صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Et si con

nisi easdem alijs causis pristinis non potuerunt recuperare. tingat quod aliqui dictorum parochianorum portent fenum suum yel aliter intrent quam per plaustratas soluent dictis Abbati et conuentui unum quadrantem argenti pro decima tanti feni de quanto poterint esse una plaustrata, mensurante conscientia donantis, exceptis personis illis qui quadrantem predictum procuratoribus predictorum Abbatis et conuentus soluere recusant modo supradicto versus quos predicti Abbas et conuentus habeant legitime actionem suam de retentione decime feni sui. Predicti et parochiani decimas garbarum suarum in horrea sua propria induci facient vel easdem in campis dimittent, secundum quod dicti Abbas et conuentus pro utilitate sua duxerint eligend. Et ad ista omnia et singula premissa fideliter tenenda quidam de maioribus parochianorum predictarum capellarum et villarum, videlt. Joh. de Aluetham, Henr. fil. Johannis de Clayton, Gilbertus de Legh, Johannes de Legh, Oliuerus de Stansfeld, Ad. de Walschagh, Willmus de Hallested, Nichus de Holden, Johannes de Balschagh, Rog. de Cattelawe, Ric. de Briddest wysel, Johannes le Parker, Jacobus de Walton, Johannes del Holt, Ric. del Schagh, Ric. de Ewod, Johannes de Dynelay, Ric. de Grenacre, Joh. del Clogh, Ric. de Whitaker, Johannes de Symondeston, Johannes de Shutelisword, et Ad. de Briddestwysel, pro se et heredibus suis ac communitate ceterorum parochianorum parti huius indenture penes dictos Abbatem et conuentum residenti sigilla sua apposuerunt. Parti vero huius indenture penes dictos parochianos remanenti prefati Abbas et conuentus sigillum suum commune apposuerunt ad maiorem fidem et certitudinem premissorum. Dat. apud Whalleye in festo sancti Hillarij anno dõi millesimo tricentesimo tricesimo tertio.

[ocr errors]

LXXIX. Indentura inter nos et parochianos capelle Marie Magdalene in rilla de Cliderhou de decima feni.

h

EC indentura testatur quod religiosi viri frater Robertus
Abbas Loci Benedicti de Whalleye et eiusdem Loci conuen-

tus, ex parte una, et parochiani ville de Cliderhou pertinentes ad capellam beate Marie Magdalene de Cliderhou, ex parte altera, pro solutione decime feni dicte ville, quandam compositionem inter eosdem fecerunt amicabiliter sub hac forma, videlicet quod omnes et singuli parochiani dicte ville et eorum heredes tam presentes quam futuri imppetuum soluent de cetero singulis annis fide media (&c. ut supra ut in alia compositione prox. precedente, usq. ad illud verbum eligend.) Et ad ista omnia et singula premissa fideliter tenenda quidam de maioribus parochianorum predicte ville, videlicet Johannes filius Ricardi filij Henr., Joh. filius Alexandri, Robertus filius Ad. Cythariste, et Joh. Russel, pro se et communitate ceterorum vicinorum dicte ville parti huius indenture (&c. ut supra ex alia parte.) Dat. apud Whalleye in festo sancti Marci euangeliste anno dñi m.ccc.xxxvo.

LXXX. Scriptum Willielmi Wolf* de cicaria de Whalleye per ipsum non augenda.

a

NIUERSIS sancte matris ecclesie filijs presentes literas inspecturis, Willmus dictus le Wolf de Kyrkelanton perpetuus vicarius ecclesie de Whalleye Couentr.

* This was the first vicar under the miserable endowment of Bishop Northburgh. He is supposed by Dr. Whitaker to have been a native of Church Lawton, in Cheshire; but as this supposition is grounded merely on the similarity of names, it is at least as probable that he was a native of Kirklington, in Yorkshire. He succeeded Richard de Swyneflet, the last vicar under Bishop Langton's endowment.

et Lich. diocesis, salutem in dño sempiternam. Habita consideratione ad immensa et innumera beneficia per viros religiosos dños meos Abbatem et conuentum monasterij Loci Benedicti de Whalleye ordinis Cisterciensis, dicte diocesis, mihi liberaliter facta et impensa, volens eisdem obsequium gratitudinis impendere, ac quantum in me est omnimodam litem pro temporibus futuris inter dictos religiosos et me prefatum Willmum super augmentatione dicte vicarie de Whalleye amicabiliter precauere. Sacrosanctis inspectis euangelijs et in verbo sacerdotij non ad hoc coactus, sed mea mera et spontanea voluntate ductus, hoc unum eisdem promitto et fide media veraciter assero, quod ex nunc pro meo perpetuo dictos religiosos super augmentatione dicte vicarie de Whalleye per me dictum Willmum non inquietabo nec per alios quoscunq. quouis colore clam vel palam inquietare seu grauare aliqualiter procurabo, aliquid ab eisdem exigendo contra formam ordinationis venerabilis in Cristo patris dñi Rogeri de Norburgh, Couentr. et Lich. episcopi, de eadem vicaria anno dñi m.ccc.xxx. cum cause cognitione factam, una cum confirmationibus capitulorum nostrorum Couentr. et Lich. super eadem ordinatione postmodo subsecutis. Et ad maiorem huius rei euidentiam presentibus sigillum meum apposui in testimonium premissorum. Dat. apud Whalleye xij. kaln. Nouembr. in festo xi. mill. virginum anno dñi m.ccc.xxxvi.

