صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

LVI. forma pacis inter nos ex parte una, et Johannem de Euias et Ceciliam uxorem eius ex alia.

n

OUERINT uniuersi hoc scriptum visuri vel audituri quod in forma pacis et concordie inter Abbatem de Stanlawe ex parte una et Joh. de Euias et Ceciliam uxorem suam ex altera, videl. quod ijdem Joh. et Cecilia tenebuntur

ad cyrographand. coram Justic. dñi Regis omnes conuentiones inter predictos Abbatem et ipsum et uxorem suam firmatas et sopitas de terris dicti Abbatis in Samlesbury cum ptinentijs que de iure ptinent capelle de Samlesbury. Si autem hoc fiat extra comitatum, tunc fiet sumptib; Abbatis in omnib3. Si vero infra comitatum, sumptib3 dictorum Johannis et Cecilie pficietur, excepto cyrographo faciendo, sed hoc erit ad voluntatem Abbatis utrum hoc facere voluerit infra comitatum vel extra. Ad hec omnia fideliter tenenda obligauerunt se dicti Joh. et Cecilia sub pena quinq. marcarum soluend. dictis Justic. si contra hoc ire presumpserint. In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigilla sua apposuerunt. Hijs testib3, Ad. fil. Ad. de Blak., Joh. de Herys, Rad. de Clayton, Henr. de Plesyngton, Alex. de Keuyrdale, Roberto de Plesyngton, Henr. de Liuesay, et alijs.

LVII. Carta Rogeri de Baldreston de situ unius horrei in

[ocr errors]

Baldreston facta nobis.

CIANT presentes et futuri quod ego Rogerus fil. Ad. de Baldreston dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Deo et beate Marie et Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe ibidem Deo seruientib3 unam acram terre in villa de Baldreston, et quatuor pticatas terre tam in longitudine

in latitudine extendentes se a domo mea versus aquilonem usq. quam ad altam viam, ad situm unius horrei ibidem construend. cum omnib3 libertatib3, communib3 et aisiamentis infra villam et extra tante terre ptinentib;. Habend. et tenend. dictis Abbati et conuentui et eorum successorib3 vel suis assignatis de me et heredib; meis libere et quiete pacifice et integre et solute in puram et ppetuam elemosynam sicut aliqua elemosyna liberius et quietius dari potest vel concedi. Nichil inde exigentes nisi preces et orationes. Et ego dictus Rogerus et heredes mei predictam terram dictis Abbati et conuentui et eorum successorib; vel assignatis sicut puram et ppetuam elemosynam contra omnes homines et feminas imppetuum warantizabimus, acquietabimus et defendemus. Hijs testib3, dño Ad. de Blakburn, Ad. et Henr. filijs eius, Ric. Phiton, Henr. de Whalleye, Henr. de Plesyngton, Willo de Liuesay, Henr. et Galfr. filijs suis, Henr. de Ruyston, Ric. de Ruhull, Willo de Blakeburn clerico, Ad. de Liuesay fil. eius, et multis alijs.

LVIII. Carta Rogeri de Whalley de horreo in superiore

S

Derwent.

CIANT presentes et futuri quod ego Rog. fil. Henr. de Whal

ley dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui dño Ab

bati et conuentui Loci Benedicti de Stanl. tres pticatas terre

mee in superiori Derwent in longitudine a messuagio in oriente quod Joh. fil. Bibby tenuit de Ricardo de Alffton usq. ad viam in occidente que ducit ad domum Alex. de Keuerdale, et duas pticatas in latitudine ad situm unius horrei, cum domo in eadem terra constructa ad decimas suas garbas dicte ville intrandas cum communa coopture ad predictum horreum suum cooperiend. et cum communa clausture ad parietes eiusdem horrei et ad sepes faciend. circa predictam plateam cum libero introitu et exitu ad predictum horreum suum cum

plaustris eorum et charetis. Habend. et tenend. libere et quiete integre et pacifice. Redd. inde annuatim dicti Abbas et conuentus dicto Rogero et heredib3 suis xij denarios argenti ad nativ. beate Marie virginis apud Blakeburn p omni seruicio actione et demanda. Et ego Rogerus et heredes mei predictam plateam terre, sicut predictum est, dictis Abbati et conuentui contra omnes homines et feminas imppetuum warantizabimus et defendemus. In huius autem rei testimonium presenti scripto sigilli mei impressionem apposui. Hijs testib3, Ada de Blak., Henr. fratre eius, Henr. de Liuesay, Ad. de Bilyngton, Willo de Haukeshag, magistro Willo de Blak. clerico, et alijs.

