). Perseverabant in oratione unanimes orationis suae et instantiam 4) simul et concordiam declarantes, quia Deus, qui inhabitare facit unanimes in domo 5), non admittit in divinam et aeternam domum nisi eos, apud quos est unanimis oratio.

CAPUT IX.

Doctrinae coelestis compendium.

Qualia autem sunt, fratres dilectissimi, orationis dominicae sacramenta, quam multa, quam magna, breviter in sermone collecta, sed in virtute spiritaliter copiosa, ut nihil omnino praetermissum sit, quod non in precibus atque orationibus nostris coelestis doctrinae compendio compehendatur! Sic 6), ait, orate: Pater noster, qui es in coelis. Homo novus, renatus et Deo suo per gratiam ejus restitutus Pater primo in loco dicit, quia filius esse jam coepit. In sua, inquit, propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem eum receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei fierent, his, qui credunt in nomine ejus ). Qui ergo credidit in nomine ejus et factus est Dei filius, hinc debet incipere, ut et gratias agat et profiteatur, se Dei filium, dum nominat patrem sibi esse in coelis Deum, contestetur quoque inter prima statim nativitatis suae verba, retnuntiasse se terreno et carnali patri et patrem solum nosse se et habere coepisse, qui sit in coelis, sicut scriptum est: Qui dicunt patri et matri: non novi te, et filios suos non agnoverunt, hi custodierunt praecepta tua et testamentum tuum servaverunt ). Item Dominus in evangelio suo praecepit, ne vocemus nobis patrem in terra 9), quod sit scilicet nobis unus pater, qui est in coelis. Et discipulo, qui ementionem defuncti patris fecerat, respondet: Sine mortui mortuos

1) Dan. 3, 51.

2) Angli et alii legunt: Christus in carne visus docuerat; sed haec additio maxime superflua est, ut jam Maranus in edit. sua recte notavit.

[ocr errors]

stantia simul et concordia.

3) Act. 1, 14.

4) Goldhorn in bibl. Gersd. legit: in

5) Psl. 67, 6.

[blocks in formation]
[ocr errors]

9) Matth. 23, 9.

6) Matth. 6, 9. - 7) Joan,

suos sepeliant 1). Dixerat enim patrem suum mortuum, cum sit credentium pater vivus.

CAPUT X.

Petitio prima.

Nec hoc solum, fratres dilectissimi, animadvertere et intelligere debemus, quod appellemus patrem, qui sit in coelis, sed conjungimus et dicimus: Pater noster, id est eorum, qui credunt, eorum, qui per eum sanctificati et gratiae spiritalis nativitate reparati filii Dei esse coeperunt. Quae vox etiam Judaeos perstringit et percutit 2); qui Christum sibi per prophetas annuntiatum et ad se prius missum non tantum infideliter spreverunt, sed et crudeliter necaverunt; qui jam non possunt patrem Deum vocare, cum Dominus eos confundat et redarguat dicens: Vos de diabolo patre nati estis et concupiscentias patris vestri facere vultis. Ille enim homicida fuit ab initio et in veritate non stetit, quia veritas non est in illo 3). Et per Esaiam prophetam Deus clamat indignans: Filios generavi et exaltavi, ipsi autem me spreverunt. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit. Vae gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen nequam, filii scelesti. Dereliquistis Dominum et in indignationem misistis illum sanctum Israel 4). In quorum exprobrationem Christiani, quando oramus, Pater noster dicimus, quia noster esse coepit et Judaeorum, qui eum reliquerunt, esse desiit. Nec peccator populus potest esse filius, sed quibus remissa 5), peccatorum datur, eis filiorum nomen adscribitur, et eis aeternitas repromittitur, Domino ipso dicente: Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum 6).

CAPUT XI.

Continuatio.

Quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis ejus et bonitatis ubertas, qui sic nos voluerit orationem cele

1) Matth. 8, 22. nus ait: Hoc est quod 8, 41.

2) Quae vox etiam Judaeos perstringit. TertulliaIsraeli exprobratur. De oration. cap. 2.

3) Joan.

4) Is. 1, 2. 5) Remissa pro remissione. Tertullianus ait: Diximus de remissa peccatorum. Adversus Marcion. lib. IV. cap 18. Cyprianus saepius: qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit etc. epist. 49. epist. ad Subajanum 73 etc. - 6) Joan. 8, 34.

brare in conspectu Dei, ut Deum patrem vocemus et, ut est Christus Dei filius, sic et nos Dei filios nuncupemus? quod nomen nemo nostrum in oratione auderet attingere, nisi ipse nobis sic permisisset orare! Meminisse itaque, fratres dilectissimi, et scire debemus, quia quando patrem Deum dicimus, quasi filii Dei agere debemus, ut quomodo nos nobis placemus de Deo patre, sic sibi placeat et ille de nobis. Conversemur quasi Dei templa, ut Deum in nobis constet habitare. Nec sit degener actus noster a spiritu, ut qui coelestes et spiritales esse coepimus, non nisi spiritalia et coelestia cogitemus et agamus, quia et ipse Dominus Deus dixit: Eos, qui clarificant me, clarificabo; et qui me spernit, spernetur 1); beatus quoque apostolus in epistola sua posuit: Non estis vestri, emti enim estis pretio magno. Clarificate et portate Deum in corpore vestro 2).

CAPUT XII.

Petitio secunda.

