صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

cum omni deuotione reuerentia. Nouerit paternitas vestra me, diuine caritatis intuitu, concessisse, quantum ad patronum pertinet, Petro de Cestria clerico, psonatum ecclesie de Whalleye vacantis, precepturo inde annuatim sexaginta marcas, nomine pensionis, saluo residuo totius ecclesie cum pertinentijs nomine vicarie Rogero de Whalleye. Quia propter eundem clericum ad dictum personatum vobis presento attentius supplicans quatinus eundem admittere, et quod vestrum est eidem facere velitis. Valete.

* Notand. quod presentatio suprascripta facta fuit anno xjo consecrationis dñi Alexandri episcopi Couentr. et Lich. qui fuit ab incarnatione dñi annus m.cc.xxxv. ut patet ex combinatione cronicarum; quia dñus Petrus de quo facta fuit presentatio illa tenuit eandem ecclesiam per annos lix. et moriebatur anno m.cc.xciiij. in festo sanctorum ffabiane et Sebastiani.

LXIII. Consolidatio vicarie de Whalleye cum personatum eiusdem ecclesie.+

R.

Dei gratia Couentr. et Lich. episcopus, dilecto sibi in Cristo Archid. Cestrie vel eius offic. salutem, gratiam et benedictionem. Noueritis nos vicariam quam Rogerus de Whalleye quondam in vita sua obtinuit in ecclesia de Whalleye personatui eiusdem ecclesie quem quidam Petrus de Cestria auctoritate

* This is written in the margin of the Coucher book, and in a more modern hand than the rest of the work.

+ Hec redintegratio facta fuit per dominum Rogerum de Wescham episcopum ; anno domini m. cco. xlix. quia ipse consecratus fuit anno domini m. cc. xlv. Marginal Note. The effect of it was to break the order of hereditary succession already noticed, and the surrender of the advowson, together with the act of consolidation, put an end to the peculiar constitution of the benefice itself.

nostra obtinet sibi canonice intitulatum consolidasse. Quare vobis mandamus firmiter iniungentes quatinus dictum Petrum vel eius procuratorem incorporalem possessionem totius vicarie et omnium bonorum ad dictam vicariam spectantium una cum psonatu inducatis. Saluis tamen quibusdam possessionibus ab Abbate et conuentu de Stanl. et dño Rogero de Meuland infra dictam parochiam, nomine ecclesie de Blak., obtentis, et saluis fructibus istius anni usq. ad festum sancti Michaelis, si secundum consuetudinem episcopatus ad opus defuncti debeant reseruari. Dat. apud Stanl. pridie kal. Junij, pontificatus nostri anno quarto.

De capella de Aluetham.*

Quia vero aliqui dixerunt, temporibus elapsis, et precipue dãi de Aluetham, quod capella de Aluetham fuit matrix ecclesia, et non capella dependens ab ecclesia de Whalleye,

* The church of Alvetham, or, according to modern orthography, Altham, was founded by Hugh, son of Lofwine, as a parish church, for which he appears to have obtained the consent of Geoffrey, dean of Whalley, by the appointment of Robert, his son, to the rectory. Robert afterwards, on being presented by his father to the rectory of Rochdale, conferred the church at Altham upon Henry, grandson of Hugh de Clayton.

The pedigree of the family of Altham differs considerably from that given by Dr. Whitaker, but it is taken from the pleadings in the assise de darrein presentment of the chapel of Altham, and may therefore be presumed to be correct: Lofwyn de Altham, was succeeded by his son,

I.

II.

III.

Hugo de Altham, temp. Rich., who was succeeded by his son,
Richard de Altham, temp. H. III. His son,

[blocks in formation]

V.

VI.

Richard de Altham, who had two sons,

Hugh, who died s. p.

William, the plaintiff in the assise.

William, who lived 1277, was succeeded by his son,

VII. Simon, living 1301, and he by his son,

VIII. John de Altham, who had a daughter,

Johanna, who married Richard, son of John Banastre, of Walton, and

carried the estate into that family.

