صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

meorum, necnon et omnium parentum meorum libere et quiete sicut ulla elemosyna viris religiosis liberius et quietius dari potest. Ita quod ego in prefata ecclesia nichil ad opus meum vel ad opus heredum meorum nec etiam ius aduocationis retineo, nisi tamen orationes. Ego autem et heredes mei hanc prefatam ecclesiam cum omnib; ad eam ptinentib3 predictis Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanl. sicut ppetuum dominicum meum in omnib3 defendemus et manutenebimus. Et ut eiusdem ecclesie de Rach. mea donatio ad sustentationem monachorum meorum Loci Benedicti de Stanl, futuris temporib3 imppetuum stabilis et firma pmaneat sigilli mei appositione eam confirmo. Hijs testibz, Ric. de Cestria, Eustachio de Cestria fratrib3 meis, Roberto Wallensi, Willo de Lunguillers, Hug. Dispens. et ceteris supra nominatis in prima carta.

III. Confirmatio Johannis de Lascy de predicta ecclesia de Rached.

[ocr errors]

MNIBUS ad quos presens pagina puenerit tam presentib3

quam futuris Johes de Lascy, constab. Cestrie, salutem. Nouerit uniuersitas vestra me concessisse et confirmasse donum patris mei dñi Rogeri de Lascy, scil. ecclesiam de Rached. cum ptinentijs suis Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanl. in pura et ppetua elemosyna p salute anime mee et dñi patris mei et antecessorum et successorum meorum, sicut carta dñi patris mei illis de predicta ecclesia facta testatur. Et ut hec concessio rata et inconcussa pmaneat sigilli mei appositione presens scriptum corroboraui. Hijs testib3, Nicho de Lechres, Hug. de Dutton tunc temporis senesc., H. de Nouo campo, H. de Nouo mercato, Thom. de Birching, Mich. clerico de Rachedale, et multis alijs.

IV. Confirmatio domini Willielmi Couentrensis* episcopi de
ecclesia de Rachedale.

O

MNIBUS Cristi fidelib3 ad quos presens scriptum

puenerit, Willus Dei gratia Couentr. episcopus eternam in Dão salutem. Justis petentium desiderijs et virorum precipue religiosorum precib3 quorum vita commendabilis, conuersatio honesta, ordinis in se disciplina, et eorundem sustentationis insufficientia ad annuend. nos inuitant, paterna nos conuenit pietate condescendere. Ea ppter paupertati domus Loci Benedicti de Stanl. compatientes et eidem incrementum caritatis intuitu conferre volentes ad religionem amplificandam ibidem et elemosynam ipsius domus copiosius exequendam, ecclesiam de Rachedale cum omnib; ptinentijs suis monachis et fratrib3 in Loco Benedicti de Stanl. deo seruientibz in pprios usus possidendam concessimus et in ppetuo confirmamus. Licitum et sit eis, decedente eiusdem ecclesie psona, ipsius ecclesie possessionem ingredi et in pprios usus in posterum illam sibi applicari, salua vicaria quinq. marcarum cum quatuor bouatis terre arabilis de terra ecclesie in eadem villa et domicilio pprio sup terram ad sustentationem vicarij perpetui, qui in eandem ecclesiam ppria persona honeste deseruiet et omnia onera episcopalia et archidiaconalia consueta et debita sustinebit. Qui quidem Abbas et Conuentus nobis et successorib; nostris ad eandem vicariam successiue presentabunt. Saluo et nobis et successorib3 nostris iure pontificali et parochiali. Ut autem hec nostra concessio et confirmatio rata et inconcussa pmaneat eam presentis scripti auctoritate et sigilli nostri munimine roborauimus. Hijs testib3, dño H. Abbate Cestr., R. priore de Norton, Magistro Rado Maydenston Archid. de Cestr., Magistro R. de bosco, Willo de Hathfeld, Geruasio de London, Rogero decano de Wyral, et multis alijs.

* William de Cornhull, bishop of Coventry. See ante, p. 135.

V. Confirmatio ecclesie predicte de Rachedale per priorem et

[ocr errors]

Conuentum de Couentr.

NIUERSIS sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum puenerit ffrater G. pmissione diuina prior Couentr. et eiusdem Loci conuentus salutem. Nouerit uniuersitas vestra nos inspexisse cartam venerabilis patris Willi Couentr. episcopi in hec verba. Omnibus Cristi fidelib3, (&c. ut in carta prox. precedente usq. ad illum locum Rogero decano de Wyral et multis alijs.) Nos autem predictas concessionem et confirmationem gratas habentes et ratas eas, sicut iuste et rationabiliter facte sunt, auctoritate ecclesie nostre cathedralis confirmamus. In cuius rei

testimonium huic scripto sigillum nostrum apposuimus. Factum in Oct. Apostolorum Petri et Pauli anno ab incarnatione dñi m.cc.xxij. Testib; supradictis, et multis alijs.

