صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

et firmum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli vero omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Dei omnipotentis, et beatorum Petri et Pauli apostolicorum, eius se nouerit incursurum. Data Auagine ijo Id. Nouembr. pontificatus nostri anno quarto.*

II. Confirmatio Honorij papet tertij de ecclesia de Rachedale.

h

ONORIUS episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe, Cisterciensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum pducatur effectum. Quapropter dilecti in dño filij vestris iustis precib3 inclinati monasterium vestrum, personas et possessiones vestras, cum in omnib3 que in presentiarum possidetis, aut in futurum iustis modis, prestante Deo, poteritis adipisci sub beati Petri et nostra suscepimus protectione. Specialiter autem ecclesiam de Rached. a Rogero de Lascy, constabulario Cestrie patrono vestro, pie deuotionis vobis concessam cum omnib3 ptinentijs deuotioni vestre auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus, secundum autentica predicti patroni vestri, ut liceat vobis predictam ecclesiam post decessum Galfridi decani de Whalleye, nullius contradictione aut prohibitione vel appellatione obstante, in manib; vestris retinere, ad sulleuandam vestram necessitatem et ad

* i.e. A.D. 1258, Alexander IV. having been elected 12th December, 1254, and died in 1261. The religious orders were much favoured, says Mosheim, by this pontiff, and received several marks of his peculiar bounty.

+ Honorius III. was elected 18th July A.D. 1216, and was succeeded in the popedom by Gregory IX. in 1227.

ampliandam domus vestre hospitalitatem, obuentiones et fructus exinde prouenturos in proprios usus conuertere. Salua honesta sustentatione eorum qui in ea ministrabunt. Nulli vero omnino hominum liceat hanc paginam nostri protectionis, concessionis et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem (&c. ut supra in prima bulla ex alia parte.) Data Lateran vj. kalend Julij, pontificatus nostri anno secundo.

III. Confirmatio Alexandri pape quarti de predicta ecclesia
de Rachedale.

LEXANDER episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanlawe, Cisterciensis ordinis, Couentr. diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Exhibita nobis vestra petitio continebat, quod bone memorie A.* Couentr. et Lich. episcopus, tenuitatem reddituum monasterij vestri diligenter attendens, ac deuotioni vestre super hoc paterna compatiens pietate, vobis liberalitate grata et prouida de sui capituli assensu concessit, ut prouentus ecclesie de Rach., Couentr. diocesis, in qua, ut asseritis, ius patronatus habetis, cedente vel decedente ipsius rectore, in usus proprios conuentus monasterij vestri perpetuo conuertere valeatis, capellano perpetuo seruituro in illa de ipsis prouentib3 congrua portione pro sustentatione sua et supportanda ecclesie prefate onerib3 reseruata, (&c. ut supra in prima bulla ex alia parte.) Data Auagine iiij. Id. Januar. pontificatus nostri anno quinto.

[merged small][ocr errors]

IV. Confirmatio Innocentij* pape quarti de ecclesia de Rachedale.

I

NNOCENTIUS episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe, Cisterciensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum, (&c. omnia de verbo ad verbum ut supra in bulla Honorij pape, preter datam que scribitur ex alia parte.) Data Rome apud sanctum Petrum xvjo kaln. Maij pontificatus nostri anno xvij°.

V. Confirmatio Alexandri pape quarti de vicarijs de Eccles et
Rachedale.

H

LEXANDER episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs Abbati et conuentui monasterij Loci Benedicti de Stanlawe, Cisterciensis ordinis, Couentr. dioc. salutem et

apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Sane presentata nobis vestra petitio continebat quod venerabilis frater noster, Couentr. et Lich. episcopus, facultatib; ecclesiarum de Eccles et de Rached., Couentr. diocesis, quas in proprios usus habetis diligenter pensatis, vicarijs ecclesiarum ipsarum assignauit et prouentib3 illarum congruam portionem ex qua ipsi sustentari valeant, ac episcopalia et alia consueta onera supportare. Nos itaq. vestris

* Innocent IV. was elected pope 24th June, 1243, and dying 7th December, 1254, was succeeded by Pope Alexander IV.

precib3 inclinati quod super hoc ab eodem episcopo proinde factum est ratum et firmum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli vero, (&c. ut supra.) Data Auagine iiij. non. Aug. pontificatus nostri anno primo.

