صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

et quod sub specie ministrandi multa in preiudicium ipsius faceret, que nunquam ab aliquo antecessore fuissent attentata. Quod licet absonum et incongruum videretur valde, tamen quia prefatus miles multis amicorum consiliis et suffragiis munitus erat, melius visum est, quod propter sociam multitudinem, ei deferretur in aliquo, quam deterius aliquid forte contingeret. Causa igitur pari consensu partium et nostra permissione a iudicio translata fuit ad arbitros et per eos ita decisa, quod domna abbatissa preter curiam in Hoyerinchusen 2), quam constat eidem officio attinere, prefato militi dedit quindecim marcas hoc pacto, quod ipse cum suis heredibus renunciavit omnibus que sibi usurpasse volebat, et quod de cetero fungi debet officio suo cum eo moderamine, quo sui predecessores illud habuisse dignoscuntur, ita scilicet, quod tribus tantum vicibus in anno serviat in mensa abbatisse, hoc est in pasca, in pentecoste et in nativitate, et tunc sit ibi cum duobus equis et uno servo et veniat in sancta nocte et recedat in sancto die post prandium, nisi domna abbatissa eum faciat remanere. De aliis articulis, que in questionem venerant, hoc diffinitum est: si abbatissa vel episcopum vel alium de magnatibus terre recipit hospitio, liberum est ei constituere dapiferum, quemcunque voluerit; si abbatissa testata vel intestata decesserit, nihil ad dapiferum omnino de reliquiis eius, nisi ipsa de benignitate aliquid duxerit ei assignandum. Ut igitur transactionis huius forma perpetuo salva consistat, notitie posterorum in presenti scripto sub sigillo nostro eam transmittimus et ut inviolabiliter semper observetur, auctoritate Dei omnipotentis et nostra et sub anathematis intimatione districte mandamus. Acta sunt hec anno dominice incarnationis Mo.CC.IIII, indictione septima, sedente domno Innocentio, regnante domno Ottone. Testes huius rei sunt: Lambertus prepositus, Henricus decanus, Conradus custos, Thidericus scholasticus, Johannes cellerarius. Laici: Amelungus comes, Henricus dapifer, Gerardus, Anselmus, Hildeboldus, Helmwicus, Hinricus, Bertoldus; et Budecensis ecclesie Ermendrudis preposita, Gysla decana, Justina, Margareta; clerici: Henricus, Theodericus, Hermannus, Bertoldus; layci: Thiemarus advocatus, Hermannus, Herebordus, Henricus, Basilius, Ludolf, Rotgherus, Liutfridus et alii plures.

16.

Propst L.) von Marsberg überlässt zwölf Äcker Landes dem Abte Albert von Bredelar gegen einen Erbzins. Abschr. Msc. VII. 5723. fol. 201; gedr. 4) Seibertz 1. Nro. 123.

1204.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego L. prepositus in Monte, qui dicitur Martis, salutem dico domino Breydelario abbati totique capitulo in perpetuum. Scriptum nostrum sub bulla nostra secus monasterium vestrum deponentes, simili forma vestrum recepturi, ut sit nostris vestrisque posteris obligatio perpetua super eo, quod XII iugera nobis pertinentia et vestris adiacentia campis irrevocabiliter in usus vestros concessimus, ut annuatim nobis in passione beatorum Petri et Pauli apostolorum duodecim denarios graves persolvetis, sive colatis eosdem agros sive neglexeritis, dum non per nos impedimentum nullum habeatis. Igitur super eos, qui hanc ordinationem temptaverint infringere, sine dilatione ferat dominus episcopus Paderbornensis sententiam excommunicationis, nisi forsitan loco predicte pensionis, de contrahentium consensu, nobis adeque utile postmodum providere procuretis. Testes: Nicolaus abbas in Hardehusen, Bozuvinus Breydelarie prior, et monachi eius ibidem contemporanei nostri. Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo quarto.

