صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

eandem ecclesiam predictum Henr. clericum suum ut aduocatus &c. Et ad euidentiam &c. dicit quod ante ipsum &c. in vacatione prox. precedente presentauerat ad eandem ecclesiam quidam Hugo fil. Lewyni quendam Henr. de Aluetham, qui ad presentationem suam fuit admissus et institutus &c. et hoc petit quod inquirat per assisam. Et Abbas similiter. Ideo capiatur &c. sed ponitur in respectum usq. in oct. sancti Michaelis pro defectu recognitorum, &c. quia nullus, &c. Ideo vicecomes habeat corpora &c. Postea die sancti Michaelis in xv. dies anno regni nunc xxiiij. veniunt partes et similiter juratores &c. qui dicunt super sacramentum suum quod capella de Aluetham, quam predictus Willmus dicit esse ecclesiam, est capella &c. et non ecclesia, et pro capella a tempore quo non extat memoria cognita, vocata, et nominata &c. Ideo consideratum est quod predictus Abbas inde sine die. Et Willmus de Aluetham nichil capiat per breue suum, sed sit in misericordia pro falso clamore &c.

LXXIII. Tuitio curie Cantuarensis missa domino Couentrensis et Lichfeldensis episcopo, et Archidiacono Cestrie de capella de Aluetham, et certificata per sigillum eiusdem episcopi.

V

ENERABILI viro dño offic. curie Cantuar. Rogerus permissione diuina Couentr. et Lich. episcopus et Robertus

de Raddeswell archidiaconus Cestrie, salutem cum omni reuerentia et honore. Literas vestras recepimus tenorem qui sequitur continentes. Venerabili in Cristo patri dño Couentr. et Lich. episcopo, et discreto viro archid. Cestrie Offic. curie Cantuar. salutem, cum omni reuerentia et honore. Sua nobis procurator religiosorum virorum Abbatis et conuentus de Stanlawe petitione monstrauit, quod cum dicti dni sui ecclesiam de Whalleye, dicte diocesis, cum omnibus capellis juribus et pertinentijs suis, auctoritate apostolica, iuxta confirmationem et approbationem vestram, quantum in nobis est, fuissent

in presenti canonice assecuti, vos tamen quod ipsos inquietaretis circa capellam de Aluetham, matrici ecclesie de Whalleye adiacentem, fuistis publica et sepius cominati. Venit dictus procurator metuens sibi et dñis suis ex hoc et alijs probabilibus causis et verisimilibus coniecturis preiudicium posse generari in futurum, ne vos seu alter vestrum, aut aliquis alius vestra auctoritate seu mandato quicquam in preiudicium dictorum dñorum suorum circa premissa in iudicio vel extra attemptaretis seu attemptaret, faceretis seu faceret aliqualiter attemptari, sedem apostolicam et pro tuitione curie Cantuar. ut asserit, legitime prouocauit. Sed vos non obstante prouocatione predicta de qua vobis innocuit, sequestrum in fructibus et obuentionibus capelle de Aluetham in casu a iure non permisso interposuistis, seu interponi fecistis iniuste, ac sententia maioris excommunicationis in dictos dños suos, et maxime in fratrum Ric. de Rodyard ac Henr. de Bolton, nec non alios quoscunq. possessioni dicte capelle nomine dictorum religiosorum incumbentes, ac quoscunq. eisdem adhibentes, non monitos, non conuictos, non confessos, nec per contumaciam absentes contra formam concilij generalis absq. causa rationabili promulgastis seu promulgari fecistis in dictorum dñorum suorum preiudicium non modicum et grauamen ac scandalum plurimorum propter que et eorum quodlibet idem procurator quamcito eidem innocuit de premissis, sedem apostolicam et pro tuitione curie Cantuarensis, ut asserit, legitime appellauit. Quare vobis inhibemus, necnon omnibus et singulis, quibus ius exigit inhiberi, in hac parte ne pendente in curia Cantuar. huius tuitorie appellationis negotio quicquam in preiudicium partis appellantis hoc occasione attemptetis vel attemptent, faciatis vel faciant aliqualiter attemptari, quo minus liberam sue appellationis habeat prosecutionem, prout iustam fuerit utriusq. Citamus etiam vos tenore presentium peremptorie quod compareatis coram nobis vel commissario nostro in ecclesia beate Marie de Arcubus London, septimo die Juridico post festum sancti Edwardi Regis, in dicto appellationis negotio processur. factur. et

