صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

nervi. Ea vero, quae diximus de corpore vel ambulandi, vel faciendi, vel volandi causa esse producta, neque nimium longis, propter celerem mobilitatem, neque nimium brevibus, propter firmitatem, sed et paucis, et magnis ossibus constare voluit. Aut enim bina sunt, ut in homine; aut quaterna, ut in quadrupe: quae tamen non fecit solida, ne in gradiendo pigritia et gravitas retardaret, sed cavata et ad vigorem corporis conservandum medullis intrinsecus plena; eaque rursus non aequaliter porrecta finivit, sed summas eorum partes crassioribus nodis conglobavit, ut et substringi nervis facilius, et verti tutius possent, unde sunt vertibula nominata. Eos nodos firmiter solidatos leni quodam operculo texit, quod dicitur cartilago; scilicet ut sine attritu et sine sensu doloris aliquo flecterentur: eosdem tamen non in unum modum informavit. Alios enim fecit simplices et in orbem rotundos, in iis duntaxat articulis, in quibus moveri membra in omnes partes oportebat, ut in scapulis, quoniam manus utrolibet agitari et contorqueri necessarium est; alios autem latos, et aequales, et in unam partem rotundos, et in his utique locis, ubi tantummodo curvari membra oportebat, ut in genibus, et in cubitis, et in manibus ipsis. Nam sicut manus ex eo loco, unde oriuntur, ubique versus moveri, speciosum simul et utile fuit: sic profecto, si hoc idem etiam cubitis accideret, et supervacuus esset ejusmodi motus et turpis. Jam enim manus amissa dignitate, quam nunc habet, mobilitate nimia proboscidi similis videretur 1), essetque homo plane anguimanus 2), quod genus in illa immanissima bellua mirabiliter effectum est. Deus enim, qui providentiam et potestatem suam multarum rerum mirabili varietate voluit ostendere, quoniam caput ejus animalis non tam longe porrexerat, ut terram posset ore contingere, quod erat futurum horribile atque tetrum; et quia os ipsum profusis dentibus sic armaverat, ut etiamsi contingeret, pascendi tamen facultatem dentes adimerent; produxit inter eos a summa fronte molle ac flexibile membrum, quo prendere, quo tenere quodlibet posset, ne rationem victus capiendi vel dentium prominens magnitudo, vel cervicis brevitas impediret 3).

1) Proboscidi similis videretur; proboscis manus est elephantis, qua obvia quaeque sibi objecta submovere dicitur, quae cum serpentis instar flexilis sit, ab hac elephantum anguimanum dixit Lucretius lib. II. et V. Cicero de Nat. Deor. lib. II. Isidorus lib. 12. cap. 2. Rostrum elephantis promuscis dicitur, quo ille pabulum ori admovet et est angui similis. 2) Lucretius lib. II. V. 537 elephantum vocat anguimanum; quoniam anguis circumagit corpus in omnem partem. 3) Edit. Nurnb. et alii leg.: ut rationon impediret; sed plurimi cod. et edit. Betul, et Cellar: ne.

nem

CAPUT VI.

De Epicurei errore, et de membris eorumque usu.

Non possum hoc loco teneri, quominus Epicuri stultitiam rursum coarguam. Illius enim sunt omnia, quae delirat Lucretius: qui, ut ostenderet animalia non artificio aliquo divinae mentis, sed, ut solet, fortuito esse nata, dixit, in principio mundi alias quasdam innumerabiles animantes miranda specie et magnitudine fuisse natas, sed eas permanere non potuisse, quod illas aut sumendi cibi facultas, aut coëundi generandique ratio defecisset.

Videlicet, ut et atomis suis locum faceret per infinitum et inane volitantibus, divinam providentiam voluit excludere. Sed cum videret, in omnibus, quae spirant, mirabilem providentiae inesse rationem: quae, (malum,) vanitas erat 1), dicere fuisse animalia prodigiosa, in quibus nascendi 2) ratio cessaret? 3) Quoniam igitur omnia, quae videmus, cum ratione nata sunt: id enim ipsum nasci, efficere nisi ratio non potest, manifestum est, nihil omnino rationis expers potuisse generari. Ante enim provisum est in singulis quibusque fingendis, quatenus et ministerio membrorum ad necessaria vitae uteretur, et quatenus adjugatis corporibus elata soboles, universas generatim conservaret animantes. Nam si peritus architectus, cum magnum aliquod aedificium facere constituit, primo omnium cogitat, quae summa perfecti aedificii futura sit; et ante emetitur, quem locum leve pondus exspectet, ubi magni operis statura sit moles, quae columnarum intervalla, quae, aut ubi aquarum cadentium decursus, et exitus, et receptacula, haec, inquam, prius providet, ut quaecunque sunt perfecto jam operi necessaria, cum ipsis fundamentis pariter ordiatur: cur Deum quisquam putet in machinandis animalibus non ante providisse, quae ad vivendum necessaria essent, quam ipsam vitam daret? Quae utique constare non posset, nisi prius effecta essent, quibus constat.