[ocr errors]

-

1) qua" die Abschrift. 2) Gehörte nach dem Güterregister Msc. VII. 4501. fol. C. 3'. zum Officium in Altenbodeken, das im S. des Stifts liegt. Der Name hat sich jetzt nicht mehr erhalten. 3) Sonst nicht zu constatiren. Im Jahre 1201 war Bruning Propst, im Jahre 1219 ein Th. *) Und zwar nach dem damals (1839) noch vorhandenen Originale, was aber jetzt nicht mehr erhalten und selbst nicht einmal in dem älteren Repertor verzeichnet ist. Die Fehler unseres Copiars scheinen aber nach Massgabe des Seibertz'schen Druckes schon im Originale vorhanden gewesen zu sein.

[ocr errors]

17.

* Das Domcapitel von le Mans dankt dem zu Paderborn für die übersandte Lebensgeschichte des h. Liborius, des vierten Bischofs von le Mans, welche es mit dem Begleitschreiben in seinem Archiv niederlegen will. Zugleich übergiebt es das schön geschriebene Buch vom Leben des h. Julian, des Stifters der Kirche von le Mans, der mit den heiligen Thuribius und Pavacius vom h. Clemens, dem Nachfolger des h. Petrus, zur Begründung der Kirche dorthin gesandt worden und bittet das Paderborner Domcapitel, das Gedächtniss des h. Julian fortan am 27. Januar gleichfalls zu feiern 1). 1205 September 30. — Or. Fr. Paderborn U. 89. Reverendis in Christo dominis suis karissimis fratribus et amicis Lamberto Dei gratia preposito decano et capitulo maioris ecclesie Paterburnensis H. decanus indignus et capitulum Cenomanense salutem in Domino et sinceram cum devotis orationibus et obsequiis caritatem. Summo patri Deo et eius unigenito cum spiritu principalis honor et gloria et gratiarum actio plenius referatur. Cuius unigenitus plenus gracie et veritatis apparuit matri nostre ecclesie primitive et de plenitudine eius, quam fons vite in plurimas derivavit areolas, qui fueramus prius steriles fecundati, simul non tam loco quam animo fideles accepimus universi. Hoc certe nascentis ecclesie rudimenta poscebant, ut granum sinapis in arborem magnam surgeret et fermentum mulieris in tribus farine satis absconditum novam conspersionem altius elevaret. Sic granum frumenti mortuum feneravit, sic Joseph Egyptum nobili Israelitarum semine augmentavit. Quando sapientia Dei humanitus corporata radicavit in populo honorificato, et in electis populis Christianis mittens radices, vineam suam novis agricolis tradidit et non iam labruscas a parricidis sed botros cipri a fidelibus accepit custodibus, et ex eis bibit vinum dignum dilecto labiis et dentibus ruminandum. Extunc vere vinee florentes dederunt odorem suum. Sed que est ista speciosa inter alias spirans ad nos pre ceteris odorem suavitatis? Ecce odor eius sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Quenam inquam est ista tam prudens inter filias, suo tam humilis nostro iudicio tam sublimis? Quomodo tam prudenter primordia sua meminit et singula recolit incrementa? Etiam quando erat parvula et ubera nondum habens, et cum stillarent montes dulcedinem et colles fluerent lac et mel, tam diu lactabatur, donec vidit sterilem habitare in domo matrem filiorum letantem. Sic karissima soror nostra a primis exorsa cunabulis ordine progreditur et primo unitas cordis et anime in multitudine credentium et rerum omnium communitas recensetur, quando sub apostolico duodenario, septenario levitico ministrante illa prior Christiana fraternitas lingua et manu alternis panibus pascebatur. Cuius siquidem de medio karitatis fulgur egrediens et scintille quasi aspectus eris candentis simili zelo plurimas ecclesias accenderunt, et sic est inter eas insolubilis germanitas confirmata, ut unanimes passionum et consolationum participes permanerent, sine locali confinio contigue sive spaciosis terrarum tractibus separate. Sic prudentissima soror nostra Paterburnensis ecclesia stilo altiloquo et coturnato sermone matris sue primitive ecclesie statum feliciorem commemorat, ut sorores commoneat, ut corda patrum in filios convertat, ut quod consuevit facere ipsa doceat, quasi utens voce et vice vere lucis, que illuminat omnem hominem, dicat: Ignem veni in terram mittere et quid volo nisi ut ardeat. Est revera sororis nostre humilitas multis laudibus prosequenda, que suos ita dissimulat titulos, ita a se excelsa abstulit quod preconia sua alienis ascribit et aliena incommoda suis excusat commodis et obnubit, ut illud sibi competeret: Laudet te alienus et non os tuum, et alterum non deesset: Justifica magnum similiter et pusillum. Vos etenim patres Paterburnenses revera magni estis uno et eodem pignore, nos pusilli; nostro vos estis deaurati thesauro, nos vero transmigrante ad vos glorioso confessore nostro et episcopo Liborio, quasi luce aurea sumus forsitan obscurati. Vos honore nostro divinitas dignata es, quo forsitan fuimus nos indigni. Verumtamen per divinam gratiam nostre Cenomanensi ecclesie id solaminis est relictum, ut inclitum confessorem Liborium et nostrum predicare semper debeamus et vestrum. In nobis cepit, sed

