globo similem, quod orbis rotunditas perfectae rationis est ac figurae. Eo 1) igitur mens et ignis ille divinus tanquam coelo tegitur, cujus cum summum fastigium naturali veste texisset, priorem partem, quae dicitur facies, necessariis membrorum ministeriis et instruxit pariter, et ornavit. Ac primum quod oculorum orbes concavis foraminibus conclusit, a quo foratu frontem nominatam Varro existimavit; et eos neque minus, neque amplius, quam duos esse voluit, quod ad speciem nullus est perfector numerus, quam duorum: sicut et aures duas, quarum duplicitas incredibile est quantam pulchritudinem praeferat 2), quod cum pars utraque similitudine ornata est, tum ut venientes altrinsecus voces facilius colligantur. Nam et forma ipsa mirandum in modum ficta, quod earum foramina noluit esse nuda et inobsepta, quod et minus decorum, et minus utile fuisset, quoniam simplicium cavernarum angustias praetervolare vox posset 3), nisi exceptam per cavos sinus et repercussu retentam foramina ipsa cobiberent 4), illis similia vasculis, quibus impositis solent angusti oris vasa compleri. Eas igitur aures, quibus est inditum nomen a vocibus hauriendis, unde Virgilius: Vocemque his auribus hausi; 5) aut quia vocem ipsam Graeci avdny vocant ab auditu, per immutationem literae, aures velut audes sunt nominatae: noluit Deus artifex mollibus pelliculis informare, quae pulchritudinem demerent pendulae atque flaccentes; neque duris ac solidis ossibus, ne ad usum inhabiles essent immobiles ac rigentes, sed quod esset horum medium exgogitavit, ut eas cartilago mollior alligaret 6), et haberent aptam simul et flexibilem firmitatem. In his audiendi tantum officium constitutum est, sicut in oculis videndi; quorum praecipue inexplicabilis est, ac mira subtilitas, quia eorum orbes gemmarum similitudinem praeferentes, ab ea parte, qua videndum fuit, membranis perlucentibus texit, ut imagines rerum contra positarum tanquam in speculo refulgentes, ad sensum intimum penetrarent. Per eas igitur membranas sensus ille, qui dicitur mens, ea, quae sunt foris, transpicit: ne forte existemus, aut imaginum incursione nos cernere, ut philosophi dixerunt 7), quoniam videndi officium in eo debet esse, quod videt, non in eo, 1) Eo, scilicet capite. 2) praeferat, pro: prae se ferat. 3) et spargi, addunt nonnulli sed Lenglet has voces delevit velut inutiles et sensum depravantes. 4) cohiberent, Lenglet. 5) Aeneid. lib. IV. V. 359. 6) alligaret, pro: adduceret. 7) dixerunt: Fritsche et alii legunt; dis serunt. quod videtur, aut intentione aeris cum acie, aut effusione radiorum, quoniam, si ita esset, radium quem oculis advertimus, videremus 1), donec intentus aër cum acie, aut effusi radii ad id, quod videndum esset, pervenirent. Cum autem videamus eodem momento temporis, plerumque vero aliud agentes, nihilominus tamen universa, quae contra sunt posita, intueamur, verius et manifestius est mentem esse, quae per oculos ea, quae sunt opposita, transpiciat, quasi per fenestras perlucente vitro, aut speculari lapide obductas. Et idcirco mens et voluntas ex oculis saepe dignoscitur. Quod quidem ut refelleret Lucretius, ineptissimo usus est argumento 2). Si enim mens, inquit, per oculos videt, erutis et effossis oculis magis videret, quoniam evulsae cum postibus fores plus inferunt luminis, quam si fuerint obductae. Nimirum ipsi, vel potius Epicuro, qui eum docuit, effossi oculi erant, ne viderent, effossos orbes, et ruptas oculorum fibras, et fluentem per venas sanguinem, et crescentes ex vulneribus carnes, et obductas ad ultimum cicatrices nihil posse lucis admittere, nisi forte auribus oculos similes nasci volebat, ut non tam oculis, quam foraminibus cerneremus: quo nihil ad speciem foedius, ad usum inutilius fieri potest. Quantulum enim videre possemus, si mens ab intimis penetralibus capitis per exiguas cavernarum rimulas attenderet; ut si quis velit transpicere, per cicutam 3), non plus profecto cernat, quam cicutae ipsius capacitas comprehendat. Itaque ad videndum membris potius in orbem conglobatis opus fuit, ut visus in latum spargeretur, et quae in primori facie adhaererent, ut libere possent omnia contueri. Ergo ineffabilis divinae providentiae virtus fecit duos simillimos orbes, eosque ita devinxit, ut non in totum converti, sed