صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

mento essent, gingivis mollibus, quae a gignendis dentibus nominantur, ac deinde labiorum tegminibus honestavit, quorum durities, sicut in molari lapide, major est et asperior, quam in ceteris ossibus, ut ad conterendos cibos pabulumque sufficerent. Labra ipsa, quae quasi antea cohaerebant, quam decenter intercidit? quorum superius sub ipsa medietate narium lacuna quadam levi, quasi valle signavit; inferius honestatis gratia foras molliter explicavit. Nam quod attinet ad saporem capiendum, fallitur, quisquis hunc sensum palato 1) inesse arbitratur; lingua est enim, qua sapores sentiuntur, nec tamen tota: nam partes ejus quae sunt ab utroque latere teneriores, saporem subtilissimis sensibus trahunt. Et cum neque ex cibo quidquam, neque ex potione minuatur, tamen inenarrabili modo penetrat ad sensum sapor eadem ratione, qua nihil de quaque materia odoris capio decerpit 2).

Cetera quam decora sint, vix exprimi potest. Deductum clementer a genis mentum, et ita inferius conclusum, ut acumen ejus extremum signare videatur leviter impressa divisio: rigidum ac teres collum: scapulae velut mollibus jugis a cervice demissae: valida et substricta nervis ad fortitudinem brachia: insignibus toris exstantium lacertorum vigens 3) robur: utilis ac decens flexura cubitorum. Quid dicam de manibus, rationis ac sapientiae ministris? quas solertissimus artifex plano ac modice concavo sinu fictas, ut si quid tenendum sit, apte possit insidere, in digitos terminavit: in quibus difficile est expedire, utrumne species, an utilitas major sit. Nam et numerus perfectus ac plenus, et ordo ac gradus decentissimus, et articulorum parium curvatura flexibilis, et forma unguium rotunda, concavis tegminibus digitorum fastigia comprehendens atque firmans, ne mollitudo carnis in tenendo cederet, magnum praebet ornatum. Illud vero ad usum miris modis habile, quod unus a ceteris separatus cum ipsa manu oritur, et in diversum maturius funditur 4), qui se velut obvium ceteris prae

1) Sensum palato etc. Fallitur ergo Aristoteles, fallitur Plinius, fallitur cum his universa antiquitas Namque haec vox metonymicos, sicut etiam gulae, pro voluptate ab autoribus crebro usurpatur. Conf. Betuleus. 2) odoris capio decerpit. Lactantius hic usus est vocabulo raro, sed proprio; capio, capionis enim nomen est, quo Jure consulti saepe usi sunt, ut usus - capio, pignorum - capio, in lib. 7. cod. Theodos. de exactionibus et Tit. de distract. pignorum. 3) Alia lect. ingens robur. 4) In diversum maturius funditur; nonnulli: in diversum manus funditur; funditur, id est: porrigitur, dilatatur. Plinius: Hominis digiti articulos habent ternos, pollex binos et digitis adversus omnibus flectitur, per se vero in obliquum dirigitur (in diversum funditur).

bens, omnem tenendi faciendique rationem vel solus, vel praecipue possidet, tanquam rector omnium atque moderator; unde etiam pollicis nomen accepit, quod vi et potestate inter ceteros polleat. Duos quidem articulos exstantes habet, non, ut alii, ternos, sed unus ad manus carnem nectitur 1) pulchritudinis gratia: si enim fuisset tribus articulis et ipse discretus, foeda et indecora species ademisset manibus honestatem. Nam 2) pectoris latitudo sublimis et exposita oculis, mirabilem prae se fert habitus sui dignitatem. Cujus haec causa est, quod videtur hominem solum Deus veluti supinum formasse: nam fere nullum aliud animal jacere in tergum potest, mutas autem animantes quasi alterno latere jacentes finxisse, atque ad terram compressisse. Idcirco illis angustum pectus, et ab asspectu remotum, et ad terram versus abjectum; homini 3) autem patens et erectum, quia plenum rationis a coelo datae, humile, aut indecens esse non debuit. Papillae quoque leviter 4) eminentes et fuscioribus ac parvis orbibus coronatae, non nihil addunt venustatis; feminis ad alendos fetus datae, maribus ad solum decus, ne informe pectus et quasi mutilum videretur. Huic subdita est planicies ventris, quam mediam fere umbilicus non indecenti nota signat, ad hoc factus, ut per eum fetus, dum est in utero, nutriatur.

CAPUT XI.

De intestinis in homine, eorumque usu.

Sequitur necessario, ut de internis quoque visceribus dicere incipiam: quibus non pulchritudo, quia sunt abdita, sed utilitas incredibilis attributa est, quoniam opus fuerat, ut terrenum hoc corpus succo aliquo de cibis ac potibus aleretur, sicut terra ipsa imbribus ac pruinis. Providentissimus artifex in medio ejus receptaculum cibis fecit, quibus concoctis et liquefactis, vitales succos membris omnibus dispertiret. Sed cum homo constet ex corpore atque anima, illud, quod supra dixi, receptaculum soli corpori 5) praestat alimentum; animae vero aliam sedem dedit.