1) Vgl. die unten folgende Urkunde aus dem April 1243.

vos ipse perfecit; nos sanctificavit in terris, vobis presidet iam celestis; nobis ad tempus est datus, vobis sine tempore destinatus; nos corporali presentia destituit, sed utrisque nunquam deerit dono beneficii spiritualis. Quid igitur faciemus sorori nostre die isto quando alloquenda est? Summum patrem, a quo cepimus, cum timore et reverentia filiali pariter collaudemus in beati Liborii meritis gloriosis, cuius sacratissimum corpus Cenomanensi ecclesia concedente, posteaquam Paterburnensis soror nostra karissima spiritualis effecta est, sibi meruit. Et Saxonica circa id locorum duricies emollita, hiems infidelitatis transiit, imber persecutionis abiit et recessit, flores virtutum et miraculorum apparuerunt, et vox turturis audita est in terra illa, maxime quando virtus mirifica eximii confessoris astrinxit, quicquid fides Christiani dogmatis alligavit. Vobis ergo, Paterburnenses, honor iste precipuus et peculiaris gloria consecratur, qui patrem nostrum tanto celebratis honore, studio colitis, affectu intimo complectimini ut dicatis: Inveni quem desiderabat anima mea, tenui illum, nec dimittam. Cedit etiam ad cumulum laudis vestre, quod pro pignore tanto, cum vobis plurimas debeamus, humiles gratias nobis solvitis, affectum propensius exibetis, et offertis obsequium nec verbis ostendi sed rei exequutione flagitatis aliquando exiberi. Exemplaris continentia deinceps, quod nos valde audire delectat annexuit, prospere permanere nec fuisse translatam sedem vestre cathedralis ecclesie 1), de quo rumor levus nobis questionem moverat et conquestum. Quo iam vestra assercione destructo auditui nostro dedistis gaudium et leticiam in laudibus salvatoris. Ad extremum vero quasi fimbriis aureis vestre epistole iam ponendis, acceptabiles et honeste petitiones vestre quod sunt apud Dominum, innotescunt. Nichil enim aliud quam quod animarum saluti et honori divino inserviat, postulant aut intendunt, ut fervor mutue karitatis de igne sancti spiritus olim accensus cotidie convalescat, flagret ardentius et ignescat, ut servantes mutuo unitatem spiritus in vinculo pacis et fraterne dilectionis unam sanctam communionem, prout fieri poterit, et rem publicam habeamus consilii, auxilii, substantie, voluntatis. Insuper ut epistolam vestram, cui sicut magistre et domine hec nostra humilis ancillatur, et librum vestrum de vita et translatione eximii Liborii in nostris memoriter reponamus archivis. Tercio et ultimo instantius et obnoxius supplicatis, ut natalicium diem magnifici patris nostri Liborii et patronì sollenni cantu et cultu celebriter illustremus. Quibus siquidem postulatis gratissimo et libentissimo concurrentes assensu, gracias etiam vobis subicimus pleniores devotissimo vobis animo respondentes, quod aque nulle nostram erga vos poterunt extinguere caritatem, nec flumina obruant eam, quam Deus verus stabiliat supra petram. Vestram vero epistolam vel sanctissimi libellum Liborii nulla delebit oblivio, nec oblitterabit antiquitas, sed in domo Domini et aput nostros posteros permanebunt. Et iustus Liborius, qui aput nos floruit, Domino largiente cultu ampliore florebit et multiplicabitur in domo Domini et beatissimi et apostolici Juliani, cui scilicet quartus gloriosus successit Liborius duobus aliis quoque viris apostolicis intermediis Thuribio archipresbitero et Pavacio archidiacono Cenomannensi cathedre per ordinem prestitutis. Hic enim Juliamus primus Cenomannorum apostolus, velut Abraham patriarcha pater sequentium presulum et Cenomansium gentium in Christo quadam functus auctoritate apostolica usque in hodiernum diem extitit et existit, missus comitantibus illis a beato Clemente Petri apostoli successore. Unde fraternitati vestre humiliter supplicat Cenomannensis ecclesia soror vestra, quatinus librum de vita ipsius eleganter exaratum reverenter et memoriter aput vos in perpetuum habeatis et apostoli nostri beatissimi Juliani natalicium diem VIto Kalendas Februarii sollenniter celebretis, ut qui clarus signis et miraculis regno Francie suffragatur, sue quodammodo Paterburnensi ecclesie et populis Saxonie, sicut per ipsum et propter ipsum facere magna potens est dominus, abundantius suffragetur, nosque et vos suffulti tantis intercessoribus utrique ecclesie combinatis divino munere geminato eorum suffragio, utramque stolam possimus facilius a Domino consequi in tempore retributionis. Amen. Valete in Domino et manete in dilectione nostra. Data anno Domini Mo. CC.Vo. pridie Kalendis. Octobris.