VI. Confirmatio Alexandri pape quarti de medietate ecclesie de
Blakeburn.

H

LEXANDER episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs, (ut supra,) salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica pijs votis et honestis petentium precib3 fauorem beniuolum impertiri. Exhibita siquid nobis vestra petitio continebat, quod cum quondam Johannes de Lascy, comes Lincoln et constab. Cestrie, primo medietatem iuris patronatus ecclesie de Blak. que per duos consuevit gubernari rectores, Couentr. diocesis, ac postmodo reliquam medietatem ipsius iuris ad eum spectantes de consensu bone memorie Couentr. et Lichef. episcopi Loci diocesani et sui capituli, vobis et per vos monasterio vestro pietatis intuitu liberaliter contulisset. Tandem dictus episcopus illan medietatem ipsius ecclesie, que per mortem quondam rectoris medietatem eiusdem vacasse dinoscitur, vobis de assensu dicti capituli, diligenti perhabita deliberatione, concessit, ut prouentus iam dicte medietatis in usus conuentus vestri perpetuo conuertere valeatis. Reseruata de ipsis prouentib3, capellano perpetuo seruituro ibidem, portione congrua, de qua commode sustentari valeat, et episcopalia et alia eius consueta onera supportare, prout in patentib3 literis ipsius episcopi confectis exinde ac suo sigillo signatis plenius dicitur contineri. Nos itaq. vestris supplicationib3 inclinati quod ab eodem episcopo et comite super premissis prouide factum est ratum et firmum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio confirmamus. Nulli vero, &c. Data Auagine Id. Octob. pontificatus nostri anno quinto.

VII. Confirmatio Alexandri pape quarti de altera medietate
de Blakeburn.

H

LEXANDER episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs, (ut supra,) salutem et apostolicam benedictionem. Deuotionis augmentum vobis Deo propitio prouenire confidimus. Si super hijs que digne cupitis nos inuenisse beniuolos gaudeatis. Exhibita siquid nobis vestra petitio continebat, quod cum quondam Johannes, comes Lincoln, constab. Cestrie, ius patronatus ecclesie medietatis de Blak. Couentr. diocesis, consuete per duos gubernari rectores, quod tunc spectabat ad eum, vobis liberaliter contulisset, intuitu pietatis, tandem bone memorie Alexander episcopus Couentr., id approbans, vobis de consensu capituli Couentr. medietatem ipsam rectore vacante in qua rectoris institutio spectabat ad eum duxit vobis liberalitate grata et prouida in vestros usus proprios perpetuo concedendam. Postmodo vero eodem nobili ius patronatus relique medietatis ecclesie memorate ad eum pertinens, vobis liberalitate pia et prouida concedente obtentu retributionis diuine venerabilis frater noster Rogerus* Couentr. episcopus, successor episcopi supradicti, hoc approbare, ac demum de assensu ipsius capituli, huius reliquam medietatem que rectore vacabat, cum in ipsa rectoris institutio spectabat ad eum, vobis in usus eosdem diligenti deliberatione perhabita conferre curauit, reseruata vicario in eadem ecclesia perpetuo seruituro de prouentib3 ipsius ecclesie congrua portione, de qua commode sustentari valeat, et episcopalia ac alia

* Roger de Meuland, alias Longespèe consecrated March 10, 1256, and died December 12, 1295. He was third son of William Longespèe, earl of Salisbury, although Dr. Pegge considered him to be a natural son of the earl, and not, as it has been stated, the nephew (nepos) of Henry III. and Richard, earl of Cornwall, as Henry was not at the time old enough to have either a grandson or nephew. See his Life, by Dr. Pegge, 1761.

« السابقةمتابعة »