hoc humana mens, quomodo fiat, non potest comprehendere. Item in feminis uterus in duas se dividit partes, quae in diversum diffusae ac reflexae, circumplicantur, sicut arietis cornua. Quae pars in dextram retorquetur, masculina est; quae in sinistram, feminina. Conceptum igitur Varro et Aristoteles sic fieri arbitrantur. Ajunt, non tantum maribus inesse semen, verum etiam feminis, et inde plerumque matribus similes procreari; sed earum semen sanguinem esse purgatum, quod si recte cum virili mixtum sit, utraque concreta et simul coagulata informari: et primum quidem cor hominis effingi, quod in eo sit et vita omnis, et sapientia; denique totum opus quadragesimo die consummari. Ex abortionibus haec fortasse collecta sunt. In avium tamen fetibus primum oculos fingi, dubium non est: quod in ovis saepe deprehendimus. Unde fieri non posse arbitror, quin fictio a capite sumat exordium. Similitudines autem in corporibus filiorum sic fieri putant: cum semina inter se permixta coalescunt, si virile superaverit, patri similem provenire sive marem, seu feminam; si muliebre praevaluerit, progeniem cujusque sexus ad imaginem respondere maternam. Id autem praevalet e duobus, quod fuerit uberius; alterum enim quodammodo amplectitur et includit: hinc plerumque fieri, ut unius tantum lineamenta praetendat. Si vero aequa fuerit ex pari semente permixtio, figuras quoque misceri, ut soboles illa communis aut neutrum referre videatur, quia totum ex altero non habet; aut utrumque, quia partem de singulis mutuata est. Nam in corporibus animalium videmus aut confundi parentum colores ac fieri tertium neutri generantium simile; aut utriusque sic exprimi, ut discoloribus membris per omne corpus concors mixtura varietur. Dispares quoque naturae hoc modo fieri putantur, cum forte in laevam uteri partem masculinae stirpis semen inciderit, marem quidem gigni opinatio est; sed quia sit in feminina parte conceptus, aliquid in se habere femineum, supra quam decus virile patiatur, vel formam insignem, vel nimium candorem, vel corporis laevitatem, vel artus delicatos, vel staturam brevem, vel vocem gracilem, vel animum imbecillum, vel ex his plura. Item, si partem in dextram semen femini sexus influxerit, feminam quidem procreari; sed quoniam in masculina parte concepta sit, habere in se aliquid virilitatis, ultra quam sexus ratio permittat, aut valida membra, aut immoderatam longitudinem, aut fuscum colorem, aut hispidam faciem, aut vultum indecorum, aut vocem robustam, aut animum audacem, aut ex his plura. Si vero masculinum in dextram, femininum in sinistram pervenerit, utrosque fetus recte provenire; ut et feminis per omnia naturae suae decus constet, et maribus tam mente, quam corpore robur virile servetur. Illud vero ipsum quam mirabile institutum Dei, quod ad conversationem generum singulorum duos sexus maris ac feminae machinatus est; quibus inter se per voluptatis illecebras copulatis, succisiva soboles pararetur 1), ne omne genus viventium conditio mortalitatis exstingueret. Sed plus roboris maribus attributum est, quo facilius ad patientiam jugi maritalis feminae cogerentur. Vir ita nominatus est, quod major in eo vis est, quam in femina 2); et hinc virtus nomen accepit. Item mulier, ut Varro interpretatur, a mollitie, immutata et detracta litera, velut mollier; cui suscepto fetu, cum partus appropinquare jam coepit, turgescentes mammae dulcibus succis distenduntur, et ad nutrimenta nascentis fontibus lacteis fecundum pectus exuberat. Nec enim decebat aliud, quam ut sapiens animal a corde alimoniam duceret. Idque ipsum solertissime comparatum est, ut candens ac pinguis humor teneritudinem novi corporis irrigaret, donec ad capiendos fortiores cibos et dentibus instruatur, et viribus roboretur. Sed redeamus ad propositum, ut cetera, quae supersunt, breviter explicemus. CAPUT XIII. De membris inferioribus. Poteram nunc ego ipsorum quoque genitalium membrorum mirificam rationem tibi exponere, nisi me pudor ab hujusmodi sermone revocaret: itaque a nobis indumento verecundiae, quae sunt pudenda, velentur. Quod ad hanc rem attinet, queri