صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

365.

P. Innocenz IV. verleiht der angeblich von Leo III. (im J. 799) eingeweihten Kirche zu Marsberg einen Ablass. 1246 Mai 15. Lyon. Or. Propstei Marsberg U. 4; gedr. Wilmans Kais.-Urk. 1. 133.

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis, preposito et capitulo ecclesie sancti Petri in monte Martis Padeburnensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Etsi quelibet loca sanctorum sint pia et prompta devocione a Christi fidelibus veneranda, cupientes tamen, ut ecclesia vestra, que in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, sicut asseritis, est constructa, et eius altare, decoratum plurimorum sanctorum reliquiis, per felicis recordationis Leonem papam predecessorem nostrum in vigilia natalis Domini dedicatum estitit, congruis honoribus frequentetur, omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad ecclesiam ipsam eodem dedicationis die, nec non cathedre ac ad vincula sancti Petri et ipsorum apostolorum festis cum devocione accesserint, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi quadraginta dies de iniunctis sibi penitentiis annis singulis misericorditer relaxamus. Datum Lugduni, Idibus Maii, pontificatus nostri anno tercio.

Die Bulle ist verloren.

366.

Fragment einer Bulle des Papstes Innocenz IV., wahrscheinlich d. d. Lyon 15. Mai 1246, worin er dem Abte von Corvey das wörtlich eingerückte falsche Privileg P. Leos III. vom 24. December 799 über Eresburg bestätigt. Fr. Corvey U. 96; gedr. Wilmans Kaiserurkunden 1. 132.

[ocr errors]

367.

Urkunde des Königs Heinrich Raspe für Corvey. 1246 Mai 25. in castris 1). T. C. 403, aus denen Gruner Opuscula II. 317. seinen Abdruck entlehnt hat.

368.

[ocr errors][merged small]

Erzbischof Arnold von Trier entlässt, in Anerkennung der Dienste seines Notars, des Münster(-Mai-feld')schen
Dechanten Alexander 2), dessen Verwandte aus ihrem Verhältniss als Triersche Ministerialin und überweist
sie dem Hochstift Herford. 1246 October 18. Montabaur. Or. Fürst-Abtei Herford U. 43;
Abschr. Msc. VII. 3301. f. 83.

Arnoldus Dei gracia Trevirorum archiepiscopus, constare volumus universis litteras has visuris, quod nos attendentes devota et grata servicia, que dilectus capellanus et notarius noster Alexander decanus Monasteriensis 2) nobis dinoscitur cum indefesse fidei puritate laudabiliter impendisse, ad preces suas consanguineam suam Alheidim, uxorem Johannis de Brucoldehusin, ministerialem nostram, de consensu nostri capituli Trevirensis ecclesie Hervordensi in ministerialem contulimus et auctoritate presencium assignamus et in huius rei evidenciam pleniorem ipsi ecclesie dedimus presens scriptum, nostro roboratum

Grafen Conrad. Es unterscheidet sich wesentlich von dem zur Wormelnschen U. 4 vom 14. Mai 1258 beschriebenen Siegel seines Bruders Otto. 1) Bei Hochheim. Vgl. Böhmer Reg. Imp. 1246-1313 S. 1. 2) Möglicherweise kann er aber auch Dechant zu Münstereifel gewesen sein, das gleicherweise in der Trierschen Diocese liegt. Schon im J. 1235 kommt derselbe als Notar des Erzbischofs Theodorich von Trier vor. Mittelrhein. UB. III. Nr. 523. Herford's nähere Beziehungen zum Erzbisthum Trier erklären sich aus seinem Besitze von Arenberg bei Ehrenbreitstein. Vgl. oben Nr. 146 die Urkunde vom 1. October 1226. IV.

Westf. Urk.-Buch.

31

sigillo. Datum et actum Moncthabur, anno Domini Mo. CCo. XLVIo, XV. Kalendas Novembris, pontificatus nostri anno secundo.

Ein Bruchstück des Siegels, mit einem Theil der Figur des Erzbischofs, ist noch erhalten.