1) Lenglet: ad manum carne connectitur.

[ocr errors]

2) Nam pectoris ; Lenglet: jam pectoris; aut nunc vel jam legendum est, aut multa desunt. Betuleus. 3) Bünem. Fritsche etc. leg. hominis. 4) Alii leniter, ut superius; sed lectio leviter melior est, quam leniter, quia hic agitur de partis prominentia, nequaquam de cutis lenitate. conf. Lenglet. 5) Receptaculum soli corpori. Nam Platoni etiam ἡ ὠνομασμένη κάτω κοιλία vлodoxy nominatur: stomachus, sive ventriculus Latinis, Ciceroni alvus. Hujus officium est cibi concoctio. Betuleius.

C

[ocr errors]

Fecit enim genus quoddam viscerum molle atque rarum, quod pulmonem vocamus, in quod spiritus reciproca vicissitudine commearet: eumque non in uteri modum finxit, ne effunderetur simul spiritus, aut inflaret simul; ideoque ne plenum quidem 1) viscus effecit, sed inflabile atque aëris capax, ut paulatim spiritum reciperet, dum vitalis ventus per illam spargitur raritatem, et eundem rursus paulatim redderet, dum se ex illo explicat: ipsa enim vicissitudo flandi, et spirandi respirandique tractus, vitam sustentat in corpore.

Quoniam ergo duo sunt in homine receptacula, unum aëris, quod alit animam, alterum ciborum, quod alit corpus 2): duas esse per collùm fistulas necesse est, cibalem 3) ac spiritalem, quarum superior ab ore ad ventrem ferat, inferior a naribus ad pulmonem. Quarum ratio et natura diversa est. Ille enim qui est ab ore transitus, mollis effectus est, et qui semper clausus cohaereat sibi, sicut os ipsum; quoniam potus et cibus dimota et patefacta gula, quia corporales sunt, spatium sibi transmeandi faciunt. Spiritus contra, qui est incorporalis ac tenuis, quia spatium sibi facere non poterat, accepit vitam patentem, quae vocatur gurgulio. Is constat ex ossibus flexuosis ac mollibus, quasi ex annulis in cicutae modum invicem compactis et cohaerentibus; patetque semper hic transitus. Nullam enim requiem meandi habere spiritus potest, quia is, qui semper commeat, demissa utiliter de cerebro membri portione, cui uva nomen est, velut occursu quodam refrenatur, ne aut teneritudinem domicilii cum impetu veniens, attracta pestilenti aura, corrumpat, aut totam nocendi violentiam internis receptaculis perferat; ideoque etiam nares breviter sunt apertae 4), quae idcirco sic nominantur, quia per eas vel odor, vel spiritus nare 5) non desinit, quae sunt hujus fistulae quasi ostia 6). Tamen haec fistula spiritalis non tantum

[ocr errors]

1) Ideo que ne plenum quidem etc. Bun. Fritzsche etc. habent: plenum quidem. Sed ne plenum est retinendum. Ne plenum, id est, non compactum, ut moris est quibusdam visceribus, quae Parenchymata vocantur, utpote glandulis et vasculis arcte stipata densatave, cujus sortis est jecur. De pulmone secus eat; viscus enim est fistulis et vesiculis mille distinentum. Hecquet. 2) Plures legunt post corpus haec verba: ut flecti cervix ac moveri facile possit; sed in plerisque cod. et edit. desunt. 3) Cibalem. Quam cibalem Lactantius nominat, ea gula est, quae a Graecis οισοφάγος nominatur. - 4) Nares. Numerat Galenus spiritus instrumenta, nares, os, fauces, asperam arteriam, et pulmonem; nutrimenti vero vasa, os, dentes, stomachum, ventriculum, jejunum et tenuia intestina. 5) Nare, id est, fluere. sunt in multis edit.

--

6) Verba, quae hujus fistulae quasi ostia, de

ad nares, verum ad os quoque interpatet in extremis palati regionibus, ubi se colles faucium 1) spectantes uvam tollere incipiunt in tumorem. Cujus rei causa et ratio non obscura est. Loquendi enim facultatem non haberemus, si, ut gulae iter ad os tantum, ita gurgulio ad nares tantum pateret, nec procedens ex eo spiritus efficere vocem sine linguae ministerio posset 2).