satis est, homines impios ac profans summum nefas admittere, qui divinum et admirabile Dei opus ad propagandam successionem inexcogitabili ratione provisum et effectum, vel ad turpissimos quaestus, vel ad obscenae libidinis pudenda opera convertunt, ut jam nihil aliud ex re sanctissima petant, quam inanem et sterilem voluptatem. Quid reliquae corporis partes, num carent ratione ac pulchritudine? Conglobata in nates caro, quam sedendi officio apta! et eadem firmior, quam in ceteris membris, ne premente corporis mole ossibus cederet. Item feminum deducta et latioribus toris valida longitudo, quo facilius onus corporis sustineret; 1) Alii leg. pareretur. Lenglet. 2) Vir itaque etc. Cicero Tuscul. II. c. 17: Viri propria maxime est fortitudo; cujus munera duo maxime sunt, mortis dolorisque contemptio. Utendum est igitur his, si virtutis compotes, vel potius, si viri volumus esse; quoniam a viris virtus nomen est mutuata. quam paulatim deficientem in angustum genua determinant, quorum decentes nodi flexuram pedibus ad gradiendum sedendumque aptissimam praebent. Item crura non aequali modo ducta, ne indecens habitudo deformaret pedes, sed teretibus suris clementer exstantibus 1) sensimque tenuatis, et firmata sunt, et ornata. In plantis vero eadem quidem, sed tamen longe dispar, quam in manibus ratio est: quae quoniam totius operis quasi fundamenta sunt, mirificus eas artifex non rotunda specie, ne homo stare non posset, aut aliis ad standum pedibus indigeret, sicut quadrupedes, sed porrectiores longioresque formavit, ut stabile corpus efficerent planicie sua, unde illis inditum nomen est. Digiti aeque totidem, quot in manibus, speciem magis quam usum majorem praeferentes, ideoque et juncti, et breves, et gradatim compositi: quorum qui est maximus, quoniam illum, sicut in manu, discerni a ceteris opus non erat; ita in ordinem redactus est, ut tamen ab aliis magnitudine ac modico intervallo distare videatur. Haec eorum speciosa germanitas 2) non levi adjumento nisum pedum firmat; concitari enim ad cursum non possumus, nisi digitis in humum pressis soloque nitentibus, impetum saltumque capiamus. Explicasse videor omnia, quorum ratio intelligi potest. Nunc ad ea venio, quae vel dubia, vel obscura sunt. CAPUT XIV. De intestinorum quorundam ignota ratione. Multa esse constat in corpore, quorum vim rationemque perspicere nemo, nisi qui fecit, potest. An aliquis enarrare se putat posse, quid utilitatis, quid effectus habeat tenuis membrana illa perlucens, qua circumretitur 3) alvus ac tegitur? Quid renum gemina similitudo? quos ait Varro ita dictos, quod rivi ab his obsceni humoris oriantur: quod est longe secus, quia spinae altrinsecus supini cohaerent, et sunt ab intestinis separati. Quid splen? quid jecur? quae viscera quasi ex conturbato sanguine videntur esse concreta: quid fellis amarissimus liquor? quid globus cordis? qui vivus sanguinis fons est 4); nisi forte illis credendum putabimus, qui effectum iracundiae in felle constitutum putant, pavoris in corde, in splene laetitiae. Ipsius autem jecoris officium 1) Suris clementer extantibus, id est leniter prominentibus. Sura est pars posterior cruris eaque carnosior. 2) Germanitas; id est: fraterna societas. 4) Verba:,,qui vivus sanguinis fons est," desunt in plerisque manuscript. et edit. 3) Multae edit. circumnectitur. volunt esse, ut cibos in alvo coquat amplexu et calefactu suo; quidam libidines rerum Venerearum in jecore contineri arbitrantur. Primum ista perspicere acumen humani sensus non potest, quia horum officia in operto latent, nec usus suos patefacta demonstrant. Nam si ita esset, fortasse placidiora quaeque animalia vel nihil fellis omnino, vel minus haberent, quam ferae; timidiora plus cordis, salaciora plus jecoris lasciviora plus splenis habuissent. Sicuti igitur nos sentimus audire auribus, oculis cernere, naribus odorare: ita profecto sentiremus, nos felle irasci, jecore cupere, splene gaudere. Cum autem, unde affectus isti veniant, minime sentiamus, fieri potest, ut aliunde veniant, et aliud viscera illa, quam suspicamur, efficiant; nec