369.

Innocenz IV. verleiht dem Abte von Citeaux, dessen Mitäbten und sämmtlichen Conventen des Cistercienserordens das Vorrecht, dass seine Mitglieder auch im Kloster ihr Erbrecht ausüben dürfen, mit Ausnahme jedoch der Lehnsgüter. 1246 October 31. Lyon. Abschr. s. XVII. eines Transsumpts Papst Pius II. vom 26. Juli 1459, Kl. Holthausen U. 1; Potthast Regg. PP. RR. 12335.

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati Cistercii eiusque coabbatibus et conventibus universis Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem. Devotionis vestre precibus inclinati auctoritate vobis presentium indulgemus, ut possessiones et alia bona mobilia et immobilia exceptis feudalibus, que personas fratrum ad monasteria vestra e seculo fugientium et professionem facientium in eisdem, si remansissent in seculo, ratione successionis vel quocunque alio iusto titulo contigissent, petere ac retinere libere valeatis, contraria consuetudine non obstante. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Lugduni II. Kalendas Novembris, pontificatus nostri anno quarto.

370.

Bischof Ludolf von Münster bekundet den vor ihm von den Münsterschen Ministerialen gefällten Rechtsspruch, dass ohne Genehmigung des Lehnsherrn die Ämter des Drosten, Kämmerers und Mundschenken von ihren Inhabern nicht veräussert werden dürfen. 1246 December 18. Wolbeck. Or. Fürst-Abtei Herford

U. 44; gedr. Zeitschr. XIX. 343.

[ocr errors]

L. Dei gracia Monasteriensis ecclesie episcopus universis ad quos presens scriptum pervenerit in Domino salutem. Lambertus miles de Vreckenhorst quesitus a nobis, de consensu et approbatione ministerialium ecclesie nostre et aliorum tunc presentium, talem tulit sententiam, quod nullus officialium nostrorum, dapifer, camerarius vel pincerna de iure nec debet nec potest officium quo a nobis inbeneficiatus est alienare, obligare vel eodem alium infeodare domino contradicente et invito. Huius sententie testes sunt: Albertus dapifer noster, Arnoldus clericus, Godefridus gogravius de Telget, Suetherus de Alvineskirken, Johannes camerarius, Hermannus de Sudbeke, Bertrammus iudex Monasteriensis et Hermannus frater suus et alii quamplures. Datum Waltbeke, anno Domini Mo. CC.XL sexto, feria tertia ante Thome.

Das Siegel ist abgefallen.

371.

* Abt Hermann von Corvey genehmigt die Memorienstiftung für die Familie des Ritters Conrad von Helminghausen, welche in der Stiftskirche zu Marsberg aus dortigen Gütern begründet worden. 1246.

Or. Propst. Marsberg U. 5.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Hermannus dignatione divina Corbeiensis ecclesie

1) von Morimond, welcher Linie die Cistercienserklöster Westfalens angehören, Clairvaux und La Ferté.

abbas. Omnibus Christi fidelibus hanc litteram contuentibus imperpetuum. Testamentum a parentibus sollempniter factum non immerito a liberis habebitur ratum, presertim dum scriptis et sigillis fuerit confirmatum. Quocirca sciant tam moderni quam futuri quod progenitores Conradi militis dicti de Hesmarinchusen) pro salute anime sue monasterio sancti Petri in monte Martis annuatim XV denarios gravis monete legaverit in festo Michaelis persolvendos. Quam donationem predictus C. miles ratam omnimodis habens et ad memoriam sui et carorum suorum firmius imposterum stabiliens, sex agros proprietario iure sibi pertinentes monasterio prelibato assentiente uxore et liberis heredibusque universis in proprietate sollempniter donavit omni iuri suo cedens, quatinus ex hiis predicta pendatur pecunia Quo facto plebanus de Hesmarinchusen agros eosdem de voluntate filii nostri Thymonis id promoventis, tunc temporis montis Martis prepositi, ad firmam recepit, ita ut ab eodem plebano vel ab hiis, qui ei pro tempore legitime successerint, annuatim in festo Michaelis summa XV denariorum preposito monasterii prefati omni occasione exclusa persolvatur. Quod si indebite retenta fuerit, poterit sepe dictus prepositus agros suos sine contradictione recipere et, prout sibi utile noverit, locare. Ne igitur hanc ordinationem aliquis infringere attemptet, presens scriptum tam nostri et ecclesie nostre sigillorum, quam prepositi iam dicti Montis Martis et burgensium suorum appensione communimus. Huius rei testes sunt: Alradus et Adam milites, Fredehardus, Bertoldus, Conradus et Hermannus fratres et alii quamplures. Acta sunt hec anno gratie Mo. CC. XLVIo.