LXXXI. Indentura inter nos et magistrum Galfridum de Blaston de presentando semel ad vicariam de Whalleye loco nostro.

[ocr errors]

MNIBUS sancte matris ecclesie filijs ad quorum notitiam presentes litere peruenerint, Abbas et conuentus Loci Benedicti de Whalleye salutem eternam in dño.

Noueritis nos

dilecto nobis in Cristo magistro G. de Blaston contulisse plenariam potestatem clericum ydoneum quemcunq. dñus Comes Lanc. et dñus Episcopus Couentr. et Lich. duxerint eligend. ad vicariam ecclesie

nostre de Whall. et ad nostram presentationem spectantem cum de iure vacare contigerit infra tres menses post datam presentium prox. secuturos tamen una vice presentandi. Ita quod presentatio dicti Galfridi nobis et successoribus nostris preiudicialis in posterum non existat. Ratum et gratum habentes et habituri quicquid per prefatum G. dictam una vice circa presentationem dicte vicarie duxerit faciend. In cuius rei testimonium parti huius indenture penes prefatum Galfridum residenti sigillum nostrum commune fecimus apponi. Et ipse G. parti penes nos remanenti, sigillum suum apposuit. Dat. apud Whalleye in festo sancti Gregorij pape anno dñi m.ccc. decimo.

LXXXII. Per istam collationem premissam dominus Ricardus de Swyneflet habuit dictam vicariam de Whalleye, pro quo dominus Thomas Comes misit literas suas, in hec verba.

H

homes donurable religion ses chiers et bien aymez en Dieu Labbe et le conuent de Whalleye, Thom. counte de Lanc.

et de Leyc. seneschal Dengleterre, saluz et chieres amystez. Pur ceo sires que nostre chier clerk Sire Richart de Chaddesden est en volente de resigner la vicarie de Whalleye a nostre requeste al oeps sire Richart de Swineflet prestre et clerk nostre treschir amy Leuesqe de Cestre vous prions sires quen regarde de charite et por lamour de nous voillez a cele vicarie presenter le dit Sire Richart de Swyneflet et a Leuesqe mander oue le presentement ensi qe p encheison de lui nous soions tenuz a merciz et greez sauoir. Et si rien voillez deuers nous que faire puissons, le nous mandez. A dieu sires qe vous gard. Don a Loundres xxiiij. iour de ffeuerer.

LXXXIII. Institutio et inductio domini Rici de Swyneflet in vicaria de Whalleye.

ALTERUS permissione diuina Couentr. et Lich. episcopus dilecto nobis in Cristo dño Ric. de Swyneflet presbitero salutem gratiam et benedictionem. Ad vicariam de Whalleye, nostre diocesis, vacantem ad quam per Magistrum Galfridum de Blaston canonicum in ecclesia nostra de Lich. ex potestate sibi concessa per religiosos viros dñum Abbatem de Whalley et eiusdem loci conuentum veros eiusdem vicarie patronos nobis presentatus existis. Te admittimus et vicarium perpetuum cum onere personalis residentie iuxta formam constitutionis legati super hoc edite instituimus canonice in eadem. Jure, dignitate, et honore ecclesiarum nostrarum Couentr, et Lich. in omnibus semper saluis. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Dat. apud Heywod v. kaln. Aprilis anno dñi mo ccco undecimo, et consecrationis nostre quinto decimo.

LXXXIV. Quietaclamatio Ricardi de Whalleye de terra ecclesie Whalleye.

a

NIUERSIS Cristi fidelibus presens scriptum visuris

vel audituris, Ric. de Whalleye eternam in dño salutem. Nouerit uniuersitas vestra me quietuclamasse pro me et heredibus meis Deo et beate Marie et ecclesie omnium sanctorum de Whalleye* totam terram cum omnibus ptinentijs suis quam dñus Petrus de Cestria, rector ecclesie de Whalleye, vendicauit versus me in territorio de Whalleye coram Justiciarijs dñi Regis de Banco

* This is a confirmation of the statement in the Status de Blakburnshire, that the parish church of Whalley was originally dedicated to All Saints.

« السابقةمتابعة »