Das anhängende Siegel ist sehr beschädigt.

') Yon einer damals beabsichtigten Verlegung des Paderborner Bisthums, ist sonst nichts bekannt.

18.

Abt Thelmar von Corvey überträgt das Amt zu Mönninghausen an Albert von Lippe und Störmede als ein erbliches Amtslehen und unter der Bedingung, dass der jedesmalige Inhaber desselben und seine Frau Ministerialen des Stifts Corvey werden müssen. Ein an Albert von Lippe schon früher als Homagiallehn übertragener Wald soll in dieser Eigenschaft immer mit dem Amte vereinigt bleiben. O. J. (1205 — 1216.) Abschr. Msc. 1. 134. S. 57; gedr. Falke T. C. 314. mit dem Jahr 1209) und desgleichen in dem von Wigand 1856 herausgegebenen Rechtsgutachten: Sind die ehemaligen Corvey'schen Lehne Vitingambt und Ehringhausen Mannlehne oder Weiberlehne?" S. 17.

"

In nomine sancte et individue Trinitatis. Thetmarus Dei gratia Corbeiensis abbas, notum esse cupimus tam presentibus quam futuris, quod de consilio ac consensu ministerialium ac confratrum ecclesie nostre, Alberto dicto militi de Lippia 2) et uxori eius Gertrudi curiam nostram in Munichusen 8) iure officii, quod vulgo ambtregth 4) dicitur, porreximus quando idem officium vacavit, dum (Godescalcus) 5) pro gravibus iniuriis ex detencione prebende fratrum et nostra illatis multotiens commonitus resipiscere minus curaret. Predictus etiam ) Albertus ad habundantem cautelam Albertum et Wagerum (sic!) fratres prefati Godescalci et pueros ipsorum ab omni impeticione predicti officii, que forte ipsis quasi hereditario iure conpetere videbatur, cessare amicabiliter promovit. Promovebit insuper ut uxor eius per concambium, sive quocunque alio modo valuerit, ecclesie nostre ministerialis efficiatur; alioquin prefate curie officio carebit. Adiectum etiam est, ut si prefatus A. de Lippia sine heredibus forte decedat, eius officium predictum uni de filiis sororis vel fratris ipsius, quem ipsius amici ad id decreverint, porrigemus, et si huiusmodi filius sine heredibus decesserit, deinde alteri filio et nulli amplius de ipsis, si forte plures fuerint, porrigemus, ita tamen, quod ille qui nobis ad accipiendum ipsum officium fuerit representatus, sit ecclesie nostre seu per concambium seu alio debito modo ministerialis, alioquin ipso officio carebit. Preterea silva, pertinens predicte curie, que prefato A. de Lippia non iure officialis, sed pheodalis beneficii prius pertinebat, sequetur ipsam curiam, ita tamen, quod sive Albertus ipse, sive alius predictorum heredum suorum ipsam curiam habeat, simul habeat silvam cum curia, sed silvam iure pheodali, quemadmodum prius habebat, et curiam iure officiali, et ita simili modo simul utrumque vacet, scilicet silva cum curia, si a prefato Alberto et a predictis heredibus suis ipsam curiam vacare contingat. Preterea si ipsius Alberti contingat uxorem tolli de medio, uxorem libere condicionis ducet, quam ecclesie nostre conferet in ministerialem vel si libere condicionis non fuerit, per concambium fiet ecclesie nostre ministerialis. Adiectum insuper est, ut si sepedictus Albertus moveat alicui werram extra servicium ecclesie nostre et sine eius auctoritate, et ex hoc ipse forsan in redditibus ipsius curie, sicut et aliorum bonorum suorum, habuerit detrimentum, nichilominus consuetam pensionem nobis et fratribus nostris de ipsa curia persolvet. Ut autem hoc factum nostrum firmum et stabile permaneat, nec veniat in oblivionem,