Sämmtliche Siegel sind nicht mehr erhalten.

372.

* Godschalk, Edler von Pyrmont, überlässt dem Kloster Brenkhausen, in das zwei seiner Töchter eingetreten sind, die Vogtei über zwei Güter gegen Zahlung von 9 Mark. 1246. Höxter.

[ocr errors]

Excerpt Msc. 11. 72. p. 3. In Urkundenform, aber anscheinend sehr corrumpirt Msc. I. 175 f. 4. Anno MCCXLVI indictione IV, Godescalcus, filius Godescalci viri nobilis de Pyrmunt, novem marcis acceptis a conventu ancillarum Christi in Valle Dei 2), supra V domibus in Jerdessen ), et tribus domibus in Tenseke3) pensionalibus B. Marie in Valle, omnem iurisdictionem dominii sui regii 4), vel quicquid iuris in eisdem domibus habuimus, cum consensu Hermanni de Pyrmunt fratris sui conventui predicto libere confert, gratus accepti beneficii ipsi conventui gratulando, quod duas filias Alheiden et Cunegundem ab omni conventionis contagio in suum receperint consortium sancte religionis ordini mancipando, sub sigillo suo Godescalci et fratris sui Hermanni. Testes dominus Strigerus prepositus Corbeiensis, Henricus plebanus atque Hermannus de Nova Ecclesia; Godefridus de Godelheim, Herboldus de Boffsen, Everhardus de Brockhusen, Arnoldus de Porta, Albertus de Marcke, Hugo miles, Erenfridus, Albertus de Storlede, Sigfridus de Fonte, consules Huxarienses. Acta sunt hec in Huxaria solemniter coram domino Hermanno abbate Corbeiensi, anno MCCXLVI.

373.

* Graf Adolf von Waldeck überträgt dem Kloster Hardehausen das Eigenthum des von ihm lehnrührigen Guts Ruzzehusen oder Rozzethusen, nachdem der Untervasall dasselbe den Brüdern von Brakel und diese es

ihm resignirt hatten. 1246. - Or. in zwei Ausfertigungen Kl. Hardehausen U. 55.

Adolfus Dei gracia comes de Walthekke universis hoc scriptum inspecturis in perpetuum. Quia caute

') Zwei alte Rückschriften geben den Namen des Orts als Helmaringhusen an. Es ist Helminghausen NO. von Marsberg. Doch ist die damalige Form Hesm. auch durch die Marsberger U. v. 1250 constatirt.) Nach einem Güterverzeichniss bei Kindlinger 1. c. der kirchliche Name für Brenkhausen. 3) Nicht nachzuweisen. - *),,Das ist ius advocatia"

bemerkt Kindlinger 1. c.

