صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

XXXII. Carta Karoli* Abbatis facta Ade de Wyndhull de
terra que vocatur Garteside.

S

CIANT presentes et futuri quod ego Karolus dictus Abbas Loci Benedicti de Stanl. et eiusdem Loci conuentus dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmauimus Ad. de Wyndehull in Blakeburnshir p homagio suo et seruicio totam terram quam habuimus de dono dñi Gilberti de Barton in territorio de Cromton quod vocatur Garteside iacentem in occidentali parte Aspiwallesiche, sicut diuise sunt statute inter dictum dñum G. et dñum Baldwinum Teutonicum, cum libero exitu inter terram dñi W. vicarij de Rach. quam tenet ibidem de hospitali sancti Johis de Jerusalem, et fossatum de Cromton. Habend. et tenend. sibi et heredib3 suis de Claricia uxore sua nascentib3 vel eius assignatis libere quiete pacifice et integre de nobis imppetuum cum communi pastura et cum alijs communib3 aisiamentis in villa de Cromton tante terre ptinentib3. Redd. inde nobis annuatim xii. denarios ad festum sancti Martini p omni seruicio et demanda. Et ad obitum eorum de releuio decem solidorum argenti. Et ego Karolus dictus Abbas de Stanl. et eiusdem Loci conuentus prenominatam terram dicto Ade et heredib3 suis contra omnes homines et feminas imppetuum warantizabimus. Et ut hec donatio stabilis et inconcussa pmaneat presenti scripto sigillum nostrum apposuimus. Hijs testib3, dño Ad. de Bury, dño W. vicario de Rach., Galfro de Buckl, Willo de Haword, Miche Hunton, Miche de Cleg, Rogo de Berdeshull, Willo de Berdeshull, Alex. clerico, et alijs.

* See ante p. 57.

XXXIII. Carta Galfridi de Chetham facta Ade de Wyndhull de terra de Garteside.

[ocr errors]

CIANT presentes et futuri quod ego Galfridus de Chetham dimisi et quieta clamaui Ad. de Wyndhull et heredib3 suis vel suis assignatis totam terram cum omnib3 ptinentijs suis quam de eo emi in territorio de Crompton, scil. in Garteside. Ita quod ego nec aliquis heredum meorum nec aliquis p nos aliquod ius vel clameum unquam de cetero in dicta terra exigere vel vendicare poterimus. Et ut hec quietaclamatio rata sit et stabilis presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, dño Galfrido decano, Galfrido de Buckl, Ricardo de Moston, Rob. de Cromton, Andr. de Swlher, G. filio Luce de Mamecestr, Rogo clerico de Maunton, et alijs.

XXXIV. Carta Ade de Wyndhull de terra de Garteside

facta nobis.

CIANT presentes et futuri quod ego Ad. de Wyndhull dimisi et quieta clamaui Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanl. de me et heredib3 meis totam terram quam tenui de dicto Abbate et conuentu in territorio de Cromton, scil. Garteside, sicut continetur in carta Abbatis et conuentus mihi facta. Pro hac autem quietaclamatione dederunt mihi Abbas et conuentus xiiij. marcas argenti. Et ut hec quietaclamatio rata et inconcussa pmaneat imppetuum presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, dño G. de Chethm, Galfr. de Buckl., Miche de Cleg, Rado de ffaleng, Nicho de Wordehul, Rogo de Berdeshull, et aliis.

XXXV. Quietaclamatio Claricie quondam uxoris Ade de
Wyndehull de terra de Garteside facta nobis.

S

CIANT omnes tam presentes quam futuri quod ego
Claricia quondam uxor Ade de Windehull concessi dimisi et

omnino a me imppetuum quietuclamaui in pura viduitate mea dño Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanl. totum ius et clameum quod habui vel aliquo modo habere potui in terra de Garteside* cum ptinentijs quam dictus Adam de eis quondam tenuit. Ita scil. quod nec ego dicta Claricia nec heredes mei nec aliquis alius iure nostro aliquod ius vel clameum in dictam terram cum ptinentijs versus dictum dñum Abbatem et conuentum vel eorum assignatos de cetero exigere vel vendicare poterimus. In huius autem rei testimonium huic scripto sigilli mei impressionem apposui. Hijs testib3, dño J.† vicario de Rach., Rogero de Butterword, Willo de Salebury, Henr. de Haword, Alex. de Wordehull, Nich. de Wordehull, Willo de Swynton, et alijs.