1) Siehe den Excurs. 2) Nach der scharfsinnigen Untersuchung von Seibertz Dynasten S. 363-368 ist dieser Albert von Lippe für identisch zu halten mit Albert von Störmede. Wie er hier auch den Beinamen de Lippia führte, so siegelt auch sein Enkel Albert II in einer Benninghauser Urkunde von 1256 mit der Lippe'schen Rose. Preuss und Falkmann Lipp. Reg. I. 136 weisen darauf hin, dass der U.-B. III. 80 in einer Urkunde von 1213 auftretende Albertus dapifer domini Hermanni de Lippia der hier genannte gewesen sein muss. Dies dürfte um so richtiger sein, als Albert darin ein Gut resignirt, welches dicht bei dem Marienfelder Erbe Brokelmann im Kspl. Herzfeld, Brschft. Uhlentrup, also dicht an der Lippe und unweit von Mönninghausen liegt. Vgl. die Gerdener Urkunde vom 18. November 1229 Nro. 169, wo der Vater Alberts II. sich genannt findet.—3) Das sogenannte Vitingamt zu Mönninghausen im Kr Lippstadt, zwischen Störmede und der Lippe. * So ist dies im Copiar in ,,ambergeth" verstümmelte Wort wiederzugeben. *) Im Copiar ausgelassen. So das Copiar, und zwar richtiger als ,autem" bei Falke, was dieser aber nur aus den hier sehr ineinander gezogenen Buchstaben des Copiars, nicht aus dem Originale entnommen haben kann.

[ocr errors]
[ocr errors]

presentem paginam tam ecclesie nostre quam nostri sigilli fecimus appensione communiri. Testes huius rei sunt: Conradus prior, Conradus prepositus de Gronyngen, Wilhelmus prepositus de Monte, Hermannus portarius, Ludolfus camerarius, Tidericus de Munechusen et totus conventus noster; laici: Conradus de Bovessen, Conradus de Amelungessen et filius eius Hereboldus, Ludolfus de Erclen, Henricus de Luthardessen, Gerebertus de Lutmersen, Johannes de Paderburnen, Bertoldus marscalcus, Heinricus de Flessingen, Ludolfus dictus burgravius, Bertrammus de Stainhem, Heinricus de Mederike, Wigerus (sic!) et Albertus fratres de Munechusen et Bernhardus iudex de Lippia, Heinricus dictus de Herstol, Ricbodo et Bertoldus fratres de Redinchoven et alii quamplures.

Excurs.