litteris commendantur que in futurum ad gestorum noticiam reservantur, notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod Engelhardo et Hermanno fratribus de Stenhem predium nostrum in Ruzzehusen 1), quod de manu Hermanni et Wernheri filii eius de Brakele, qui illud immediate de manu nostra feodali iure tenuerunt, et ipsi eque iure feodi possederunt, pro sua necessitate distrahentibus, sub hac conditione dominis suis de Brakele legitime resignarunt, ut et illi consequenter in manus nostras hac conditione prehabita resignarent, ut eiusdem proprietatem conventui monasterii in Herswithehusen, qui illud pro certa quantitate pecunie contraxit, ad ius possessionis perpetue conferremus. Deinde prenominati quoque de Brakele Hermannus et Wernherus filius eius in manus nostras sub conditione prefata, custodito in omnibus recto iuris tramite, predictum predium resignarunt. Nos igitur secundum constitutum illud ad honorem Dei et beate Marie virginis gloriose cum consensu filiorum nostrorum Heinrici et Widekindi supra memorato conventui benigna liberalitate conferimus cum agris cultis et incultis, silvis, pratis, aquis, pascuis et omnibus aliis ad ipsum iure pertinentibus titulo perfecte proprietatis perpetuo possidendum, atque ut hec nostra donatio sine fine stabilis perseveret et inconvulsa, presens scriptum continens veritatem geste rei sygilli nostri munimine fecimus roborari. Testes autem huius facti sunt hii: Stephanus de Horhusen et duo filii eius Fridericus et Theodericus, Gozwinus de Wethen, Albero de Rekelinchusen, Olricus et Burchardus fratres de Westen, Heinricus Pancuke, Conradus de Ahusen, Olricus dapifer, Conradus de Wethen. Datum anno gracie Mo.CCo. XLVIo.

An der einen Ausfertigung ist noch ein grosser Theil vom Siegel) des Grafen Adolf von Waldeck erhalten.

374.

* Auch Graf Volquin von Schwalenberg überlässt sein Recht an dem vorerwähnten Gute an das Kloster Hardehausen. 1246. Or. Kl. Hardehausen U. 58.

Volquinus Dei gracia comes de Swalenberg universis hoc scriptum inspecturis salutem in Domino. Notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod quicquid iuris nostri fuit in predio Rocehusen 3), quod abbas et conventus monasterii in Herswithehusen pro certa pecunia ab Engilhardo milite de Stenhem et filiis eius Engilhardo et Hermanno comparaverunt, de consensu filii nostri Widekindi et ceterorum liberorum nostrorum penitus renunciamus, ratam habentes prefati predii emptionem ex parte abbatis et conventus et venditionem ex parte venditorum. Igitur ut omnem occasionem cuiuslibet querele super ista causa a nostris posteris et heredibus prorsus excludamus, presentem paginam sigilli nostri munimine roboramus. Datum anno Domini Mo. CC. XLVI.

Das Siegel ist abgefallen.

375.

Der Edle Bernhard von Lippe überträgt dem Kloster Hardehausen das Eigenthumsrecht an zwei von ihm lehnsrührigen Erben. 1246. Or. Kl. Hardehausen U. 56; Regest bei Preuss u. Falkmann 1. 2404).

-

Bernhardus nobilis de Lippia universis hoc scriptum audituris vel lecturis salutem in Domino. Notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod duorum mansorum in Husen 5), quos Petronilla

1) Jetzt nicht mehr vorhanden; lag nach einer Rückschrift auf beiden Ausfertigungen an der Diemel. Auf dem einen Original, an dem das Siegel erhalten ist, heisst der Name: Rozzethusen. Vgl. die nachfolgende Urkunde des Grafen von Schwalenberg aus diesem Jahre. 2) Abgebildet in Varnhagen's Waldeck. Landes- und Regentengesch. U.-B. 67. 3) Vgl. die vorhergehende Urkunde des dem Schwalenberger Hause entstammenden Grafen von Waldeck von diesem Jahre. Die Rückschrift dieser Urkunde nennt das Gut Rozedehusen. 4) Mit dem falschen Jahr 1245.

-

den Lippeschen Regesten bei der Stadt Büren.

5) Nach

vidua relicta Reinfridi militis cognomento Hollant et Otto filius eius de manu nostra iure feodi tenuerunt, quosque abbas et conventus monasterii in Herswithehusen ab illis comparaverunt, proprietatem dicto conventui pro remedio anime nostre necnon pro remedio parentum et successorum nostrorum contulimus iure perpetuo possidendam. Hec autem donacio facta est presente preposito 1) Symone fratre nostro, Bertoldo de Brakele, Hermanno de Brakele et Alrado Nigro et aliis quampluribus. Igitur ut inconvulsa et inviolabilis permaneat, presentem cartam sigilli nostri appensione fecimus consignari. Datum anno Domini MCC.XLVI

Das Siegel ist abgefallen.