tamen convincere possumus, falsa illos, qui haec disputant, dicere. Sed omnia quae ad motus animi animaeque pertineant, tam obscurae altaeque rationis esse arbitror, ut supra hominem sit, ea liquido pervidere. Id tamen certum et indubitatum esse debet, tot res, tanta viscerum genera unum et idem habere officium, ut animam contineant in corpore. Sed qui proprie singulis muneris sit injunctum, quis scire, nisi artifex potest, cui soli opus suum notum est? CAPUT XV. De voce. De voce autem, quam rationem reddere possumus? Grammatici quidem ac philosophi vocem esse definiunt, aërem spiritu verberatum; unde verba sunt nuncupata: quod perspicue falsum est. Non enim vox extra os gignitur, sed intra, et ideo verisimilior est illa sententia, stipatum spiritum, cum obstantia faucium fuerit illisus, sonum vocis exprimere: veluti cum in patentem cicutam labroque subjectam demittimus spiritum, et is cicutae concavo repercussus ac revolutus a fundo, dum ad descendentem occursu suo reddit 1), ad exitum nitens sonum gignit, et in vocalem spiritum resiliens per se ventus animatur. Quod quidem an verum sit, Deus artifex viderit. Videtur enim non ab ore, sed ab intimo peotore vox oriri. Denique et ore clauso ex naribus emittitur sonus, qualis potest. Praeterea et maximo spiritu, quo anhelamus, vox non efficitur, et levi et non coarctato spiritu, quoties volumus, efficitur. Non est igitur comprehensum, quomodo fiat, aut quid sit omnino. Nec me nunc in Academiae sententiam delabi putes, quia non omnia sunt incomprehensibilia. Ut enim 1) Multi leg. dum descendentem occursu suo reddit. fatendum est multa nesciri, quae voluit Deus intelligentiam hominis excedere: sic tamen multa esse, quae possint et sensibus percipi, et ratione comprehendi. Sed erit nobis contra philosophos integra disputatio. Conficiamus igitur spatium, quod 1) nunc decurrimus. CAPUT XVI. De mente et ejus sede. Mentis quoque rationem incomprehensibilem esse, quis nesciat, nisi qui omnino illam non habet; cum ipsa mens quo loco sit, aut cujusmodi, nesciatur? Varia ergo a philosophis de natura ejus ac loco disputata sunt. At ego non dissimulabo, quid ipse sentiam; non quia sic esse affirmem, quod est insipientis in re dubia facere, sed ut exposita rei difficultate, intelligas, quanta sit divinorum operum magnitudo. Quidam sedem mentis in pectore 2) esse voluerunt. Quod si ita est, quanto tandem miraculo dignum est, rem in obscuro ac tenebroso habitaculo sitam, in tanta rationis atque intelligentiae luce versari? tum quod ad eam sensus ex omni corporis parte conveniunt, ut in qualibet regione membrorum praesens esse videatur. Alii sedem ejus in cerebro esse dixerunt. Et sane argumentis probabilibus usi sunt, oportuisse scilicet, quas totius corporis regimen haberet, potius in summo, tanquam in arce habitare; nec quidquam esse sublimius, quam id, quod universum ratione moderetur, sicut ipse mundi dominus et rector in summo est. Deinde quod sensus omnis, id est audiendi, et videndi, et odorandi ministra membra in capite sint locata, quorum omnium viae non ad pectus, sed ad cerebrum ferant; alioqui necesse nos esset tardius sentire, donec sentiendi facultas longo itinere per collum ad pectus usque descenderet. li vero aut non multum, aut fortasse non errant. Videtur enim mens, quae dominatum corporis tenet, in summo capite constituta, tanquam in coelo Deus: sed cum in aliqua sit cogitatione, commeare ad pectus, et quasi ad secretum aliquod penetrale secedere, - 1) quod; sed plerique libri: spatium, quo decurrimus, omissa, nunc. 2) Quidam sedem mentis in pectore etc. Cicero I. Tusculan:,,Quid sit porro ipse animus, aut ubi, aut unde, magna dissensio est. Aliis cor ipsum animus videtur: ex quo excordes, vecordes, concordesque dicuntur. Empedocles autem animum esse censet, cordi suffusum sanguinem. Aliis pars quaedam crebri visa est animi principatum tenere. Aliis nec cor ipsum placet, nec cerebri quandam partem esse animum; sed alii in corde, alii in cerebro dixerunt animi esse sedem et locum". Scripturae divinae testimonia demonstrant, cor affectuum esse sedem. |