VI. Confirmatio domini Alexandri* Couentrensis episcopi de
ecclesia de Rachedale.

MNIBUS Cristi fidelib3 ad quos presens scriptum puenerit Alex. Dei gratia Couentr. ecclesie minister humilis salutem eternam in dño. Nouerit uniuersitas vestra nos inspexisse confirmationem W. bone memorie predecessoris nostri factam dilectis filijs Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanlawe sup ecclesiam de Rach. cum ptinentijs, quam quidem ratam et gratam habentes presentis scripti testimonio et sigilli nostri comunimine duximus confirmand. Hijs testib;, R. archid. Cestrie, Magistro W. de Staueneby,† Magistro R. de Glouc., T. capello Lich. ecclesie

* Alexander de Stavenby, bishop of Coventry, ante, p. 36.

+ Probably a relative of Bishop Alexander de Stavenby and of Richard de Stavenby, who in 1230 was treasurer of the Cathedral of Lichfield.

Thesaur., magistro T. de Luwe, G. de Lond. clerico, S. de Derby clerico, et multis alijs.

VII. Resignatio Galfridi* decani de Whalley de iure suo in
ecclesia de Rachedale.

O

MNIBUS sancte matris ecclesie filijs presentib3 et futuris Galf. fil. Galfridi decani de Whalleye salutem. Nouerit uniuersitas vestra me resignasse et quietuclamasse omne ius meum et clameum quod habui in ecclesia de Rach. cum ptinentijs suis Abbati et conuentui de Stanlawe, necnon et cartam ipsius Abbatis et conuentus et confirmationem dni episcopi quam habui in eadem ecclesia ex mera voluntate mea coram dño meo Joh. de Lascy reddidisse. Et in testimonium huius resignationis presenti scripto sigillum meum coram testib3 subnominatis apposui. Hijs testibz, dño J. de Lascy, dño H. psona de Rowel, dño R. de Cancia, dño G. de Dutton, Hug. de Dutton, Walt. de Castel, Alano clerico, Ada clerico, et multis alijs.

VIII. Resignatio Johannis de Eland de iure suo in ecclesia
de Rachedale.

O

MNIBUS sancte matris ecclesie filijs has literas visuris vel audituris Joh. de Eland salutem in dño. Nouerit uniuersitas vestra me resignasse concessisse dedisse et imppetuum quietuclamasse p me et heredib3 meis et successorib3 meis totum ius et clameum quod habeo vel deinceps habere potero in ecclesia de Rached., tam in iure patronatus quam in terris et in omnib; alijs ad eam ptinentib3, p anima mea et uxoris mee et p animabz antecessorum

* See ante, p. 135.

et successorum meorum. Ita scilicet quod nec ego nec aliquis heredum meorum vel successorum meorum vel aliquis p me vel heredib3 et successorib3 meis vel p me et heredes et successores meos aliquid iuris vel clamei in dicta ecclesia de Rached., tam in iure patronatus quam in terris et in omnib3 alijs ad eam ptinentib3 de cetero vendicare exigere vel clamare poterimus. Et ne forte quod absit heredes aut successores mei vel aliquis p eis vel p eos dictos Abbatem et monachos de dicta ecclesia cum ptinentijs suis impedire, extorquere vel vexare attemptauerint in posterum p iure quod in ipsa ecclesia habuisse videbar, vel antecessores mei vel successores, donationem dñi mei dni Rogeri constab. Cestrie quam sepedicti Abbas et monachi de eadem ecclesia obtinent, tam ego quam heredes et successores mei eisdem dictis Abbati et monachis in puram et ppetuam elemosynam firmiter concedimus et confirmamus. Et ut hec mea concessio et quietaclamatio et confirmatio ppetue firmitatis robur obtineat hoc scriptum sigilli mei munimine roboraui. Hijs testibz, dño Galfrido de Chethm, dño R. de Hyde,* Joh. le Herice, Dauid de Hulton, Henr de Trafford, Gaulfr. de Buckel, Mich. de Cleg, Rogero de Midelton,† Willo de Hopwood,‡ et alijs.

IX. Resignatio Galfridi de Buckley de ecclesia de Rachedale.

[ocr errors]

MNIBUS Cristi fidelib3 presens scriptum visuris vel audituris, Galfr. de Buckel in dño salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod cum ex sola pmissione Galfridi decani

* Sir Robert de Hyde, the first in the pedigree of the Hydes of Hyde and Urmstone, and father of Robert Hyde who married the heiress of Thomas de Norbury, lord of the manor of Norbury, temp. Edward I.

+ Ob. 3 Edward II., 1310.

Occurs in a deed dated 1277, but does not appear in the Hopwood pedigree, in the College of Arms, which seems (from calculation, for there are no dates) to commence about the year 1400.

« السابقةمتابعة »