376.

* Der Edle Conrad von Schöneberg überträgt dem Kl. Hardehausen das Eigenthumsrecht eines von ihm lehnrührigen Guts. 1246. Geismar. Kl. Hardehausen U. 57.

Noverint universi fideles tam futuri quam presentes, quod ego Conradus nobilis de Sconenberg tres mansos in villa Asekendorp sitos, quos Theodericus civis Geysmariensis 2) cognomento Sapiens quondam a me in feodo tenuit et quos idem Theodericus cum consensu omnium heredum et coheredum suorum partim pro remedio anime sue et parentum suorum partimque pro parata pecunia ecclesie in Hersvithehusen donavit, vendidit et assignavit perpetue possidendos et ipsos mansos in manus meas resignavit petens, ut proprietatem eorum dicte ecclesie Hersvythehusen conferre dignarer. Ad honorem igitur Jhesu Christi et matris sue dulcissime et pro peccatis nostris predictorum mansorum proprietatem et dominium ad prefatam ecclesiam in Hersvythehusen transtuli et transfero per presentes, dando ipsi ecclesie super hac mea libera donatione has litteras sigillo meo signatas in testimonium super eo. Acta sunt hec in Geysmaria anno gracie Mo.CC. XLVI. Testes Givehardus nobilis de Cigenberg, Bruno de Dvergen, Albertus de Calden miles; Johannes de Gandera, Wilhelmus civis et alii plures.

Das Siegel ist abgefallen.

377.

* Mehrere Klostervorsteher geben dem Bischof ihrer Diöcese Paderborn das Zeugniss, dass er sich ihnen gegenüber stets gut verhalten, sie nie bedrückt, vielmehr ihre Interessen stets wahrgenommen habe. (1246—1256)$). Papenheim. Or. Fr. Paderborn U. 166.

[ocr errors]

W(idekindus) Dei gratia de Breidelare, H(einricus) de Flectorp abbates, de Aroldessen . . de Scaken.. de Folchardinchusen 4) prepositi, prior de Gerdene omnibus hoc scriptum inspecturis salutem et orationes in Christo devotas. Presenti scripto publice confitemur et solempniter protestamur, quod venerabilis dominus noster Paderburnensis episcopus se ab electione sua usque ad presens tempus circa nos et ecclesias nobis commissas et res ecclesiarum mobiles et immobiles gessit commendabiliter et honeste, nec nobis ullo unquam tempore in rebus ecclesiarum nobis commissarum fuit oneri seu in personis. Preterea noverint omnes, quandocunque aliqui ex nobis iniurias ecclesiarum suarum coram dicto domino nostro proponere volebant vel proposuerunt, quod idem nobis in iure nunquam defuit spirituali, iniuriatores nostros citatione et monitione premissa per censuram ecclesiasticam compescendo. Datum Papenhem quarto Kalendas Martis.

') Vgl. Nr. 363. 2) Schon 1244 verkaufte Hermannus miles quondam Rotcheri filius de Geismaria dem Kloster Hardehausen zwei Morgen Land gleichfalls in marca Asekendorp, die ebenfalls vom Edlen Conrad von Schöneberg zu Lehen gingen; oben Nr. 339. *) Diese Jahre ergeben sich aus der Regierungszeit der Äbte Wedekind von Bredelar 1244-1256 und Heinrich von Flechtorf 1246-1269. Hiernach kann die Urkunde sich entweder auf Bernhard IV. oder Simon I. beziehen. Doch scheint für erstere Annahme der Charakter der Schrift zu sprechen. — ) Arolsen, Schaken und Volchardinghausen im Fr. Waldeck. Über letzteres vgl. die Urk. aus d. J. 1221 Nr. 92.

-

« السابقةمتابعة »