Macrobii Ambrosii Theodosii Opera Quae Supersunt ...: Ciceronis Somnium Scipionis cum Commentariis Macrobii. Excerpta e libro De differentiis et societatibus Graeci Latinique verbi

الغلاف الأمامي
Typis et Sumptibus G. Bassii, 1848
 

الصفحات المحددة

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 8 - Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime inter se diversos et caeli verticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina 150 vides, medium autem illum et maximum solis ardore torreri. Duo sunt habitabiles, quorum australis ille, in quo qui insistunt, adversa vobis urgent vestigia, nihil ad vestrum genus ; hic autem alter subiectus aquiloni, quem incolitis, cerne quam tenui vos parte contingat.
الصفحة 7 - Martium dicitis; deinde subter mediam fere regionem sol obtinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat.
الصفحة 4 - ... naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in tuum nomen se tota convertet civitas, te senatus, te omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur, tu eris unus, in quo nitatur civitatis salus, ac, ne multa, dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris.
الصفحة 180 - Tu vero enitere et sic habeto, non esse te mortalem, sed corpus hoc; nec enim tu is es quem forma ista declarat, sed mens cuiusque is est quisque, non ea figura quae digito demonstrari potest.
الصفحة 6 - Quam cum magis intuerer, Quaeso, inquit Africanus, quousque humi defixa tua mens erit ? nonne aspicis, quae in templa veneris ? novem tibi orbibus vel potius globis conexa sunt omnia, quorum unus est caelestis...
الصفحة 30 - ... sed sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae cum magna in parentibus et propinquis, turn in patria maxima est...
الصفحة 69 - Per has portas animae de caelo in terras meare et de terris in caelum remeare creduntur. Ideo hominum una, altera deorum vocatur: hominum Cancer, quia per hunc in inferiora descensus est, Capricornus deorum, quia per illum animae in propriae immortalitatis sedem et in deorum numerum revertuntur.
الصفحة 5 - Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam 5 rem publicam, sic habeto : omnibus qui patriam conservaverint adiuverint auxerint certum esse in caelo definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur. Nihil est enim illi principi deo qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati, quae civitates appellantur. Harum rectores et conservatores hinc profecti huc revertuntur.
الصفحة 10 - ... pertinere vix ad unius anni partem exiguam potest? igitur alte spectare si voles atque hanc sedem et aeternam domum contueri...
الصفحة 104 - Becum ignis de quo nascitur devehit ; cum vero in Lunae corpus infunditur et inde resplendet, solam refundit claritatem, non calorem.

معلومات المراجع