صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

bis, in factis justitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, injuriam facere non nosse et factam posse tolerare, cum fratribus pacem tenere, Deum toto corde diligere, amare in illo, quod pater est, timere, quod Deus est, Christo nihil omnino praeponere, quia nec nobis quidquam ille praeposuit, caritati ejus inseparabiliter adhaerere, cruci ejus fortiter ac fidenter assistere, quando de ejus nomine et honore certamen est, exhibere in sermone constantiam, qua confitemur, in quaestione 1) fiduciam, qua congredimur, in morte patientiam, qua coronamur; hoc est cohaeredem Christi esse velle, hoc est praeceptum Dei facere, hoc est voluntatem patris adimplere.

CAPUT XVI.

Non animo tantum, sed corpore praestanda.

Fieri autem petimus voluntatem Dei in coelo et in terra 2); quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. Nam cum corpus e terra et spiritum possideamus e coelo, ipsi terra et coelum sumus 3) et, in utroque id est et corpore et spiritu, ut Dei voluntas fiat, oramus. Est enim inter carnem et spiritum colluctatio et discordantibus adversus se invicem quotidiana congressio, ut non, quae volumus, ipsa faciamus, dum spiritus coelestia et divina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. Et ideo petimus impense 4), inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut dum et in spiritu et in carne voluntas Dei geritur, quae per eum renata est, anima servetur. Quod aperte atque manifeste apostolus Paulus sua voce declarat: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem adversantur sibi, ut non, quae vultis, ipsa faciatis. Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt adulteria, fornicationes, immunditiae, spurcitiae, idololatria, veneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, provocationes, simultates, dissentiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non

1) In quaestione. Confessores quaestionati et torti sunt, ut per tormenta quaestionis cogerentur ad relinquendum veritatem. vid. epist. 69. 2) Hunc locum citat St. Augustinus in lib. II. contra Julianum Pelagianum c. II. §. 6. tom. X. pag. 529. 3) St. Augustinus explicat, quomodo hic locus intelligendus sit. Lib. Retrac. I. cap. I. §. 3. tom. I. pag. 4. 4) Vox: impense, deest in pluribus edit. et codic. Krabinger invenit eam in tribus codicibus. 1. c. pag. 275.

possidebunt. Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas 1). Et idcirco quotidianis imo continuis orationibus hoc precamur, et in coelo et in terra voluntatem circa nos Dei fieri; quia haec est voluntas Dei, ut terrena coelestibus cedant, spiritualia et divina praevaleant.

CAPUT XVII.

Hoc Deus peculiari modo vult, ut peccatores convertantur.

Potest et sic intelligi, fratres dilectissimi, ut quoniam mandat et monet Dominus, etiam inimicos diligere et pro iis quoque, qui nos 2) persequuntur orare, petamus et pro illis, qui adhuc terra sunt et necdum coelestes esse coeperunt, ut et circa illos voluntas Dei fiat, quam Christus hominem conservando et redintegrando perfecit. Nam cum discipuli ab eo non jam terra appellentur, sed sal terrae, et apostolus primum hominem vocet de terrae limo, secundum vero de coelo, merito et nos, qui esse debemus patri Deo similes, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super justos et injustos, sic Christo monente oramus et petimus, ut precem pro omnium salute faciamus; ut quomodo in coelo, id est, in nobis per fidem nostram voluntas Dei facta est, ut essemus e coelo, ita et in terra, hoc est, in illis non credentibus 3) fiat voluntas Dei, ut qui adhuc sunt, prima nativitate terreni, incipiant esse coelestes ex aqua et spiritu nati.

CAPUT XVIII.

Petitio quinta.