moveri tamen ac flecti cum modo possent. Orbes autem ipsos humoris puri ac liquidi plenos esse voluit, in quorum media parte scintillae luminum conclusae tenerentur, quas pupillas nuncupamus, in quibus puris ac sub 1) Radium quem oculis advertimus, videremus; Bunemann et Fritzsche leg. tardius quam oculos advertimus videremus; 2) Hi sunt versus Lucretii: Praeterea si pro foribus sunt lumina nostra, Jam magis exemtis oculis, debere videtur Cernere res animus, sublatis postibus ipsis. Lib. III. V. 368 et seq. 3) per circutam. Circuta est juxta Servium proprie spatium inter canarum sive fistularum nodos; hic autem circuta pro fistula ipsa aut potius fistulae foraminibus accipitur. Virgilius enim Ecloga 2. V. 36. Est mihi disparibus septem compacta cicutis fistula. tilibus cernendi sensus ac ratio continetur. Per eos igitur orbes se ipsam mens intendit, ut videat, miraque ratione in unum miscetur et conjungitur amborum luminum visus. CAPUT IX. De sensibus, eorumque vi. Libet hoc loco illorum reprehendere vanitatem, qui dum volunt ostendere, sensus falsos esse, multa colligunt, in quibus oculi fallantur; inter quae illud etiam, quod furiosis et ebriis omnia duplicia videantur: quasi vero ejus erroris obscura sit causa. Ideo enim fit, quia duo sunt oculi. Sed quomodo id fiat, accipe. Visus oculorum intentione animi constat. Itaque quoniam mens, ut supra dictum est, oculis tanquam fenestris utitur 1), non tantum hoc ebriis, aut insanis accidit, sed etiam sanis ac sobriis. Nam si aliquid nimis propius admoveas, duplex videbitur; certum est enim intervallum ac spatium, quo acies oculorum coit. Item si retrorsum avoces animum, quasi ad cogitandum, et intentionem mentis relaxes, tum acies oculi utriusque diducitur, tunc singuli videre incipiunt separatim. Si animum rursus intenderis, aciemque direxeris, coit in unum, quidquid duplex videbatur. Quid ergo mirum, si mens veneno ac potentia vini dissoluta, dirigere se non potest ad videndum, sicut ne pedes quidem ad ambulandum, nervis stupescentibus debiles? aut si vis furoris in cerebrum saeviens concordiam disjungit oculorum? Quod adeo verum est, ut luscis hominibus, si aut insani, aut ebrii fiant, nullo modo possit accidere, ut aliquid duplex videant. Quare si ratio apparet, cur oculi fallantur 2), manifestum est, non esse falsos sensus: qui aut non falluntur, si sunt puri et integri, aut si falluntur, mens tamen non fallitur, quae illorum novit errorem. CAPUT X. De exterioribus hominis membris; eorumque usu. Sed nos ad Dei opera revertamur. Ut igitur oculi munitiores essent ab injuria, eos ciliorum tegminibus occuluit, unde oculos 1) Cicero ait: Saepe aut cogitatione aut aliqua vi morbi impediti, apertis atque integris oculis et auribus, nec videmus nec audimus, ut facile intelligi possit, animum et videre et audire, non eas partes, quae quasi fenestrae sunt animi; quibus tamen sentire nihil queat mens, nisi id agat et adsit. Tusculan. I. cap. 20. 2) Nonnulli habent: falluntur, pro fallantur; vulgo leg. cur illi falluntur, sed Lenglet ex vetust, optimisque cod. et edit. nostram lectionem emendavit. dictos esse, Varroni placet. Nam et ipsae palpebrae, quibus mobilitas inest et palpitatio vocabulum tribuit, pilis in ordine 1) stantibus vallatae 2), septem oculis decentissimum praebent; quarum motus assiduus incomprehensibili celeritate concurrens, et videndi tenorem non impedit, et reficit obtutum. Acies enim, id est membrana illa perlucens, quam siccari et obarescere non oportet, nisi humore assiduo tersa pure niteat, obsolescit. Quid ipsa superciliorum fastigia pilis brevibus adornata? nonne quasi aggeribus et munimentum oculis, nequid superne incidat, et speciem simul praestant? Ex quorum confinio nasus exoriens, et veluti aequali porrectus jugo, utramque aciem simul et discernit, et munit. Inferius quoque genarum non indecens tumor in similitudinem collium leniter exsurgens 3), ab omni parte oculos efficit tutiores, provisumque est ab artifice summo, ut si quis forte vehementior ictus exstiterit, eminentibus repellatur. Nasi vero pars superior usque ad medium solida formata est, inferior autem cartilagine adhaerente mollita, ut ad usum digitorum possit esse tractabilis. In hoc autem quamvis, simplici membro tria sunt officia