Videbat igitur Epicurus in corporibus animalium divinae rationis solertiam; sed ut efficeret, quod ante imprudenter assumserat, adjecit aliud deliramentum superiori congruens. Dixit enim 4),

1) quae, malum, vanitas erat; haec loquendi ratio frequens. Ita Cic. de offic. lib. II, c. 5: quae te, malum, inquit, ratio in istam spem induxit. · Livius lib. V. c. 1., quae, malum, ratio est. - Lectio, quod malum vanitatis erat, vitiosa et corrupta. 2) Verb. nascendi deest in plerisque edit. et codic., sed male. 3) Vulgo leg. cessaset; Lenglet cessaret. 4) Lucretius; haec enim ex Lucretio. Lactantius lib. III. div. inst, cap. 3.

[ocr errors]

neque oculos ad videndum esse natos, neque aures ad audiendum, neque pedes ad ambulandnm, quoniam membra haec prius nata sunt, quam esset usus videndi, et audiendi, et ambulandi; sed horum omnia officia ex natis exstitisse. Vereor, ne hujusmodi portenta et ridicula refutare non minus ineptum esse videatur ; sed libet ineptire, quoniam cum inepto agimus, ne se ille nimis argutum putet. Quid ais, Epicure? non sunt ad videndum oculi nati? cur igitur vident? Postea, inquit, usus eorum apparuit. Videndi ergo causa nati sunt, siquidem nihil possunt aliud, quam videre. Item membra cetera, cujus rei causa nata sunt, ipse usus ostendit: qui utique nullo modo posset existere, nisi essent membra omnia tam ordinate, tam providenter effecta, ut usum possent habere. Quid enim, si dicas, aves non ad volandum esse natas, neque feras ad saeviendum, neque pisces ad natandum, neque homines ad sapiendum, cum appareat ei naturae officioque servire animantes, ad quod est quaeque generata? Sed videlicet qui summam ipsam veritatis amisit, semper erret necesse est. Si enim non providentia, sed fortuitis atomorum concursionibus nascuntur omnia, cur nunquam fortuito accidit, sic coire illa principia, ut efficerent animal ejusmodi, quod naribus potius audiret, adoraretur 1) oculis, auribus cerneret? Si enim primordia nullum genus positionis inexpertum relinquunt, oportuit ejusmodi quotidie monstra generari, in quibus et membrorum ordo praeposterus, et usus longe diversus exsisteret. Cum vero universa genera, universa quoque membra leges suas, et ordines, et usus sibi attributos tueantur, manifestum est, nihil fortuito esse factum, quoniam divinae rationis dispositio perpetua servatur. Verum alias refellemus Epicurum: nunc de providentia, ut coepimus, disse

ramus.

CAPUT VII.

De omnibus corporis partibus.

et

Deus igitur solidamenta corporis, quae ossa dicuntur, nodata et adjuncta invicem nervis alligavit atque constrinxit, quibus mens, si excurrere, aut resistere velit, tanquam retinaculis uteretur; et quidem nullo labore nulloque conatu, sed vel minimo nutu totius corporis molem temperaret ac flecteret. Haec autem visceribus operuit, ut quemque locum decebat, ut quae solida essent, conclusa tegerentur. Item visceribus ipsis venas admiscuit quasi rivos

1) Alia lectio: adoraret.

per corpus omne divisos, per quas discurrens humor et sanguis, universa membra succis vitalibus irrigaret, et ea viscera, formata in eum modum, qui unicuique generi ac loco aptus fuit, superjecta pelle contexit: quam vel sola pulchritudine decoravit, vel setis adoperuit, vel squamis munivit, vel plumis insignibus adornavit. Illud vero commentum Dei mirabile, quod una dispositio et unus habitus innumerabiles imaginis 1) praeferat varietates. Nam in omnibus fere, quae spirant, eadem series et ordo membrorum est. Primum enim caput et huic annexa cervix: item collo pectus adjunctum et ex eo prominentes armi, adhaerens pectori venter: item ventri subnexa genitalia: ultimo loco femina 2) pedesque.

