صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

LXVII. Litera domini Decani de Warrewyk missa Decano de Weryngton ad citandum Henricum qui capellam de Aluetham de facto occupauit.

[ocr errors]

EMORANDUM quod anno dñi mo cco xlix. die dñica prox. post festum sancte Katerine emanauit citatio a decano ecclesie beate Marie de Warrewyk, judice a dño papa delegato, directa Decano de Weryngton, quod citaret Henricum de Clayton peremptorie uno edito pro tribus spatium trium editorum in se continente, ut compareat coram decano vel eius subdelegato in ecclesia sancte Fredeswyde Oxon in crastino cinerum, dño Petro rectori ecclesie de Whall. secundum formam mandati apostolici responsur. a iuri pitur. Demandatum et fuit dicto decano, ut de citatione eidem facta dictum iudicem vel eius sublegatos dictis die et loco per literas suas patentes certificaret.

LXVIII. Prolatio sententie diffinitiue per priorem sancte ffredeswyde, subdelegati domini Decani de Warrewyk, de capella de Aluetham.

I

N nomine patris et filij et spiritus sancti, anno dñi m.cc.xlix. in

crastino cinerum, continuato tamen die sequenti. Ego Prior

sancte ffredeswyde Oxon, vices gerens Decani beate Marie de Warrewyk, Judicis a dño papa delegati in causa mota inter Petrum de Cestria rectorem ecclesie de Whall. actorem ex parte una, et dñum Henr. de Clayton reum ex altera, super capella de Aluetham cum pertinentijs. Inspecta intentione dicti Petri de iure communi fundata, audita et confessione dicti Henr. dictam capellam ad supradicte ecclesie de Whall. ius et proprietatem pertinere confitentis, dictam capellam cum pertinentijs eidem ecclesie de Whall. et eiusdem rectori sententialiter adiudicamus.

LXIX. Item prolatio predicti Prioris de eadem capella de Aluetham, eandem iudicantis ad ecclesiam de Whalleye diffinitiue et

[ocr errors]

sententialiter pertinere.

EMORANDUM, anno dñi m.cc.xl. nono in crastino cinerum, tamen die sequenti continuato, in ecclesia sancte ffredeswyde, Oxon, coram Priore sancte ffredeswyde, Oxon,

vices decani ecclesie beate Marie de Warrewyk, Judicis principalis a dño Papa delegati totaliter gerente in causa mota inter Petrum de Cestria, rectorem ecclesie de Whalleye, actorem personaliter comparentem ex parte una, et dñum Henr. de Clayton reum personaliter comparentem, ex altera, super capella de Aluetham cum pertinentijs suis, videlicet, exhabitis originali et commissione dicto priori facta probato signo eidem commissioni apposito cum constaret dictum Henr. fuisse legitime vocatum per literas decani de Weryngton certificatorias, cuius sigillum legitime in iure fuit approbatum. Et cum recitata esset in iudicio intentio dicti Petri qui talis est. Dicit Petrus de Cestria rector ecclesie de Whall. contra Henricum de Clayton clericum, quod capellam de Aluetham sitam infra limites parochie ecclesie sue de Whalleye et ad eandem tanquam ad matricem ecclesiam spectantem, iniuste ab eadem alienatam et distractam in preiudicium ecclesie sue de Whall. detinet occupatam. Unde petit dictam capellam ad ius et proprietatem dicte matricis ecclesie legitime et sententialiter reuocari. Dictus vero iudex, inspecta actoris intentione, et partis ree confessione audita, sententiam tulit diffinitiuam sub hac forma. In nomine patris et filij et spiritus sancti (et cetera omnia ut supra ex alia parte usq. ad illud verbum sententialiter adiudicamus.) Huius autem sententie executionem Magistro Willo rectori de Mitton Ebor. diocesi demandando. Hec acta fuerunt die predicto. Hijs testibus, magistro Osmundo, magistro Alano de sexdecim uallibus, dño Roberto persona de Almanbury,

dño Luca de Seleby, Ad. de Norfolk, dño Ric. de sancto Curham, Joh. Klerkesheued, Roberto de sancta Brigida clerico.

LXX. Inductio domini Petri de Cestria in capella de Aluetham.

P

RIOR sancte ffredeswyde Oxon, gerens vices Decani beate

Marie de Warrewyk, magistro W. de Kyrkeham rectori ecclesie de Mitton, Ebor. diocesis, eternam in dño salutem. Auctoritate dñi Pape qua fungimur in hac parte, quam vobis mittimus inspiciendam vobis mandamus sub pena canonice districtionis firmiter iniungentes, quatinus dñum Petrum de Cestria rectorem ecclesie de Whall. vel eius procuratorem in corporalem inducatis possessionem capelle de Aluetham cum pertinentijs quam eidem Petro nomine ecclesie sue de Whall. sententialiter adiudicauimus, et inductum defendatis. Rebelles et contradictores per censuram ecclesiasticam compescendo. Valete. Dat. Oxon die Sabbati prox. post cineres

anno dñi m.cc.xlix.

LXXI. Inhibitio missa archidiacono Cestrie ne se intromittat de sententia data pro Petro de Cestria de capella de Aluetham.