constituta: unum ducendi spiritus, alterum capiendi odoris, tertium ut per ejus cavernas purgamenta cerebri defluant; quas ipsas Deus quam mirabili, quam divina ratione molitus est, ut tamen hiatus ipse nasi oris speciem non deformaret. Quod erat plane futurum, si unum ac simplex foramen pateret; at id, velut pariete per medium ducto, intersepsit atque divisit, fecitque ipsa duplicitate pulcherrimum. Ex quo intelligimus, quantum dualis numerus una et simplici compage solidatus, ad rerum valeat perfectionem. Nam cum sit corpus unum, tamen totum ex simplicibus membris constare non poterat, nisi ut essent partes vel dextrae, vel sinistrae. Itaque ut pedes duo, et item manus non tantum ad utilitatem aliquam usumque vel gradiendi, vel faciendi valent, sed et habitum decoremque admirabilem conferunt: sic in capite, quod totius divini operis quasi culmen est, et auditus in 1) In ordine, sic Virgilius: - Illos referebat in ordine Thyrsis. Ecloga. 7. V. 20. 2) Vallata. Cicero de Natura Deorum lib. II.: Munitae sunt palpebrae tanquam vallo pilorum, quibus et apertis oculis, si quid incideret, repelleretur, et somno conniventibus, quum oculis ad cernendum non egeremus, ut tanquam involuti quiescerent. 3) Alii leg. leviter, pro: leniter; leniter est praeferendum ex indole latini sermonis. Plinius lib. V. epist. 6: Valla in colle imo sita, leniter et sensim clivo fallente consurgit, ut cum ascendere non putes, sentias ascendisse. Sic et J. Caesar de bell. Gall. lib. II. lene jugum montis. duas aures, et visus in duas acies, et odoratio in duas nares a summo artifice divisa est, quia cerebrum, in quo sentiendi ratio est, quamvis sit unum, tamen in duas partes membrana interveniente discretum est. Sed et cor, quod sapientiae domicilium videtur, licet sit unum, duos tamen intrinsecus sinus habet, quibus fontes 1) vivi sanguinis continentur, septo intercedente divisi; ut sicut in ipso mundo summa rerum vel de simplici duplex vel de duplici simplex 2) et gubernat, et continet totum: ita in corpore de duobus universa compacta indissociabilem praetenderent unitatem. Oris quoque species et rictus ex transverso patefactus quam utilis, quam decens sit, enarrari non potest, cujus usus in duobus constat officiis, sumendi victus et loquendi. Lingua intus inclusa, quae vocem motibus suis in verba discernit, et est interpres animi, nec tamen sola potest per se loquendi munus implere, nisi acumen suum palato illiserit, nisi juta vel offensione dentium, vel compressione labiorum: dentes tamen plus conferunt ad loquendum; nam et infantes non ante incipiunt fari, quam dentes habuerint, et senes amissis dentibus ita balbutiunt, ut ad infantiam revoluti denuo esse videantur. Sed haec ad hominem solum pertinent, aut ad aves, in quibus acuminata et vibrata certis motibus lingua innumerabiles cantuum flexiones et sonorum varios modos exprimit. Habet praeterea et aliud officium, quo in omnibus, sed tamen solo in mutis utitur 3), quod contritos et commolitos dentibus cibos colligit, et conglobatos via sua deprimit, et transmittit ad ventrem. Itaque Varro a ligando cibo putat linguae nomen impositum. Bestias etiam potu adjuvat; protenta enim cavataque hauriunt aquam, eamque comprehensam linguae sinu, ne tarditate ac mora effluat, ad palatum celeri mobilitate complodunt. Haec itaque palati concavo tanquam testudine tegitur, eamque dentium septis 4) Deus quasi muro circumvallavit. Dentes autem ipsos mirabili modo per ordinem fixos, ne nudi ac restricti magis horrori, quam orna 1) Ex hoc fonte duae grandes venae in priora et terga discurrunt, sparsaeque ramorum serie per alias minores, omnia membra vitali sanguine rigant. Plin. - 2) Sunt duo elementa principalia, ignis et aqua, ex quorum discordi concordia mundus constat. Lib. II. Instit. c. 9. 3) Quo in omnibus etc. Erasmus notat: Lingua utitur officio colligendi cibos in omnibus mutis animantibus, sed hoc solo, quum in homine geminum praebeat usum. Bünemann autem explicat hoc modo: Lingua praeter ista officia, quibus in hominibus et avibus utitur, habet etiam illud officium, quo omnibus utitur, dum inseruit sumendis cibis; non tamen hoc modo unum et solum praestat officium mutis, sed ea muta (bestias) etiam in potu ad4) Dentium septa, Homerus: oxos ódóvtwv. juvat. in |