LIX. Carta Awardi de fulenges facta Henrico fratri suo.

[ocr errors]

CIANT omnes presentes et futuri quod ego Awardus de ffalenges dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Henrico fratri meo et heredib3 suis p homagio suo et seruicio. totum quartam partem unius bouate terre in villa de Hawerldword, scil. quam emi de Abbate et conuentu de domo sancti Benedicti de Stanl. Habend. et tenend. sibi et heredib3 suis de me et heredib3 meis cum omnib; ptinentijs suis libere et quiete cum communi pastura et aisiamentis et libertatib3 ad villam de Hawerld word ptinentib3, quantum ptinet ad quartam partem unius bouate terre. Reddend. annuatim mihi et heredib3 meis de se et heredib3 suis xij denarios et obolum ad festum sancti Martini p omni seruicio et actione. Ego vero Awardus et heredes mei illam dictam terram cum suis ptinentijs dicto Henrico et heredib3 suis contra omnes homines et feminas imppetuum warantizabimus. In huius rei testimonium sigillum meum apposui. Hijs testib3, Rad. de ffalenges, Waltero iuxta aquam, Petro de ffalenges, Rob. fratre eius, Henr. fil. Alani, et multis alijs.

LX. Carta Ricardi de Keuerdale de redditu xij denariorum,
facta nobis.

[ocr errors]

MNIBUS has literas visuris vel audituris Ric. fil. Henr. de Keuerdale salutem in dño. Noueritis me et heredes meos post me imppetuum teneri singulis annis ad solutionem xij denariorum p annum ad natiuitatem dñi apud la Lawe reddendorum dño Abbati et conuentui de Stanl. p salute anime mee et pro animab; patris mei et matris mee et omnium antecessorum et successorum meorum. In cuius rei testimonium p me et heredib3 meis presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testibz, Elia tunc decano de Weryngton, Rad. de Clayton, Alex. de Keurdale, Rog. de eadem, Rog. de Brockholes, Ada fratre suo, magistro Will. de Preston, et alijs.

LXI. Carta Awardi Armystrong de una perticata terre et
dimidia in villa de Salebury.

S

CIANT presentes et futuri quod ego Awardus fil. Awardi
Armystrong de Salebury in Ribblesdale dedi concessi et hac

presenti carta mea quietuclamaui a me et heredib; meis imppetuum Deo et beate Marie et monachis Loci Benedicti de Stanl. p salute anime mee et antecessorum et successorum meorum in puram et ppetuam elemosynam quandam partem terre mee in dicta villa de Salebury, scil. unam pticatam terre et dimidiam continue adiacentes in loco que vocatur Awardescroft, scil. inter stratam ferream et terram Siwardi ad edificand. ibidem vel aliter faciend. p voluntate sua, et totam partem meam quam mihi habere contingebat in Ketelishurst sine aliquo retenemento, cum omnib3 communibz libertatib; et aisiamentis ubiq. alibi dicte ville de Salebury ptinentibz

infra villam et extra. Tenend. et habend. dictis monachis et eorum successorib3 in puram et ppetuam elemosynam imppetuum, ita libere et quiete sicut unquam aliqua elemosyna liberius et quietius dari potest et concedi. Nichil inde reddendo preter preces et orationes. Et ego idem Awardus et heredes mei totam predictam terram cum predictis libertatib3 et aisiamentis dictis monachis, sicut liberam elemosynam nostram, contra omnes gentes imppetuum warantizabimus. In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum. apposui. Hijs testib3, Sym. de Herys tunc sen., Hughtredo de Whalleye et Henr. filio suo, Ad. de Bilyngton, Elia de Plesyngton et Henr. fil. suo, magistro Willo de Blakeburn, Gilberto de Heley, et multis alijs.

LXII. Carta Awardi filij Awardi de terre in Salebury.

CIANT presentes et futuri quod ego Awardus de Salebury dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Deo et beate Marie et Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe Ρ salute anime mee et antecessorum et successorum meorum terram meam que vocatur Awardescroft cum tota integritate sua in villa de Salebury que iacet inter magnam viam et Siwardescroft, et totam terram que mihi contingit in Ketelishurst, tam assartatam quam non assartatam. Tenend. et habend. de me et heredib3 meis cum communi pastura et omnib; aisiamentis in predicta villa de Salebury ptinentib3, libere quiete pacifice et integre in puram et ppetuam elemosynam. Ego vero Awardus et heredes mei has predictas terras cum omnib; ptinentijs predictis Abbati et monachis contra omnes homines warantizabimus. Et ut hec donatio mea et concessio rata sit et stabilis presens scriptum sigilli mei appositione corroboraui. Hijs testib, dño Ad. de Blak., dño Ad. de Bilington, Elia de Plesyngton, Willo de Balderston, magistro Willo de Blak., Willo clerico de la Lawe, R. de Salebury, et multis alijs.

« السابقةمتابعة »