ideo ponuntur hic instrumenta qualiter dicta capella fuit data cuidam Henrico filio Henrici filij Hugonis de Aluetham in perpetuam vicariam ecclesie de Whall. per quendam Robertum de Whalleye psonam ecclesie de Rach. et p Galfr. quondam decanum de Whalleye et p dñum Willm. de Cornehull Couentr. episcopum, eidem Henrico confirmata, et per ista munimenta liquide apparet, quod dñi de Aluetham dictum Henricum ad eandem capellam quam ecclesiam nominabant, nec aliquem alium nunquam presentabat. Ponuntur etiam hic diuersa auctentica instrumenta, qualiter dñus Petrus de Cestria rector ecclesie de Whalleye predecessor noster, dictam capellam de Aluetham ad matricem ecclesiam de Whalleye tanquam capellam eidem ecclesie annexam et ad eandem de iure pertinens coram iudice delegato a dño Papa per sententiam diffinitiuam a predicto Henrico recuperauit. Postea ponuntur placita habita in curia dñi Regis coram Justic., de aduocatione supradicte capelle, inter nos et Willm. de Aluetham, ubi per assisam ad sectam eiusdem Willi factam recogn. fuit, quod dicta capella de Aluetham fuit capella ecclesie matrici de Whall. annexa et de iure pertinens ad eandem per tempus et a tempore cuius contrarij memoria non occurrit, et non matrix ecclesia, prout idem Willmus asserere nitebatur. Ponitur hic quietaclamatio Symonis de Aluetham fratris dicti Willmi de omni iure et clameo, que habuit in eadem capella.

LXIV. Scriptum Roberti de Whalleye persone de Rachedale facta Henrico de Aluetham de capella de Aluetham.

O

MNIBUS sancte matris ecclesie filijs presentibus et futuris ad quos presens scriptum peruenerit, Robertus clericus de Whalleye persona de Rachedale, salutem. Nouerit

uniuersitas vestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse dilecto et karisimo meo Henrico clerico de Aluetham filio Henrici filij Hugonis ecclesiam de Aluetham cum omnibus pertinentijs suis in perpetuam vicariam de ecclesia de Whalleye et de me et successoribus meis in puram et perpetuam elemosynam quiete tenend. Reddend. inde annuatim ecclesie de Whall. et michi et successoribus meis unam libram incensi ad festum omnium sanctorum. Et ut hec donatio mea rata sit et stabilis, eam scripto presente et sigilli mei appositione roboraui. Hijs testibus, Henr. persona de Blakeburn, Huctredo persona de Burnehull, Joh. fratre Galfridi decani de Whalleye, Gilberto capellano de Whalleye, Henr. capellano de Brunl., Willo capellano de Chirche, Petro clerico, Johe clerico de Berdeshull, Elia clerico de Swylington, Thoma et Henr. fratribus eius, Rogero de Samlesbury, Rico et Alano fratribus eius, Gilberto filio Henr. persona de Blak. et Ad. fratre eius, Randolpho de Aluetham, Henr. fil. Galfridi Decani de Whalleye, Hug. clerico de Clid., Elia et Thoma seruientibus Galfridi decani, et multis alijs.

LXV. Confirmatio Galfridi Decani de Whalleye de donatione capelle de Aluetham facta Henrico de Aluetham per Robertum

[ocr errors]

personam ecclesie de Rachedale.

MNIBUS sancte matris ecclesie filijs presentibus et futuris ad quos presens scriptum peruenerit Galfridus decanus de Whalleye salutem. Nouerit uniuersitas vestra me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Henrico clerico de Aluetham filio Henrici filij Hugonis donationem Roberti clerici de Whalleye, persone de Rachedale, de perpetua vicaria ecclesie de Aluetham, de ecclesia de Whalleye et de predicto Roberto in puram et perpetuam elemosynam quiete tenendam, secundum tenorem carte

* See ante, p. 121.

Hijs testi

predicti Roberti. Et ut hec concessio robur imperpetuum obtineat eam scripto presente et sigilli mei appositione roboraui. bus, (ut supra in scripto prox. precedente.)

LXVI. Confirmatio domini Couentrensis episcopi de capella de Aluetham.

[ocr errors]

NIUERSIS sancte matris ecclesie filijs ad quos litere iste peruenerint, Willielmus* Dei gratia Couentr. episcopus eternam in dño salutem. Constituti in presentia nostra dilecti filij nostri G. decanus de Whalleye et Robertus clericus de Whalleye, persona de Rachedale, quantum in eis contulerunt, Henrico clerico de Aluetham filio Henrici filij Hugonis ecclesiam de Aluetham, sicut carte eorundem testantur. concessionem illam ratam et gratam habentes, sicut rationabiliter facta est, eidem Henrico auctoritate pontificali confirmamus. Hijs testibus, dño Hugone Abbate Cestrie, magistro Nicho de Weston, magistro Alano de Tawell, Henr. de Blakeb., Roberto de Beyton, Ric. de Staned, Alex. de Swereford, Willo de Hefeld, Rad. clerico, Willo de Wygan, Adam de Cristelton, clerico et alijs.

Nos vero

Memorand. quod dñus Petrus de Cestria, rector ecclesie de Whalleye constitutus, impetrauit a dño papa decanum ecclesie beate Marie de Warrewyk, Judicem delegatum ad consolidandum capellam de Aluetham ecclesie de Whalleye supradicte, qui quidem Decanus Priori sancte ffredeswyde commisit vices suas.

* William de Cornhull, from 1215 to 1224.

Q Q

« السابقةمتابعة »