Nec solum membra suum tenorem ac situm in omnibus servant, sed etiam partes membrorum. Nam in uno capite ipso certam sedem possident aures, certam oculi, nares item, os quoque, et in eo dentes et lingua. Quae omnia cum sint eadem in omnibus animantibus, tamen infinita et multiplex diversitas figuratorum est, quod ea, quae dixi, aut productiora, aut contractiora lineamentis varie differentibus comprehensa sunt. Quid, illud nonne divinum, quod in tanta viventium multitudine unumquodque animal in sui genere 3) et specie pulcherrimum est? ut si quid vicissim de altero in alterum transferatur, nihil impeditius ad utilitatem, nihil deformius ad aspectum videri necesse sit: ut si elephanto cervicem prolixam tribuas, aut camelo brevem; vel si serpentibus pedes, aut pilos addas, in quibus porrecti aequaliter corporis longitudo nihil aliud exigebat, nisi ut maculis terga distincti et squamarum laevitate suffulti, in lubricos tractus sinuosis flexibus laberentur. In quadrupedibus autem idem opifex contextum spinae a summo capite deductum, longius extra corpus eduxit et acuminavit in caudam, ut obscenae corporis partes vel propter foeditatem tegerentur, vel propter teneritudinem munirentur, ut animalia quaedam minuta et nocentia motu ejus arcerentur a corpore: quod membrum si detrahas, imperfectum sit animal ac debile. Ubi autem ratio et manus est, tam non est id necessarium, quam indumentum pilorum: adeo in suo quaeque genere aptissime congruunt, ut neque nudo quatrupede, neque homine tecto excogitari quidquam turpius possit. Sed tamen cum ipsa nuditas hominis mire ad pulchritudinem valeat, non tamen etiam capiti congruebat;

1) Multi cod. et edit. legunt: innumerabiles animantium; ita Fritzsche. · 2) femina, femora corrupte. 3) in sui genere; vulgo: in suo genere.

Lenglet restituit,,sui" ex vetustioribus editis et Mss. 6. Reg. 5.

quanta enim in eo futura deformitas esset, ex calvitio apparet 1). Texit ergo illud pilo; et quia in summo futurum erat, quasi summum aedificii culmen ornavit. Qui ornatus non est in orbem coactus, aut in figuram pilei teres factus, ne quibusdam partibus nudis esset informis, sed alicubi effusus 2), alicubi retractus pro cujuslibet loci decentia. Frons ergo vallata per circuitum, et a temporibus effusi ante aures capilli, et earum summae partes in corona modum cinctae, et occipitium omne contectum, speciem miri decoris ostentant. Jam barbae ratio incredibile est quantum conferat vel ad dignoscendam corporum maturitatem, vel ad differentiam sexus, vel ad decorem virilitatis ac roboris, ut videatur omnino non constatura fuisse totius operis 3) ratio, si quidquam aliter esset effectum.

CAPUT VIII.

De hominis partibus, oculis et auribus.

Nunc rationem totius hominis ostendam, singulorumque membrorum, quae in corpore aperta, aut operta sunt, utilitates et habitus explicabo. Cum igitur statuisset Deus ex omnibus animalibus solum hominem facere coelestem 4), cetera universa terrena, hunc ad coeli contemplationem rigidum erexit, bipedemque constituit, scilicet ut eodem spectaret, unde illi origo est; illa vero depressit ad terram, ut quia nulla his immortalitatis exspectatio est, toto corpore in humum projecta, ventri pabuloque servirent 5). Hominis itaque solius recta ratio, et sublimis status, et vultus Deo patri communis ac proximus, originem suam fictoremque testatur. Ejus prope divina mens, quia non tantum animantium, quae sunt in terra, sed etiam sui corporis est sortita dominatum, in summo capite collocata, tanquam in arce sublimi speculatur omnia et contuetur. Hanc ejus aulam non obductam porrectamque formavit, ut in mutis animalibus, sed orbi et

1) Quanta

[ocr errors]
[ocr errors]

alibi.

3) Genuina

4) Lac

ex calvitio apparet; haec verba desunt in multis manuscript. Confer Lenglet. ad h. loc. 2) Alii alibi lectio; alii: corporis; utraque lectio recta videtur. Lenglet. tantius docet duo fuisse elementa, alterum divinum, sive de coelo, ex quo fictus sit animus hominis, alterum terrenum, unde corpus humanum formatum est. Conf. divin. instit. lib. II. cap. 9. 5) Sallust. pecora natura prona atque ventri obedientia finxit; et Ovid.: Pronaque cum spectent animalia cetera terram. Os homini sublime dedit, coelumque videre Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

« السابقةمتابعة »