P

RIOR sancte ffredeswyde Oxon, gerens vices Decani beate

Marie de Warrewyk, viro venerabili et discreto dño Archid. Cestrie salutem in dño. Cum inter dñum Petrum de Cestria, rectorem ecclesie de Whalleye, actorem ex parte una, et dñum Henr. de Clayton, reum ex altera super capella de Aluetham cum pertinentijs questio mota fuisset coram nobis auctoritate apostolica cognoscentibus ac nos inspecta intentione dicti Petri de iure communi fundata, audita etiam confessione dicti Henrici, prefatam capellam ad ius et proprietatem matricis ecclesie de Whall. pertinere confitentis, eandem capellam cum pertinentijs ecclesie de Whalleye et

Vobis sub pena cano

eiusdem rectori sententialiter adiudicauimus. nice districtionis duximus inhibend. ne in preiudicium sententie nostre in posterum aliquid attemptetis. Siquid autem duxeritis attemptand. illud decreuimus irritum et inane ac prorsus non valere. Dat. apud Oxon in crastino Annunciationis beate Marie virginis anno dñi mo cc xl. primo. Valete in dño.

LXXII. Placita apud Westmon. coram J. de Metingham et socijs

L

suis, Justiciarijs domini regis de Banco in xv. sancti Michaelis anno regni Regis Edwardi filij regis Henrici xxiiij. Rotulo lix.

ANC. Assisa venit recognoscere quis aduocatus, tempore pacis, presentauit ultimam personam que mortua est ad ecclesiam de Aluetham, que vacat &c. Et cuius aduocationem Willmus de Aluetham clamat versus Abbatem de Stanlawe, &c. Et venit et dicit quod quidam Ricardus de Aluetham, proauus ipsius Willmi, cuius heres ipse est, tempore pacis tempore Regis Henrici, patris Regis nunc, presentauit ad predictam ecclesiam quendam Henricum de Clayton clericum suum, qui ad presentationem suam fuit admissus et institutus, et ultimo obijt persona in eadem, per cuius mortem predicta ecclesia modo vacat &c. Et antea presentauerat ad eandem ecclesiam quidam Hugo filius Lewyni, tempore pacis tempore regis Ricardi, consanguinei regis nunc, quendam Henr. de Aluetham clericum suum, qui ad presentationem suam fuit admissus et institutus &c. Et de predicto Ricardo proauo descendit ius presentandi cuidam Hugoni, ut filio et heredi: et de ipso Hugone cuidam Ricardo ut filio et heredi et de ipso Ricardo cuidam Hugoni ut filio et heredi: et de ipso Hugone, quia obijt sine herede de se, descendit ius presentandi &c. isti Willmo, qui nunc &c. ut fratri et heredi &c. Et Abbas p attorn. suum venit et dicit, quod non debet ei inde ad hoc breve respondere &c. quia dicit quod cum predictus

:

Willmus assisam istam arrainiauerit de ecclesia de Aluetham, et quam asserit esse ecclesiam &c. non est ecclesia immo capella &c. et pro capella cognita, vocata, et nominata, et fuit die impetrationis brevis &c. scil. octauo die Martij anno regni nunc xxiij. Et de hoc paratus est verificare &c. Unde petit iudicium &c. Et Willmus dicit quod ad predictam ecclesiam &c. quam ipse dicit esse ecclesiam &c. ptinent baptisterium* et sepultura, et omnia alia ad ecclesiam parochialem spectantia &c. et quod eadem ecclesia, a tempore quo non extat memoria, pro ecclesia fuit cognita, vocata, et nominata. Et quod omnes persone et antecessores ipsius Willmi ad predictam ecclesiam presentate et impersonate fuerunt in predicta ecclesia, ut in ecclesia &c. et non ut in capella. Et hoc paratus verificare per assisam &c. Et ex quo ei actio non competit de seisina antecessoris sui clamandi presentationem ad predictam ecclesiam ut capellam &c. tamen nunquam aliquis antecessorum suorum ad ecclesiam illam presentauerit ut ad capellam, et si predictus Abbas per collusionem inter ipsum et episcopum factam &c. nomen mutauerit in capella &c. hoc eidem Willmo preiudicare non debet &c. cum eiusdem nominis mutatio factum sit alienum, ut res inter alios acta &c. petit iudicium &c. Et Abbas dicit quod predicta capella de Aluetham, quam predictus Willmus dicit esse ecclesiam &c. est capella, et pro capella ab antiquo cognita, vocata, et nominata &c. Et hoc petit quod inquirendum per assisam, et petit iudicium &c. Et si compertum fuerit per assisam quod non est capella, &c. tunc dicit quod predictus Willmus iniuste tulit assisam istam versus eum. Dicit enim quod predictus Ricardus proauus &c. non presentauit ultimam personam &c. scil. predictum Henr. de Clayton, ut personam per aduocatum presentatam &c. Et Willmus dicit quod predicta ecclesia de Aluetham quam predictus Abbas dicit esse capellam, est ecclesia, et pro ecclesia ab antiquo cognita et nominata &c. Et predictus Ricardus proauus ultimo presentauit ad

* See ante, p. 90.

« السابقةمتابعة »