Procedente oratione postulamus et dicimus: Panem nostrum

[ocr errors]

1) Galat. 5, 17 - 22. 2) Citat August. hunc locum. lib. IV. contra duas epistolas Pelagian, cap. X. §. 27. tom. X. pag. 485 — 86., 3) Goldhorn vocem,,non" delevit; sed sine sufficiente ratione; nam St. August. hunc locum citans legit voc. non:,,Sic etiam voluit intelligi sanctus Cyprianus, quod dicimus: fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra: hoc est, sicut in eis, qui jam crediderunt et tamquam coelum sunt, ita et in eis, qui non credunt, et ob hoc adhuc terra sunt. Quid ergo oramus pro nolentibus credere nisi ut Deus in illis operetur et velle? De Judaeis certe apostolus (Rom. 10, 1.) ait: Fratres, bona voluntas quidem cordis mei et deprecatio ad Deum pro illis fit in salutem. Orat pro non credentibus, quid, nisi, ut credant? Non enim aliter consequuntur salutem. Si ergó fides orantium Dei praevenit gratiam: numquid eorum fides, pro quibus oratur, ut credant, Dei praevenit gratiam? Quando quidem hoc pro eis oratur, ut non-credentibus, id est, fidem non habentibus, fides ipsa donetur. De Praedist. Sanct. cap. 8, §. 15. tom. X. pag. 800 – 801.

quotidianum da nobis hodie. Quod potest et spiritaliter et simpliciter intelligi, quia et uterque intellectus utilitate divina proficit ad salutem. Nam panis vitae Christus est, et panis hic omnium non est, sed noster est. Et quomodo dicimus: Pater noster, quia intelligentium et credentium pater est, sic et panem nostrum vocamus, quia Christus eorum, qui corpus ejus contingunt, panis est. Hunc autem panem dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus et eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus 1), intercedente aliquo graviore delicto, dum abstenti et non communicantes a coelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur, ipso praedicante et monente: Ego sum panis vitae, qui de coelo descendi. Si quis ederit de meo pane, vivet in aeternum. Panem 2) autem quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita3). Quando ergo dicit in aeternum vivere, si quis ederit de ejus pane, ut manifestum est eos vivere, qui corpus ejus attingunt et eucharistiam jure communicationis 4) accipiunt, ita contra timendum est et orandum, nedum quis abstentus separatur a Christi corpore, procul. remaneat a salute, comminante ipso et dicente: Nisi ederitis carnem filii hominis et biberitis sanquinem ejus, non habebitis vitam in vobis 5). Et ideo panem nostrum, id est, Christum dari nobis quotidie petimus, ut qui in Christo manemus et vivimus a sanctificatione ejus et corpore non recedamus.

CAPUT XIX.

Panis etiam terrenus.

Potest vero et sic intelligi, ut qui saeculo renuntiavimus et divitias ejus et pompas fide gratiae spiritalis abjecimus, cibum nobis tantum petamus et victum, quando instruat Dominus et dicat: Qui non renuntiat omnibus, quae sunt ejus, non potest meus discipulus esse 6). Qui autem Christi coepit esse discipulus secundum magistri sui vocem renuntians omnibus, diurnum debet cibum petere nec in longum desideria petitionis extendere, ipso iterum Domino praescribente et dicente: Nolite in crastinum cogitare; crastinus enim dies) ipse cogitabit sibi. Sufficit diei

1) Tertullianus ait: Itaque petendo panem quotidianum, perpetuitatem postulamus in Christo, et individuitatem a corpore ejus. L. c. cap. 6. 2) Antiquae editiones et plures codices legunt: panem; recentiores: panis. 3) Joan. 6, 51. 4) Jure communicationis. Jure communicationis accipere illos censet, qui digni erant et ab ecclesia non abstenti. P. 5) Joan. 6, 54. 6) Luc. 14, 33. 7) Apud Goldhorn, qui Baluzium est sequutus, dies excidit; Pamelius et Angli habent vocem,,dies".

[ocr errors]

malitia sua. Merito ergo Christi discipulus victum sibi in diem postulat, qui de crastino cogitare prohibetur, quia et contrarium sibi fit et repugnans, ut quaeramus in saeculo diu vivere, qui petimus regnum Dei velociter advenire. Sic et beatus apostolus monet formans et corroborans spei nostrae ac fidei firmitatem. Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, verum nec auferre possumus. Habentes itaque exhibitionem et tegumentum1) his contenti simus. Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem et muscipulam et desideria multa et nocentia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes naufragaverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis 2).

CAPUT XX.

Divitias esse contemnendas.