receptur. quod iustum fuerit et consonum rationi. Quid autem in premissis feceritis nos vel commissarium nostrum per literas vestras patentes, harum seriem continentes, distincte et aperte dictis die et loco curetis reddere certiores. Dat. apud Bocton iuxta le Blen ix. kaln. Septembr. anno dñi m.cc. nonagesimo quinto. Quod quidem mandatum sumus sicut decuit in omnibus executi. Dat. apud Crokesle xiij. kalend. Nouembr. anno dñi supradicto.

Explicit de capella de Aluetham.*

*After the death of Peter de Cestria, the suit, if it ever had come to an issue, revived; the Alvethams defended their supposed rights with sufficient pertinacity; and it was not until the year 1301 that Simon de Alvetham, on the receipt of £20, and of 300s. for the expenses of the suits in the courts of common law, of Lichfield, Canterbury, and Rome, for through all these it had travelled in succession, resigned his right in the church or chapel of Alvetham to the abbot and convent of Whalley. Whitaker.

The following statement of the possessions of the abbey in Altham is written on a fly-leaf in the beginning of the chartulary in a more modern hand than the rest of the book. Probably the entry may be assigned to the reign of Henry V.

Memorandum de terris, tenementis et mesuagijs Abbatis et conuentus de Whalleye in villa de Aluetham pertinentibus ad capellam de Aluetham, videlicet in campo del Eighes versus Symondeston terra que vocatur Tadrid Eighes cum parcella inter diuisiones aquarum.

Item in eisdem Eighes versus Aluetham terra que vocatur Littel Eighes iuxta stagnum molendini usq. ad gardinum presbiteri, et sic usque ad le Todegreue, et sic descendendo usque in Caldre.

Item apud le Bonkhouses unum mesuagium quod Adam de Aspeden quondam tenuit: Item ibidem iuxta le Grenegate iiij. seliones buttantes super eandem viam : Item in eodem campo in quodam loco qui dicitur le fferthings, iiij. seliones: Item in eodem campo j. selio quasi quidam Hadeland iuxta domum Johannis del Bonk: Item dictum mesuagium vj. seliones buttantes super dictum mesuagium: Item in eodem ij. seliones: Item in le Muthom, ij. seliones iuxta siketum, cum prato in utroque extremo: Item in campo de Netherestfeld ex parte occidentali una selio. Item in eodem campo vj.seliones diuisim iacentes: Item in campo del Ouerstfeld xj.seliones diuisim iacentes: In campo de Hoghton, qui vocatur le hard Aspeden xx. - Item in campo de Hoghton in le Blakecroft, xviij. seliones diuisim iacentes inter parcella bouatarum : Item in eodem campo vj. buttes similiter diuisim iacentes: Item in eodem campo

RR

LXXIV. Decretum archidiaconi Cestrie in visitatione sua contra parochianos ecclesie de Whalleye ad inueniendas pallas altaris in eadem ecclesia.

[ocr errors]

EMORANDUM quod cum parochiani matricis ecclesie de Whalleye comparerent coram nobis, Rob. de Raddeswell archidiacono Cestrie, in visitatione nostra in vigilia ascensionis dñi, anno dñi m.cc. nonagesimo sexto in ecclesia de Whalleye predicta, asserentes quod rectores ecclesie de Whalleye

de Hoghton apud le Pisscheflat xij. seliones diuisim iacentes: Item in eodem campo xiij. simul iacentes, que dicitur le Barers: Item quidam campus qui vocatur Hanneflat continens in longitudine xxxvij. seliones et ex transuerso illorum ix. seliones cum chimino adiacente eidem campo versus boscum. Item in eodem campo de Hoghton quidam campus qui vocatur le Wallelondes continens xj. seliones: Item alia platea in eodem campo continens xxj seliones: Item in campo supra aulam mesuagium unum quod vocatur Hannehousted et iiij. seliones extendentes se a dicto mesuagio usq. ad horreum manerij de Aluetham.