Post hoc dicimus: sanctificetur nomen tuum; non quod optemus Deo, ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus ab eo, ut nomen ejus canctificetur in nobis 3). Caeterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat?4) Sed quia ipse dixit: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum 5), id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus, in eo, quod esse coepimus, perseveremus. Et hoc quotidie deprecamur. Opus est enim nobis quotidiana sanctificatione, ut qui quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione, assidua repurgemus. Quae autem sit sanctificatio, quae nobis de Dei dignatione confertur, apostolus praedicat dicens: Neque fornicarii, neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum appetitores neque fures neque fraudulenti neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum Dei consequentur. Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi et in spiritu Dei nostri 6). Sanctificatos nos dicit in nomine Domini Jesu Christi et in spiritu Dei nostri.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

sit optari, aut laboret nisi optemus. De orat. cap. 3. Deum sanctificare dicuntur, inquit Priorius ad hunc loc. Tertull. qui bene vivunt. 4) Tertull. ibid. Ceterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen Dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso? c. 3.

[ocr errors]

5) Levit.

[merged small][ocr errors][merged small]

Haec sanctificatio ut in nobis permaneat, oramus et, quia Dominus et judex noster sanato a se et vivificato 1) comminatur jam non delinquere, ne quid ei deterius fiat, hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus ac noctibus postulamus, ut sanctificatio et vivificatio, quae de Dei gratia sumitur, ipsius protectione servetur.

CAPUT XIII.

Petitio tertia.

Sequitur in oratione: Adveniat regnum tuum. Regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus 2), sicuti et nomen ejus ut in nobis sanctificetur, postulamus. Nam Deus quando non regnat, aut apud eum quando incipit, quod et semper fuit et esse non desinit? Nostrum regnum petimus advenire a Deo nobis repromissum, Christi sanguine et passione quaesitum, ut qui in saeculo ante servivimus, postmodum Christo dominante regnemus, sicut ipse pollicetur et dicit: Venite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi 3). Potest vero, fratres dilectissimi, et ipse Christus esse regnum Dei, quem venire quotidie cupimus, cujus adventus ut cito nobis repraesentetur, optamus. Nam cum resurrectio ipse nostra sit 4), quia in ipso resurgimus, sic et regnum Dei potest ipse intelligi, quia in illo regnaturi sumus. Bene autem regnum Dei petimus, id est, regnum coeleste, quia est et terrestre regnum. Sed qui renuntiavit jam saeculo, major est et honoribus ejus et regno. Et ideo qui se Deo et Christo dedicat, non terrena, sed coelestia regna desiderat. Continua autem oratione et prece opus est ne excidamus a regno coelesti, sicut Judaei, quibus hoc prius promissum fuerat, exciderunt, Domino manifestante et probante: Multi, inquit, venient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum. Filii autem regni expellentur in tenebras exteriores; illic erit ploratio et stridor dentium 5). Ostendit, quia ante filii regni Judaei erant, quando et filii Dei esse perseverabant. Postquam cessavit circa illos nomen paternum, cessavit et regnum. Et ideo christiani, qui in oratione appellare patrem Deum coepimus, nos et ut regnum Dei nobis veniat, oramus.

1) Angli legunt contra auctoritatem fere omnium edit. et codic.: justificata.. 2) Tertullianus ait: Itaque si ad Dei voluntatem et ad nostram suspensionem pertinet regni Dominici repraesentatio. Ibid. c. 5. 3) Matth. 25, 34. 4) Alii legunt: cum resurrectio ipse sit; vox: nostra, certe

[ocr errors]

superflua esse videtur.

[ocr errors]

5) Matth. 8, 11.

CAPUT XIV.

Petitio quarta.

Addimus quoque et dicimus: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra 1); non ut Deus faciat, quod vult, sed ut nos facere possimus, quod Dens vult. Nam Deo quis obsistit 2), quominus quod velit, faciat? Sed quia nobis a diabolo obsistitur, quominus per omnia noster animus atque actus Deo obsequatur, oramus et petimus, ut fiat in nobis voluntas Dei, quae ut fiat in nobis, opus est Dei voluntate, id est, ope ejus et protectione; quia nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia et misericordia tutus est. Denique et Dominus infirmitatem hominis, quem portabat, ostendere ait: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste 3), et exemplum discipulis suis tribuens, ut non voluntatem suam, sed Dei faciant, addidit dicens: Verum tamen non quod ego volo, sed quod tu 4). Et alio loco dicit: Non descendi de coelo, ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me 5). Quodsi filius obaudivit 6), ut faceret patris voluntatem, quanto magis servus obaudire debet, ut faciat domini voluntatem, sicut in epistola sua Joannes quoque ad faciendam Dei voluntatem hortatur et instruit dicens: Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est caritas patris in illo, quia omne, quod in mundo est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a patre, sed ex concupiscentia mundi. Et mundus transibit et concupiscentia ejus; qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum 7). Qui in aeternum manere volumus, Dei, qui aeternus est, voluntatem facere debemus.

CAPUT XV.

Voluntas Dei in quibus consistit.

Voluntas autem Dei est, quam Christus et fecit et docuit. Humilitas in conversatione, stabilitas in fide, verecundia in ver

1) St. Augustinus citat hunc locum in lib. IV. contra duas epistolas Pelag. Cap. IX. §. 25 tom. X. pag. 483. Edit. Benedictin. 2) Nam Deo quis

obsistit. Similiter Tertullianus: Non quod aliquis obsistat quominus voluntas Dei fiat. cap. 4. 3) Matth. 26, 39. 4) Ibid. 26, 39. 5) Joan. 6, 38.6) Vox: obaudire, est Cypriano usitatior: similiter Tertullianus ait: Ceterum voluntas Dei in obaudientiam venerat. Exhortat. castit. c. 2. — 7) I. Joan. 2, 15-17.

« السابقةمتابعة »