Docet non tantum contemnendas, sed et periculosas esse divitias, illic esse radicem malorum blandientium, coecitatem mentis humanae occulta deceptione fallentium. Unde et divitem stultum saeculares copias cogitantem et se exuberantium fructuum largitate jactantem redarguit Deus dicens: Stulte, hac nocte expostulatur anima tua. Quae ergo parasti, cujus erunt? 3) Laetabatur stultus in fructibus ipsa nocte moriturus, et cui vita jam deerat, victus abundantiam cogitabat. Contra autem Dominus perfectum et consummatum docet fieri, qui omnibus suis venditis atque in usum pauperum distributis thesaurum sibi condat in coelo. Eum dicit posse se sequi et gloriam dominicae passionis imitari, qui expeditus et succinctus nullis laqueis rei familiaris involvitur, sed solutus ac liber facultates suas ad Deum ante praemissas ipse quoque comitatur. Ad quod ut possit unusquisque parare se, sic discat orare et de orationis lege, qualis esse debeat, noscere.

1) Exhibitionem et tegumentum. Vox,,exhibitio" Tertulliano usitata, cum de victo quotidiano agit: quid si, inquit, inopiam quis causetur, ut carnem suam aperte prostitutam profiteatur, exhibitionis causa nubentem, oblitus de victu et vestitu non esse cogitandum! Lib. de Monogamia. cap. 16; de Idolatria cap. 6, 8. 2) I. Tim. 6, 7-10. 3) Luc. 12, 20. Hic enim, ait St. Chrysostomus hom. 23 in genes., ea deseres, non solum nullum inde percipiens commodum, sed et sarcinam peccatorum portans super humeros proprios; et quae quidem a te congesta sunt, plerumque in manus inimicorum pervenient, a te vero super his ratio requiretur.

CAPUT XXI.

Primo quaerendum regnum et justitiam Dei.

Neque enim deesse quotidianus cibus potest justo, cum scriptum sit: Non occidet Dominus fame animam justam 1); et iterum: Junior fui et senui et non vidi justum derelictum neque semen ejus quaerens panem 2); item Dominus promittat et dicat: Nolite cogitare dicentes: Quid edemus aut quid bibemus aut quid vestiemur? Haec enim nationes quaerunt. Seit autem pater vester, quia horum omnium indigetis. Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis 3). Quaerentibus regnum et justitiam Dei omnia promittit apponi. Nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si Deo ipse non desit 4). Sic Danieli in leonum lacu jussu regis incluso prandium divinitus procuratur, et inter feras esurientes et parcentes homo Dei pascitur. Sic alitur Helias in fuga et in solitudine corvis ministrantibus et volucribus cibum sibi apportantibus in persecutione nutritur. Atque, o humanae malitiae detestande crudelitas, ferae parcunt: aves pascunt, et homines insidianter et saeviunt!

CAPUT XXII.

Petitio sexta.

Post haec et pro peccatis nostris deprecamur dicentes: Et remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris. Post subsidium cibi petitur et venia delicti, ut qui a Deo pascitur, in Deo vivat, nec tantum praesenti et temporali vitae, sed et aeternae consulatur, ad quam veniri potest, si peccata donentur, quae debita Dominus appellat, sicut in evangelio suo dicit: Dimisi tibi omne debitum, quia me rogasti3). Quam necessarie 6) autem, quam providenter et salubriter 7) admonemur, quod pecca1) Prov. 10, 3. 2) Psal. 36, 25. 3) Matth. 6, 31. 4) Cum autem legimus in fame et siti apostolum laborasse (II. Corinth. 1) non existimemus hic domini promissa titubasse; quando quidem ista sicut adjutoria novit ille medicus, cui semel nos totos commisimus, et a quo habemus promissionem vitae praesentis et futurae, quando apponat, quando detrahat, sicut nobis judicat expedire, quos et consolandos et exercendos in hac vita, et post hanc vitam in perpetua requie stabiliendos atque firmandos gubernat ac dirigit. August. de Serm. Domin. lib. II. cap 17. tom. III. p. II. pag. 224. 5) Matth. 18, 32. 6) Quam necessarie, non, necessario, ut Goldhorn legit. St. Augustin. legit etiam necessarie. De dono persev. cap. V. tom. X. pag. 826. 7) Salubriter; alii legunt false, salutariter, ut Baluzius, Goldhorn. Sed antiquae editiones, novem Anglicani,

[ocr errors]
« السابقةمتابعة »