Aperuit igitur viam voci divina solertia ex illa fistula spiritali, ut posset lingua ministerio suo fungi, et vocis ipsius inoffensum tenorem pulsibus suis in verba concidere. Qui meatus, si aliquo modo interceptus sit, mutum faciat necesse est; errat enim profecto 3), quisquis aliam causam putat, cur homines muti sint. Non enim, ut vulgo creditur, vinctam gerunt linguam; sed ii vocalem illum spiritum per nares quasi mugientes profundunt, quod voci transitus ad os aut nullus omnino est, aut non sic patens, ut plenam vocem possit emittere. Quod plerumque natura fit; aliquando etiam casu accidit, ut morbo aliquo hic aditus obseptus vocem non transmittat ad linguam, faciatque de loquentibus mutos. Quod cum acciderit, auditum quoque obstrui necesse est; ut quia vocem emittere non potest, ne admittere quidem possit. Loquendi ergo causa patefactus est hic meatus. Illud quoque praestat, ut in lavacris celebrandis, quia nares calorem ferre non possunt, aër fervens ore ducatur: item, si forte spiramenta narium frigoris pituita praecluserit, per os auram trahere possimus, ne obstructa meandi facultate, spiritus stranguletur. Cibi vero in alvum recepti, et cum potus humore permixti, cum jam calore percocti fuerint, eorum succus 4) inenarrabili modo per membra diffusus, irrigat universum corpus et vegetat. Intestinorum quoque multiplices

-

[ocr errors]

in

1) Fritzsche legit: toles, sic et J. Cauci et Isaeus; alii: folles. Tolles vocantur glandulae ob quamdam glandis similitudinem. Tolles autem seu toles est, ut observat Testus, tumor in faucibus, quae per diminutionem tonsillae dicuntur. Plin. lib. 11. cap. 37. Tonsillae in homine, sue grandulae. Sed et tolles seu tonsillas, quas Celsus vocat grandulas, recentiores medici vocant amygdalas. 2) verb.: nec - posset, desunt in multis edit. 3) Errat enim. Errat igitur princeps medicorum Hippocrates, qui Aphoris 59. libri 7. ait, eos quibus cerebrum aliqua ex causa concussum fuerit, necesse esse statim mutos fieri; et Aphor. 5. lib. 5. ex ebrietate hoc malum etiam evenire subindicat, et id lethale adeo esse, si convulsus fuerit, nisi febri corripiatur. Betul. 4) eorum succus. Non alvi hoc officium est ait, Betuleius, sed intestinorum, quae exceptum ex ventriculo succum tantisper fovent, dum per venam meseraicam in jecur evectus, in sanguinem convertitur, indeque universa corporis membra nutriuntur.

spirae, ac longitudo in se convoluta, et uno tantum substricta vinculo, quam mirificum Dei opus est? Nam ubi maceratos ex se cibos alvus emiserit, paulatim per illos internorum anfractus extruduntur, ut quidquid ipsis inest succi, quo corpus alitur, membris omnibus dividatur. Et tamen necubi forte obhaereant ac resistant, quod fieri poterat propter ipsorum voluminum flexiones in se saepe redeuntes, et fieri sine pernicie non poterat, oblevit ea intrinsecus crassiore succo, ut purgamenta illa ventris ad exitus suos facilius per lubricum niterentur. Illa quoque ratio subtilissima est, quod vesica, cujus usum volucres non habent, cum sit ab intestinis separata, nec ullam habeat fistulam, qua ex illis urinam trahat, completur tamen et humore distenditur. Id quomodo fiat, non est difficile pervidere. Intestinorum enim partes, quae ab alvo cibum potumque suscipiunt, patentiores sunt, quam ceterae spirae, et multo tenuiores. Hae vesicam circumplectuntur et continent: ad quas partes cum potus et cibus mixta pervenerint, fimum quidem crassius fit et transmeat, humor autem omnis per illam teneritudinem percolatur, eumque vesica, cujus aeque tenuis subtilisque membrana est, absorbet et colligit, ut foras, qua natura exitum patefecit, emittat.

CAPUT XII.

De utero, et conceptione, atque sexibus.

De utero quoque et conceptione 1), quoniam de internis loquimur, dici necesse est, ne quid praeterisse videamur: quae quamquam in operto latent, sensum tamen atque intelligentiam latere non possunt. Vena in maribus, quae seminium continet, duplex est, paulo interior, quam illud humoris obsceni receptaculum. Sicut enim renes duo sunt, itemque testes, ita et venae seminales duae, in una tamen compage cohaerentes: quod videmus in corporibus animalium, cum intersecta 2) patefiunt. Sed illa dexterior masculinum continet semen, sinisterior femininum; et omnino in toto corpore pars dextra masculina est, sinistra vero feminina. Ipsum semen quidam putant ex medullis tantum, quidam ex omni corpore ad venam genitalem confluere, ibique concrescere; sed

1) Quae hoc et sequenti capite de hominis formatione in utero traduntur, multum plebejae opinionis tenent, satius fuisset Lactantio et castius etiam, tacuisse. Qui veriora rescire cupit, philosophos, naturae scrutatores physiologos adeat. 2) intersecta, recte Heumanus existimat legendum esse intersecta, quia hic res est de Anatomia; omnes fere edit. habent.: interfecta.

« السابقةمتابعة »