Item quedam platea que vocatur Hannecroft in eodem campo continens vj. buttes. Item ex parte occidentali manerij quoddam mesuagium quod Rogerus de Ernesden quondam tenuit cum omnibus selionibus buttantibus super idem mesuagium, et ij. seliones quarum extremitates extendunt iuxta dictum mesuagium: Item in campo del Milnecroft ij. seliones diuisim iacentes: Item in campo de Lordeshull vj. seliones, diuisim iacentes: Item in campo del Tounested xxj. seliones, diuisim iacentes: Item ibidem apud le Herstalgrene x. seliones: Item in le Nethertounestede xj. seliones: Item in le Westeighes xvij. seliones cum iij. buttis et j. ger. Item ultra aquam versus Reued v. seliones diuisim iacentes: Item quoddam mesuagium ex parte orientali capelle cum domo capellani: Item in le Britholm quoddam croftum &c.: Item quedam platea pro horreo decimali iuxta portam manerij : Item infra nouum clausum in campo: Item in eodem clauso in campo.

De pratis. In magno prato subtus le Lordeshull a parte orientali eiusdem prati in latitudine lxiij. pedes, simul iacentes, cuius parcelle longitudo extenditur del Lordeshull usque ad heyam del Kerre. Item in medio eiusdem prati ab una parte veteris calcee xxvij. pedes in latitudine, et ab alia parte eiusdem calcee xviij. pedes in latitudine, extendendo longitudine sicut supra. Item ulterius in eodem prato versus occidens ij. antiquos seliones redactos in pratum quorum vestigia ad hoc tempus patent: Item ulterius in eodem prato versus occidens in le

temporibus retroactis, qui pro tempore fuerant, pallas altaris in ipsa ecclesia inuenire consueuerunt, secundum consuetudinem specialem in dicta ecclesia et parochia obtentam. Petentes religiosos viros dños Abbatem et conuentum de Whalleye, rectores ecclesie antedicte, ad has pallas inueniendas in eadem censura ecclesiastica auctoritate nostra compelli, prefatis religiosis in contrarium asserentibus, quod hoc onus ad ipsos parochianos de consuetudine generali archidiaconatus Cestrie spectare debebat. Tandem quia dicti parochiani de Whalleye, hanc consuetudinem specialem pro se propositam, licet requisiti et diutius expectati, probare non curarunt. Nos parochianos predictos de Whalleye ad hoc onus pallarum in ipsa ecclesia supportand. juxta generalem consuetudinem archidiaconatus nostri predicti sententialiter condempnauimus, iustitia exigente. In cuius rei testimonium presenti memorando sigillum nostrum apposuimus. Dat. apud Whall. in crastino Inuentionis sancte crucis anno dñi supra dicto.

LXXV. Dimissio et approbatio domini Walteri de Langeton, Couentrensis et Lichfeldensis episcopi de omnibus ecclesijs nostris cum capellis eorundem in visitatione sua.

I

N Dei nomine, Amen. Dudum nos Walterus pmissione diuina
Couentr. et Lich. episcopus, ex officij nostri debito archidiacona-

tum Cestrie in partibus Lancastrie inter aquas de Ribbel et de Mersee, nostre diocesis, personaliter visitantes comperimus quod

Meneenge medietatem totius illius parcelle vocate le Meneenge diuidendo equaliter cum domino sub alternatione: Item in illo extremo illius prati quod ascendit versus le Milnecroft, in orientali parte ij. seliones iacentes propinquiores versus le Lordeshull, cum quadam parcella rotundi eiusdem prati iuxta caput eorundem selionum, et quodam paruo filatio ad latus eorundem. Item apud le Hertslalgrene quadam platea prati que dicitur fuisse alioquin terra arabilis: Item in nouo clauso in le Estfeld inferiori et superiori ad extrema selionum: Item totum pratum de Aluetham in Symondeston eighes cum tota terra arabili ibidem.

« السابقةمتابعة »