XXXVI. Scriptum Henrici filij Johannis de Spotland de terra iuxta aquam de Haristanden.

H

NNO gratie mcclxxx quarto ad festum sancti Martini in hyeme facta fuit hec conuentio inter Henr. filium Johis de

Spotland ex una parte, et monachos et pcuratores ecclesie

* Gartside Hall was sold in 1545, to Sir John Byron, Knt., by James Gartside, son and heir of Hugh Gartside, Gent., who abandoned his ancient patrimonial estate for Oakenrod.

+ John de Blackburn, the brother of Adam de Blackburn. He was the second vicar under the second endowment of five marks, having succeeded William de Dumplinton. He was succeeded by Robert, the last vicar under that endow

ment.

de Rach. ex altera. Scil. quod dictus Henr. concessit ac dimisit ad firmam dictis monachis et suis attornatis totam terram suam cum suis ptinentijs iuxta aquam de Haristanden iacentem, videlt. ad terminum sex annorum prox. sequentium plenius completorum. Scil. p duob3 solidis argenti quos sibi dederunt p manib3 de recognitione. Habend. et tenend. dictis monachis et suis assignatis de dicto Henr. et heredibz suis usq. ad dictum terminum sex annorum libere quiete bene et in pace sine contradictione dicti Henrici vel aliquorum aliorum nomine ipsius vel heredum suorum. Redd. inde annuatim dicti monachi dicto Henrico et heredib3 suis quatuor denarios argenti ad festum sancti Martini in hyeme p omnib3 seruicijs reb3 et demandis. Dictus vero Henr. et heredes sui dictam terram cum suis ptinentijs dictis monachis et suis assignatis usq. ad dictum terminum sex annorum contra omnes homines et feminas warantizabunt et defendent. Termino autem finito tota dicta terra cum suis ptinentijs dicto Henrico et heredib3 suis sine contradictione dictorum monachorum quieta et soluta remanebit. Ad maiorem vero securitatem predictus Henr. huic scripto sigillum suum apposuit. Hijs testib3, Willo de Salebury, Nicho de Berdeshull, Ad. fratre eius, Adam de Bamford, Henr. de Spotland, Willo fratre eius, Willo de Liuesay, et alijs multis.

EXPLICIT TITULUS DE ECCLESIA DE RACH. ET DE BRENDEWOD ET DE QUATUOR BOUATIS TERRE IN VILLA DE CASTELTON DATIS NOBIS PER ROGERUM DE LASCY, CONSTAB. CESTRIE, ET DE ALIJS TERRIS DATIS ECCLESIE DE RACHEDALE, IN QUO QUIDEM TITULO CONTINENTUR CARTE ET SCRIPTA XXXVJ. SIGILLATA.

167

INCIPIUNT BULLE DIUERSORUM ROMANORUM PONTIFICUM DE

CONFIRMATIONIBUS ECCLESIARUM NOSTRARUM VIDELICET
RACHEDALE ECCLES ET BLAKEBURN ET DE CONFIRMA-

TIONIBUS VICARIARUM DICTARUM ECCLESIARUM.
PRIMO DE ECCLESIA DE ECCLES.

ET

I. Confirmatio duplex Alexandri pape quarti de ecclesia de Eccles.

H

LEXANDER episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs Abbati et conuentui monasterij loci Benedicti de Stanlawe, Cisterciensis ordinis, Couentrensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Exhibita nobis vestra petitio continebat, quod bone memorie A. Couentrensis et Lichfeldensis episcopus, tenuitatem reddituum monasterij vestri diligenter attendens, ac deuotioni vestre super hoc paterna compatiens pietate, vobis liberalitate grata et prouida de sui capituli assensu concessit, ut prouentus ecclesie de Eccles, Couentr. diocesis, in qua, prout asseritis, ius patronatus habetis, cedente vel decedente ipsius rectore, in usus proprios conuentus monasterij vestri perpetuo conuertere valeatis. Capellano, perpetuo seruituro in illa, de ipsis prouentib3 portione congrua pro sustentatione sua, et supportand. ecclesie prefate onerib3 reseruata. Quia vero eodem rectore, viam postmodo uniuersi carnis ingresso, vos extunc, auctoritate concessionis huius, prouentus ipsos ut proponitis pacifice tenuistis. Nos vestris supplicationib3 inclinati, quod in hac parte ab eodem episcopo factum extitit, ratum

« السابقةمتابعة »