[ocr errors]

Indem Falke diese Urkunde abdruckt, versichert er zwar nicht direct, dass er sie nach dem Originale mittheile bei ihm wäre, wie er angiebt: ipsum diploma accurate et uti decet exhibitum aber indem er sich sorgfältig bemüht, im Drucke die Abkürzungen der alten Schrift in möglichst treuer Gestalt wiederzugeben, will er dadurch offenbar den Schein erwecken, als ob seine Abschrift unmittelbar dem Originale entnommen sei. Doch ist dem keineswegs so; vielmehr beweisen grade die von ihm mit Typen nachgeahmten Abkürzungen, dass er nur unser Copiar aus dem Ende des 15. Jahrhunderts vor sich gehabt hat, keineswegs aber ein Original aus dem Beginne des 13, wo die Abkürzungen eine ganz andere Gestalt hatten. Dies ergiebt sich dann auch aus andern Umständen. Ist sein autem, wie wir oben Note 6. gezeigt, nur entstanden aus den im Copiar ineinander gezogenen Schriftzügen von etiam, so hat Falke auch nur die Schrift des späteren Copiars falsch lesen können, indem er Rednichoven statt Redinchoven druckte, denn die Urkundenschrift des beginnenden 13. Jahrhunderts lasst einen solchen Irrthum gar nicht zu. Diese Annahme, dass Falke eben keine andere Quelle gehabt, als das noch heute vorhandene Copiar, wird denn noch durch den Umstand erhärtet, dass das unsinnige ambergeth des Copiars statt ambtreght, wie das Wort nach dem vorhergehendem ,,iure officii" mit Sicherheit gelesen werden muss, sich in seinem Drucke ebenfalls findet. Wenn derselbe daher auch hinter ,,dum" das im Copiar ausgefallene Wort,, Godescalcus“ ergänzt, so dürfen wir dies ebenso, wie das am Ende hinzugefügte Datum: Acta sunt hec anno dnce incarnacionis MCCVIIII anno prelationis nre IIIIo, III. Kl. Decembr. nur für einen von ihm herrührenden Zusatz halten, der keine Autorität beanspruchen kann, wenn er auch die Veranlassung gewesen ist, dass eine Hand aus der zweiten Hälfte des 18. Jahrhunderts im Copiar die Zahl 1209 in Klammern zu dieser Urkunde gefügt hat. Seine Fälschungen haben sich bei dieser Gelegenheit aber nicht auf die Erfindung dieses Datums beschränkt; er hat die Geschichte sogar noch ib. S. 315 mit einer ganz neuen Urkunde bereichert, von der das Corvey'sche Archiv weder das Original noch eine Abschrift besitzt, und die ausserdem das entschiedene Gepräge der Fälschung an sich trägt. Dieselbe verdient um so mehr eine eingehende Prüfung, als auch Wigand I. c. S. 23 sie für ächt hält und sie in dem erst in unseren Tagen entschiedenen Process des Herrn von Garrelts, der für seine Gemahlin, eine geborene Freiin von Hörde, die Succession in den Corvey'schen Lehnen Vitingambt und Ehringhausen als Kunkellehen beanspruchte, aber nicht durchsetzte, eine gewisse

Rolle gespielt hat.

1

Nachdem das Stift Corvey durch vorliegende Urkunde Mönninghausen dem Albert von Lippe-Störmede nach Amtrecht verliehen, muss es in dieser Eigenschaft auf dessen Sohn Rabodo 1. und durch diesen auf den Enkel Albert II. übergegangen sein. Dieser verstand sein Erbrecht daran auch dann zu bewahren, als der Abt von Corvey die villicatio Munckehosen dem Bischof Simon von Paderborn für 300 Mark verpfänden musste, und zwar dadurch, dass er sie von diesem gegen Zahlung von 400 Mark als Pfand übernahm. Hierüber giebt uns eine Urkunde vom 14. August 1277, Fr. Paderborn U. 290 Auskunft 1). Nachdem nun die

1) Sie ist zuerst aus einer von P. von Hatzfeld nach diesem Original gemachten Abschrift von Seibertz III. 458 publicirt worden. Eine Stelle, die Hatzfeld in dem ganz verblichenen Originale nicht lesen konnte, habe ich mit Hülfe der DD. Veltman und Friedlænder, wie ich glaube, richtig entziffert.

« السابقةمتابعة »